Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: annos

Your search found 1137 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 429-451:


429. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 50 | Paragraph | SubSect | Section]

petit. Atque ubi non procul a portis fuit, tota ferme ciuitas effusa una cum omnibus sacerdotum collegiis, quoque collegio sua praeferente uexilla, honoris ac beneuolentiae reconciliandae gratia ei obuiam fit. Et erat alioqui ciuitati ingens cupido principem multos ante annos non conspectum uidere, quem insuper patris maxime ignauia desiderabilem faciebat. Ille Viannenses, defectione ad Hungaros dissimulata, pro tempore benigne appellat, atque ob recens collaudat officium. Postero


430. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 91 | Paragraph | SubSect | Section]

cupiditate, continuare statuit imperium. Itaque turba satellitum munitus maximo senatum nobilitatemque oppresserat terrore, utpote qui in metu ciuium spem suam in primis reponeret. Iam duos annos Demiani tyrannis expleuerat, grauisque ea non caeteris magis quam his, qui affinitate atque cognatione tyrannum contingebant, esse coeperat, libertatis amore neccessitudinis iura superante. Itaque Pyrrhus Benessa, tyranni


431. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 113 | Paragraph | SubSect | Section]

Qui sane aurum, fragile emolumentum, secuti, mortem, ut fama est, Gemio Otomano nefarie intulerunt, propterea quod illo uiuente, ut paulo ante demonstratum est, nunquam ullam aduersus Christianos alicuius momenti expeditionem Bazethes suscipere ausus est. Nam cum sexdecim prope annos usque ad fratris obitum regnasset, nulla ferme arma in Christianos mouit, nec quenquam de his locum caepit, praeterquam duo ignobilia circa Istrum castella, Cellias Moncastrumque, quae quidem in Carabogdanis, ut dictum est, fuerunt ditione,


432. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 119 | Paragraph | SubSect | Section]

arma coniungerent, caeterosque Romanae religionis homines Asia arcerent. Qua quidem accepta conditione, totius ferme Minoris Asiae imperium, praeter quasdam maritimas ciuitates breui sibi adiunxerunt, pulsis inde partim Graecis, partim Persis ac Sarracenis regulis. Post aliquot deinde annos, extincta penitus apud Turcas regia Hunchariorum prole, imperium in plures diuiditur principatus. Nam quisque fere praefectorum eam, cui praefuerat, regionem assumpto sibi regio nomine inuasit. Hi autem Turcarum satrapae Mollio, Hunchariae familiae regi ultimo, superfuisse dicuntur:


433. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 139 | Paragraph | SubSect | Section]

imperium conuenire perinde ac asino ephippium! Caeterum neque Zancano animus ad respondendum defuit ― his enim uerbis eum tunc usum ferunt: etsi senatus Venetus nihil magis optet, quam ut rex pacem et amicitiam a parente eius institutam, deinde ab ipso renouatam, atque tot annos a Venetis integra fide cultam, conseruet, tamen si pergat lacessere, Venetis quoque nec opes, nec animum unquam defuturum, non modo ad sese ab hostibus tutandum, uerum etiam ad fines imperii sui proferendos. Orator ab hoc colloquio e regia egressus


434. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 158 | Paragraph | SubSect | Section]

quem per acerbissimas exactiones spatio multorum annorum coaceruauerat, quinque et uiginti sarcinariis mulis imposito in Germaniam ad Maximilianum, Friderici Caesaris filium confugit, relicto hostibus regno, quod quatuor fere annos post mortem fratris filii obtinuerat, omnibus auaritiae ac crudelitatis operibus in suos aeditis, ne scilicet imperium aliis artibus, quam quibus illud parauerat, gereret. Hunc in modum prius Alfonso Secundo Neapolitano regi regnum, Lodouico deinde Sforciae Mauro tyrannis adempta


435. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 165 | Paragraph | Section]

animum metiebatur; eius esse Vuladislauum ingenii, ut malit aurum quam gloriam, nihil non illum spe pecuniae, cuius esset auidissimus, facturum. Itaque Venetus promissis (sic enim domi mandatum erat) in singulos annos centum millibus nummum aureorum Hungaris pendendis, donec bellum esset Venetis cum Turca, ubi autem debellatum esset, paxue cum hoste aequis conditionibus composita, triginta solum millia nummum Veneti perpenderent, cum Vuladislauo foedus icit,


436. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 177 | Paragraph | SubSect | Section]

ex filio nepos, quem Turcae patria uoce Schenderbegum uocarunt, quique ob insignem rei militaris peritiam ac animi magnitudinem Turcis ingenti extitit terrori. Nam patrum nostrorum aetate multa plureis annos cum Turcis bella uaria fortuna gessit, dum hosteis regno suo arcet, ac demum conscientia egregia patriae, quoad uixit, defensae interiit, sagitta ictus ueneno imbuta, opera quidem cuiusdam ex suis, fraude uero ac


437. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 192 | Paragraph | SubSect | Section]

ius Romani Imperii in Francos primum transtulerat, Luithprando Longobardorum rege Ecclesiam Romanam bello uastante, eo maxime tempore, quo ipse Leo urbem Constantinopolitanam aegre a Saracenis tutabatur, nec sese, nedum Italiam defendere poterat, licet mox, quum centum annos Romani nomen Imperii Franci obtinuissent, deficiente Caroli Magni genere in Lodouico, Lotharii filio, id ius in Germanos Leo Octauus, Romanus pontifex, contulerit. Quo quidem Germani nunc quoque utuntur, paruo admodum Christianae reipublicae emolumento, quandoquidem nusquam


438. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 201 | Paragraph | SubSect | Section]

Permisit tamen mandata, quae praetulerant, scriptis edere. Quae huiuscemodi fuisse dicuntur: Venetos amicitiam ac societatem uelle cum Maximiliano iungere, eique omnibus Italiae urbibus, totoque continenti cedere; polliceri insuper quinquaginta millia nummum aureorum in singulos annos perpetuo se pensuros, modo ille aduersus Gallos arma sumat. Alemanus animaduertens Venetorum postulatis manifestam subesse fraudem, nec eos quicquam aliud quaerere quam sociorum regum dissidium, eos re infecta ab se dimisit, exercitumque Patauium admouit. Nam Venetis toto continenti uere et


439. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 216 | Paragraph | SubSect | Section]

ferunt Turcaici belli semina iam iecisse. Et sane hominem in ea dignitate collocatum asserunt Christiani ius habere omnes suae sectae principes in nos concitandi, ex quibus Francorum ac Hispanorum reges lumina mundi appellant, quorum alter iam multos annos aduersus nostrae religionis gentem, Aphricae incolam, felici incoepto bellum gerit, alter nihil aliud meditatur quam deuicta Italia, cuius iam maiorem partem habet in potestate, Venetisque sub iugum missis, nobis arma inferre. Et affirmant Gallicae nationis periti Francos, qui sane ab


440. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 219 | Paragraph | SubSect | Section]

exaudientibus, interrogauit primo, an ipse imperii potens esset, et posteaquam a circumstantibus audiuit cuncta esse in regis potestate, obortis lachrymis accusauit filii impietatem, commemoratisque beneficiis, quibus per triginta annos et amicos et milites ad illam diem prosecutus esset, hortatus est eos, ut regi suo gratiam referrent fortem ac fidelem operam nauando. Et quia Selynes non solum dicto audiens non esset, sed etiam hostilia ageret, darent operam, ut illi apud patrem filii nomen parum prosit. Ira


441. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 223 | Paragraph | SubSect | Section]

Et licet omnes ante se Othomanos reges ciuilitate ac pacis artibus facile superarit, eorum tamen bellandi studium haud magnopere imitatus est. Nam contentus gloria ac opibus a maioribus suis partis, magis tutandis quam proferendis regni finibus incubuit. Regnauit treis et triginta annos, uixit duos et septuaginta. Selynes in Asiam contra Achmetem fratrem properat; exercitum hoste non inuento Prusam in hyberna reducit; milites in hostico relicti fratris insidiis caeduntur; Mustapha Macedo perfidiae suae poenas soluit.


442. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 230 | Paragraph | SubSect | Section]

rebus gerendis aptissimam esse. Iulius II pontifex moritur. Dum haec apud Turcas geruntur, anno humanae salutis quingentesimo decimo tertio supra millesimum Iulius Secundus, pontifex Romanus, moritur, quum decem annos in pontificatu uixisset. Qui ubi sensit se supremis appropinquare, iamque mortalitatem expleturum, conuocatis cardinalibus, qui id temporis Romae aderant, hortatur eos, ut patrimonium ecclesiasticum curae habeant, de corruptissimis sacerdotum moribus emendandis nullam prorsus faciens


443. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 231 | Paragraph | Section]

egressi clade ab Hungaris accepta reuertuntur; Galli pace et societate cum Venetis inita Italiam denuo tentant. Selynes Othomanus fratribus ac propinquis, ut demonstratum est, interfectis Constantinopolim reuertitur. Inde filium Solomonem, decem et octo annos natum, satrapem Amysinum declaratum in destinatam dimisit prouinciam. Est enim mos apud Turcas hanc regionem attribuere ei , qui patri in regnum est successurus. Mox et coeteros


444. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 233 | Paragraph | SubSect | Section]

inopia stipendii saepius omittere cogebatur. Hos Maximiliani mores Veneti in consilio habentes, rege Gallo pacificatore adhibito inducias primo impetrant. Mox numerata Maximiliani praