Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: annos

Your search found 1137 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1030-1076:


1030. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

Vitizae redeat imperium; Saraceni vero ejecto rege priore non amplius excesserunt ex Hispania occiso Roderico rege, et sic cursu aliquot annorum omnes provincias Gothicas sibi retinuerunt. 4 Pugna haec infelix accidit ad Xeres la frontera; et sic per aliquot annos suberat Hispania caliphis Saracenorum; Talid calipha imperium tenente apud Saracenos, ipsi caliphae diviserunt provincias Hispanicas in plures praefecturas, ex quibus tardius totidem regna facta sunt, cum praefecti usurpatores fierent in sibi subjectis provinciis, quos vi


1031. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

hic ex veteri Gothorum regia stirpe oriundus Kindasvindae, regis Gothorum, nepos erat; instruxit copias, collegitque armatos; vires Saracenorum divisae erant jam in plures praefecturas et partes; pugnavit feliciter dominatumque suum extendit ulterius circa 718 et ulteriores annos; post Pelagium subsequi duces etiam strenue se gesserunt contra Saracenos, qui etiam ex Francia ejecti sunt per reges Francicos usque ad Eborum fluvium, unde dein principatus Catalauniae enatus est; ex ceteris vero ditionibus, quas Saracenis extorserunt Franci, enatum est


1032. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

faciens post multas caedes duorumque annorum lapsum fregit seditiosos 1521. 13 Eodem anno Carolus magnam in America fecit occupationem, nempe Mexicanum regnum subjectum est Carolo, quod fuit opulentissimum et florentissimum regnum Hispaniae; post duos annos etiam Peruvianum regnum et Chili regnum occupaverunt, belliduce Ferdinandus Kortecz !; iam enim prius sub Ferdinando Chatolico Hispani fecerunt occupationes, plerumque tamen tantum insulas; sic insulam Cubam diximus esse occupatam, in hac Cuba fuerat Cortecz quasi


1033. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

bellorum; quo accessit etiam lis de regno Navarrae per Ferdinandum Catolicum astutia Galliae avulsum, et Hispaniae connexum. 4 Galli ergo grassantibus Hispanis dein irruperunt in Navarram, inde tamen expulsi sunt; sed 1521‑o errupit formale bellum, quod per 4 annos duravit; Leo enim Decimus pontifex non parum contulit ad prolongationem huius belli, qui Carolum incitavit quam maxime propter ducatum Mediolanensem; politica enim Italiae, quae ex multis parvis debilibus statibus constat, suadet ne potens unus imperans permittatur pedem


1034. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

Traite de Dammes dicitur, seu Tractatus personarum illustrium sexus foeminaei; munere etiam legatorum utebantur foeminae in hac pace; ex una parte erat Margareta amita Caroli, ex alia persona mater Francisci Ludovica, 1529-i anno. 18.1 Intra hos belli annos in Europa in America felices occupationes et detectiones factae sunt; Carolo nempe regnum Chilense, Peruviense, et Quittense, capto et occiso Attapavita imperatore Peruviensi, per Franciscum Pisarum, qui cum 300 suis peditibus et aliquot equitibus, 12que tormentis 40,000


1035. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

in ipsa quoque Gallia direpitque ! urbes Gallicas aliquas; anno '38. indutiae celebratae sunt; pontifex etiam egre ferens foedus Christianissimi principis cum Turcis coepit agere de pace inter potentes hos imperantes; hinc inducias primum in unum dein vero in 9‑em annos effecit inter eos; sic dein tamen in amicitiam devenerunt iterum hi duo imperantes, quae tamen amititia non nisi 4 annis duravit; elapsis enim 4 annis exarsit iterum bellum ob ducatum Mediolanensem, quem Carolus promisit Francisco, non tamen illi dedit. 4


1036. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

transtulit in Ferdinandum Primum, qui jam prius rex regnorum a statibus electus fuit; his terminatis monasterium S. Justi Hyeronimitanorum, in Extremadura situm, ingressus est; anno tamen 1556. adhuc inducias fecit cum Francisco ! rege Galliae ad Vancellas ad annos quinque. 21.1 Philippus hic nomine 2-i gubernavit Hispaniam, quia honoris gratia Philippum Pulcrum A. A. D. D. Austriae in unum regem suorum numerarunt; Maria eius uxor anno '58. mortua est, quo etiam parens


1037. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

et severitate regis vel latum unquam recedat; his tamen non tantum res non melioratae, sed magis adhuc destructae sunt; gliscebat odium aliquot annis, quibus plures provinciae se conjunxerunt, donec 1568. in apertum bellum erupit, quod per 80 annos duravit, una cum tempore aliquo induciarum. 3 Eodem tempore etiam in Hispania exarsit seditio Moliscorum, seu eorum qui ex Mahomedanis et Judaeis coacti sunt ad sacra Christianorum amplectenda sub prioribus jam regibus; hi ergo recuperandae prioris


1038. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

est; firmatus semel domi Henricus ad ulciscendam injuriam dein Phylippo bellum intulit quod, etsi non omni vi et fortitudine geri potuisset, ob debilitatam tantis bellis Galliam, tamen res non contemnendas fecit, praesertim in Belgio Hispanico. 3 Hinc post duos annos pax confecta est, annuentibus libenter Hispanis, anno 1598‑o; qua pace Phylippus Henricum regem Galliae agnovit et utraque ex parte omnia ad statum priorem restituta sunt; Philippus eodem anno mortuus est, aetatis 72 anno. 4 Haereditatem tamen Burgundicam


1039. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

omnia ad statum priorem restituta sunt, pax cum Iacobo 1‑o confecta est. 6 Cum Belgis quoque libenter pacem composuisset, sed illi nihil de subjectione scire volentes omnia praeter libertatem spreverunt; factae ergo sunt induciae tamquam cum gente libera ad 12 annos ab anno 1596. 28.1 Anno 1609. magnum errorem politicum commisit Phylippus per relegationem multorum millium Moliscorum, seu descendentium Judaicorum et Turcarum, et sic circiter 900,000 subditorum solum vertere coacti sunt. 2


1040. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

qui artibus suis clam ultra 100,000 hominum sibi devicit armavitque omnes; prorex ergo Dux de Arthos efficaces fecit dispositiones; dux eorum Angellus captus et trucidatus est, graviminibusque eorum satisfactum est, et sic aliqua ex parte consopitae sunt turbae; sed post aliquot annos non deerant aliqui qui saeditiosos excitarent, et sic Ianuario Anese duce qui faber gladiorum erat, rursus exarsit rebellio, quae longe acerbior erat, cum ad ipsam Siciliam se extenderit; plurimum autem fuit quod Galli duce Henrico Guisio juverint classe integra Neapolitanos


1041. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

suarum adducere Belgas et Anglos Ludovicus ut, licet garantirisaverint pacem Noviomagensem, tamen non tantum Hispanos non juverint, sed potius Angli juverunt Gallos; contra Leopoldum vero suscitavit Turcas in Hungaria, ut nec is juvare potuerit Hispanos; Hispani ergo deserti ad 20 annos coacti sunt inducias facere cum Gallis 1684, ut nempe duo loca munita in Belgis recipiant Hispani, cetera vero occupata a Hispanis servarent sibi Galli; pax tamen non nisi 4 annis duravit; nam 1688. bellum restauravit; incepit autem tunc cum imperatore Leopoldo ut sic etiam


1042. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

hanc tamen servitutem Iosephus 2. anno 1781. sustulit. 5 Garantiam huius pacis promisit aula Anglica, Gallica, et Hollandi; haec tamen pax Utrajectensis nondum fuit finalis, nam Carolus et Phylippus 5‑us nondum inter se convenerunt; et sic Hispani post paucos annos bellum renovarunt; nempe 1716., cum recte Carolus cum Turcis implicitus esset, tunc occupaverunt Siciliam et Sardiniam fere nemine resistente; Carolus provocavit garantes partes contra Philippum; primi erant Galli; mortuo enim ibi Ludovico 14‑o successit pronepos Ludovicus


1043. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

partibus, tardius etiam Fridericus 3. fecit conventiones vi cuius pro certa summa cessit Austriacis partem suam aliquem in Silesia; Fridericus ergo rex Borussiae protestatus est contra hanc pactionem, et fere integram Silesiam pro se praetendit; hoc bellum, licet per 8 integros annos durasset, fortitudine Hungarorum irritum redditum est; ipsi quoque Hollandi, Angli ex parte sua non deerant; eductis enim classibus Hispanos Gallosque fregerunt; ab anno '44‑o Galli deposita larva pro se coeperunt vastare Belgicas provincias Austriacas; post mortem Caroli 6.


1044. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

aliis minoribus terris; continuavit tricas cum Pontifice, nihil enim cessit clero; infelix tamen erat in eo quod excommunicatus sit sicque mortuus 1223; ei successit Sanctius 2‑us; huic non minus pacatum cessit regnum, petulantia enim cleri de die in diem crevit; caeterum per 22 annos regnum sustinuit, tamen per Pontificem exauctoratus est, per Innocentium 4‑um, ob obstinatiam suam; cedere ergo fratri suo Alfonso debuit regnum; hic tamen vivo Sanctio 2‑o rex dictus non est, sed regens; anno 1248. decessit Sanctius 2. et sic Alfonsus successit in regno


1045. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

circa hostilitates, et induciae circa occupationes Hollandorum ineatur, et sic anno sequenti etiam foedus iniverunt ad se invicem defendendas, et hinc comparuit etiam conspicua classis Hollandica Lissabonae, ad defendendos Portugallos, ad 10 vero annos induciae factae sunt circa ditiones occupatas; has tamen inducias neutra pars observavit; nam incolae Brasilienses rebellarunt contra Hollandos et se adjunxerunt Portugalliae, Belgae vero in Indiis orientalibus invaserunt ceteras provincias, sic insulam Ceilo, quam maxima ex


1046. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

administravit, suasque non exiguas divitias omnes in bonum reipublicae convertit, et 56 milliones reliquit in 6. anno regni cum anno '653. mortuus esset; successit ei secundogenitus filius Alfonsus, nam Theodosius senior ei praemortuus est; hic Alfonsus nomine 6‑ti venit et per 12 annos regnavit; fuit 13 annorum cum parente privaretur; tutrix eius fuit Ludovica Guzman mater, ex stirpe illustri ducum Medinae Sidoniae. 15.1 Propterea dissensiones successive enatae sunt, propter quas ipse Alfonsus renunciare debuit regimini; mater enim


1047. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

vivax foemina, Alfonsus vero fractus, debilis; facile ergo aures praebuit Petro et eius adhaerentibus; primos ergo passus facit regina, quae eum inpotentem declaravit et divortium petiit; rem hanc omnibus viribus adjuverunt monachi, remque eo adduxerunt, ut Alfonsus post 12 annos gubernii renunciaverit regno, quam renunciationem etiam susceperunt status; Petrus ergo nomine regentis administravit regnum et 1668. Petrus duxit reginam in uxorem, Alfonsus vero arctissima custodia in remota urbe custoditus est in insula Tercera, dein vero in urbe Sintra


1048. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

Philippus discessit ex Belgio, jam enatae sunt dissensiones et morem mandatis regiis vix gerebant Belgae; capacitata fuit gubernatrix de eo quod hae dissensiones componi non possint, nisi cardinalis Granvellanus removeatur; datis ergo plurimis litteris ad Philippum post aliquot annos, nempe 1564-o, publico decreto revocatus fuit ad Hispaniam; negotia tamen administrationis per remotionem cardinalis non multum mutata et meliorata sunt; Margareta enim consiliis aliorum usa est, qui a cardinale non multum differebant; videns Margaretha ultra omnem modum animos


1049. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

urbem Nardeam funditus deleri curaret; haec '573. acciderunt; Philippus de hactenus actis per cursores semper certior factus, videns causam tantorum malorum non ultimam esse severitatem nimiam ducis Albani, hinc eum revocavit ad Hispaniam; sub hoc crudeli belliduce intra aliquot annos plus quam 18,000 Belgarum manu carnificis ceciderunt, praeter eos qui bello occubuerunt; suffecit ei Ludovicum Recesnensis, commendatorem ordinis equestris S. Iacobi, et gubernatorem tunc temporis ducatus Mediolanensis; hic mitioris animi aliquantum res Hispanorum melioravit,


1050. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

victus est ab eo; hoc tamen non multum obfuit Belgis; Philippus 3-us videns se viribus non valere cogitavit de compositione harum litium pacemque ursit, quam etiam Albertus et Isabella suasit; convenerunt ergo legati Hagam comitium, ibi cum pax fieri non potuerit, ad minimum ad 12 annos confectae sunt indutiae tamquam cum populo quasi libero; ipsi Belgae habebant magnam causam indutias acceptandi; attritae enim erant vires eorum tantis bellis, dein coeperunt metuere auctoritatem Mauritii principis, qui totum exercitum a nutu suo habebat populoque gratissimus


1051. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

classem, ea Brasiliam aggressi sunt, insulam celebrem Curassao expugnarunt Hispanorumque vires cum totius Belgii commodo ubique infregerunt; sub idem tempus Ludovicus 13. rex Galliae non destitit Austriacis et Hispanis molestias facessere, per bellum in Germania intertentum per 30 annos; Suecos enim Galli multis millionibus foverunt, ut bellum continuare potuerunt cum imperatore; ipsis Belgis foederatis subsidia promisit et dedit; quae omnia mirum in modum profuerant Belgis; Vilhelmus enim interea diversa loca expugnavit, classem Hispanorum delevit, copiasque


1052. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

ceperunt. 2 Portugalli quamprimum rebellare coeperunt contra Hispanos, statim finem hostilitatibus mutuis imposuerunt cum Portugallis Belgae foedusque inter se iniverunt, comparuit ergo etiam classis Belgica in portu Ulissiponensi, et interea indutiae in decem annos initae sunt circa Americanas provincias. 3 Quae tamen indutiae a neutra parte servatae sunt, imo etiam hostilitates et bella enata sunt inter eos, ob commercium. 4 Anno '47. Fridericus Henricus gubernator


1053. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

magnum praejudicium Belgarum erat, praecipue mercatorum Amsterodamensium, habuerunt ergo spem quod si Carolum sibi obligaverint hac re, ille vicissim hanc societatem suam exstinguere velit, quod etiam tardius accidit; hinc se conjunxerunt cum hoc foedere quadruplici, et post aliquot annos, cum scilicet sanctionem suam pragmaticam urgeret Carolus, exstinxit societatem hanc mercatoriam anno '730. ut devinciret sibi Belgas. 2 Anno '33-o erupit rursus belli flamma in Europa ob successionem Austriacam in Germaniam, et regni Poloniae hereditatem,


1054. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

tendat, et quod frater ultimo etiam ipsum regnum repetere posset, copias suas traduxit in Normanniam, ut fratrem ibi compescat; reipsa dissipatis eius copiis ipsum Robertum cepit eumque captivum in Angliam transmisit, ducatumque Normanniae conjunxit cum Anglia, eumque per 30 annos in carceribus detinuit usque dies vitae; conjunctio haec Normanniae cum Anglia Francis summe displicuit ob potentiam Anglorum; hinc Vilhelmum filium Roberti instigarunt ad recuperandum ducatum suum; coactus est ergo Henricus Clericus expeditionem in Franciam suscipere; pax


1055. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

comitatum Antegavensem, provinciam Turonensem et comitatum Meduanum (Anjou, Turenne, Maine) titulo dotis per uxorem suam Eleonoram, filiam ultimi comitis Aquitaniae Vilhelmi; haec Eleonora nupta fuit Ludovico 7-o regi Galliae, eam tamen post aliquot annos repudiavit, factam ergo liberam duxit Henricus perque eam conjunxit cum Anglia Aquitaniam, Vasconiam et Pictavium (Guienne, Gascong, Poitou); Hiberniae insulam amplissimam etiam conjunxit cum Anglia, quae modo regni titulo gaudet; ad haec etiam tempora vixerunt in hac insula


1056. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

perpetui vivebant inter se; his ergo usus turbis, unam provinciam post aliam devicit, donec totam insulam sibi subjecisset, et ab eo tempore permansit conjuncta nomine Dynastiae cum Anglia; Henricus hic auspicatissimum habuit regnum, nulloque bello gravatus fuit per primos viginti annos; postquam vero cum clero suo et aula Romana in contentiones devenisset, gravissimis molestiis oneratus est; voluit enim Henricus, ut causae ecclesiasticorum coram foris saecularibus decurrerent contra immunitatem personalem clericorum; huic decreto se opposuit archiepiscopus


1057. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

sed Iohannes cum potenti exercitu advenit eosque ad Iuliomagum fregit; paulo post tamen coactus est Iohannes indutias facere cum Philippo ob turbas in ipsa Anglia Hiberniaque, enatae sunt per Scotos et Valenses; redux ergo ad Angliam fregit Scotos, Valenses et Hibernos per duos annos indutiarum; elapsis iis in Gallia fractus est indutiasque in duos annos fecit; pressit tantis bellis subditos suos, contra privilegia Anglorum; hinc odio esse coepit Anglis eique denegabant sumptus, in his circumstantiis accessit etiam contentio cum Inocentio 3-o pontifice


1058. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

paulo post tamen coactus est Iohannes indutias facere cum Philippo ob turbas in ipsa Anglia Hiberniaque, enatae sunt per Scotos et Valenses; redux ergo ad Angliam fregit Scotos, Valenses et Hibernos per duos annos indutiarum; elapsis iis in Gallia fractus est indutiasque in duos annos fecit; pressit tantis bellis subditos suos, contra privilegia Anglorum; hinc odio esse coepit Anglis eique denegabant sumptus, in his circumstantiis accessit etiam contentio cum Inocentio 3-o pontifice habita ob vacantem archiepiscopatum Cantabourgensem; jus electionis huius


1059. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

monachi territi elegerunt; neuter horum cedere voluit dignitate sua, recursus fiebat ad Inocentium 3-um; hic rejectis duobus jussit cardinalem Stephanum de Lancton eligi, qui etiam electus est, et cum rex manuteneret episcopum, interdixit Pontifex usum omnium sacrorum, et per tres annos obstinaciter quivis inhaesit suo plano donec tandem Ioannes cogeretur morem gerere Pontifici, et episcopos et monachos, quos prius rex dispulsit, in integrum restituat !, hoc cum rex non faceret, Pontifex vero pertinaciter inhaereret, iratus rex pepulit omnes


1060. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

2 Suscepit etiam expeditionem in Scotiam, eamque jure clientelari subjugavit; in Scotia enim extincta est stirps regnans, aderant tamen familiae duae, quae cognationis vinculum allegabant, nempe familia Baleol et Brutze; inter has duas familias per 6 fere annos durarunt turbae de successione, donec determinatum fuisset ad utramque pertinere familiam successionem, hac occasione usus est Eduardus; promisit enim Roberto Brutzeo, quod ei successionem deferre velit vi armorum suorum, si se vasallum Eduardi professus fuerit, eique


1061. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

intermediatione Pontificis; conventus ergo legatorum habitus est Bretignii anno '360, ubi 8-a Maji bellum, quod 24 annis arserat, terminatum est. 2 Conditiones pacis erant hae: Galli omnia ea cedebant Anglis, quae intra hos 24 annos occuparunt Angli, proin mansit Anglis Aquitania, Pictavia, provincia Engoulismensis, Comitatus Ponticus, urbs Caletum (Calais) cum portu, urbs Quina, cum nobilissimo praesidio; Galli praeter haec pro redemptione regis sui coacti sunt 3,000,000 aureorum persolvere, summam pro


1062. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

in eum throno restituendum, et sic per dethronisationem Richardi Henricus comes rex est proclamatus; cum hoc rege incepit stirps Lancastriensis regnare, quae per Eduardum 3. conjuncta fuit cum Richardo; habuit tamen Henricus per 13 regiminis sui annos perpetuas molestias cum suis agnatis; sic vivente adhuc Richardo exarsit conjuratio contra Henricum 4-tum ad restituendum Richardum, cui conjurationi adstabant Galli, detectam tamen supressit Richardumque, ut pomum discordiarum, sustuli in carceribus curavit sub initium anni


1063. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

accatolicum, archiepiscopum Cantuariensem creavit, etiam Nicolao Bacco plurimum usa est; pacem cum Gallis composuit, tamque Anglia ceteroquin noxio in bello ; anno '59. in oppido Cambresiae coaluit pax, ea conditione, ut Elisabetha juri suo quidem non renunciet, sed in 8 annos cedat possessioni ! Caleti Gallis; haec pacificatio potissimum per Philippum coaluit, qui spe nuptiarum laetabatur; ursit Philippus negotium; quae ut se liberaret, anxietatem conscientiae attulit, cum nempe Philippus sit affinis Elisabethae, allegabat patris sui


1064. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

Elisabethae, cladem accepit a Hibernis; comes tamen Mond-Schoa, devictis auxiliariis Hispanis, fregit rebelles cepitque ducem eorum Tirpoen, caput seditionis, et sic tamen circa '602. redivit Hibernia ad obedientiam decapitato Tirpoen; anno '603, anno aetatis 70, post 45 regiminis annos, ante mortem suam coram parlamento eo rem perduxit, ut Jacobus rex Scotiae eligeretur successor eius in regno. 2 Regina haec a protestantibus laudium ! cumulis ad astra effertur, Chatolici ad imum reprimunt; fatendum tamen eam magnam ingenio


1065. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

fuisse. 3 Proci eius praecipui hi erant: Philippus 2. rex Hispaniae, Ericus rex Scotiae, Carolus archidux Austriae, Henricus dux Antegavensis, postea Henricus 3-us rex Franciae, Franciscus dux Alenconius, frater Henrici; Comes Laicestriae; omnes hos per plurimos annos distraxit, speque lactabat, ut sic diversas aulas sibi demolliret, nulli tamen nupsit. 4 Ipsa regnante efflorescere coepit commercium Angliae in Russia; manufacturae, fabricae praestantissimae erigebantur per Belgas profugos ex sua provincia, circa


1066. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

nimis voluptatibus esse deditum; denique eum clancularium Chatolicum esse, praesertim cum '662. Chatharinam regis Galliae filiam duceret in uxorem, et per eam ingens numerus Chatolicorum in regnum inveheretur; portum Dunquercam vendidit Ludovico 14-o Galliae regi; post aliquot annos, nempe '64, apertum foedus inivit cum Gallis, quae omnia displicebant Anglis; condescendit dein Carolus in favorem Ludovici 14. in belli contentiones cum Belgis, inter quod tempus Ludovicus Belgium Hispanicum oppressit; causa huius belli petita fuit ex nimio commercii


1067. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

electivis adjici solent conditiones, quae mutuo consensu roborantur, et nomine capitulationum veniunt, cuius exemplum in Germania habemus; solebant antiquitus in electivis regnis adjici etiam puncta de duratione regiminis, ut nempe ad tot vel tot annos habeat regimen vel ad dies vitae. Solebat adjici etiam clausula commissoria, ut nempe tantum eousque imperium habeat, donec leges fundamentales non violaverit imperans, ipso ergo facto violationis legum locum habet justa dethronisatio; cum tamen haec clausula multis abusibus


1068. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

statuit; tardius vero 7 055 706 prodierunt; anno 1777. nova computatio facta est, 6 354 015 prodierunt; huius imminutionis causa est quod emigraverint Angli copiosi in Americam. 2.1 In Scotia ante paucos annos computati sunt 1 300 000, alii 200 000 plus adnotant, et communiter tenetur 1 500 000 esse incolarum. 2 In Hybernia computantur a Petio 1 200 000; de anno 1776. nova conscriptione instituta computatum est Catolicorum ad capita 1 410 115, protestantia


1069. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

juramentum Supremaciae, quo regem supremum caput ecclesiae recognoscunt; quod 1534. inductum est. 9 Die sequenti rex per cancellarium praecipit ut curia inferior eligat oratorem, qui nempe negotia moderatur in inferiori curia; hic permanet in regula per 7 annos. 10 Post hoc habentur sessiones ambarum curiarum in una sala, comparet rex corona domestica et purpura praecinctus, stipatus ministris suis, oratione ipsos salutat, commendat salutem, et facit suos provisiones, dein abit; status vero separati


1070. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

sessionem et reditus habet ex hac societate. 6.1 Duo sunt distincti gubernatores, in civilibus supremus gubernator residet Iava insula in urbe Batavia; hic est supremus gubernator et admiralis totius classis socialis; confertur ista dignitas in annos 5, quia hi homines habent oportunitatem divitias comparandi; ut ergo etiam alter hoc favore gaudeat, conferunt tantum in 5 annos; dein etiam ne usurpatio fiat dignitatum. 2 Post gubernatorem est director generalis qui summa potestate in negotiis


1071. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

gubernator residet Iava insula in urbe Batavia; hic est supremus gubernator et admiralis totius classis socialis; confertur ista dignitas in annos 5, quia hi homines habent oportunitatem divitias comparandi; ut ergo etiam alter hoc favore gaudeat, conferunt tantum in 5 annos; dein etiam ne usurpatio fiat dignitatum. 2 Post gubernatorem est director generalis qui summa potestate in negotiis mercaturae gaudet; praeter hunc habentur directores commercii particulares, qui in partibus dirigunt et referre debent ad generalem


1072. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

possint, eorum loco conveniunt status generales; hoc collegium ergo nomine delegato exercet jura. 2 Tertium collegium est collegium status (der Rath von Staaten), hoc coalescit ex 12 deputatis foederatarum provinciarum, confertur munus hoc ordinarie ad 3 annos; etiam vicarius sedem habet in hoc collegio, adest generalis aerarii praefectus, generalis perceptor, et secretarius consilii status; his consiliariis tribuitur titulus nobiles et potentes (Edle und Vermögende Herren); praeses ordinarius numquam habetur, sed per 12


1073. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

cuprum, stannum, ferrum domi habent sed negliguntur fodinae; praeter adamantem Brasiliensem habent domi etiam türcis, amathist, hyacintos; habent etiam cristalla, agat, magnatem, marmorem et lapides molares; in montibus Estrela deprehendit quidam peregrinus ante 35 annos fodinas salis nitri; salem marium copiosum habent. 4 Thermae et aquae minerales etiam habent, ad Leiriam thermas calidos habent saluberrimas. 3.1 Territorium Portugalliae


1074. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

regia. 4 Reditus tamen non optime administrantur; officialium enormis est copia et hic fit ut aerarium communiter sit vacuum; debita adsunt enormia, hinc cartarum magna est copia circulantium. 5 Summa proventuum publicorum ante 40 annos ad 10 000 000 crutzadar aestimati fuerunt (= 1 florenus 12 denarii); ab eo tamen tempore valde aucti sunt reditus publici, ut facile ad 70 vel 80 000 000 librorum Gallicanarum (30 000 000 fl.) aestimari possunt. § 8 De industria,


1075. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

moderna tamen regina abolevit hanc legem; opificia aeque sunt neglecta, opifices pauci sunt et ii exteri, hinc omnia necessaria ab exteris coemere coguntur; et hinc etiam cruda naturae producta exteris vendere coguntur ob defectum fabricarum et transformatorum; ante aliquot annos duae fabricae tentatae sunt, panni nempe et speculorum, sed utraque interiit; non abs re est eorum conatus per Anglos interturbari, quorum interest ne Portugalli ad florem perducant suas fabricas. 2 Ex his patet commercium summe restrictum esse,


1076. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

etiam ibi nomine suo exteris commercium. 3.1 Sub initium liberum fuit cuicunque Portugallo commercium exercere in Brasiliam, Iosephus vero rex anno '55. fundavit mercatoriam societatem ad portus Groapara et Maranha restrictam; huic societati in annos 20 dedit privilegium, ab his ergo exclusi erant ceteri; anno '59. fundavit aliam et concessit ei in portu Paraiba, et Barmanduco commercium exercere. 2 Hae tamen societates non profuerunt Portugalliae, nam multae familiae ad mendicitatem redacti


Bibliographia locorum inventorum

Barić, Adam Adalbert (1742-1813) [1792], Statistica Europae, versio electronica (), Verborum 91598, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [baricastat].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.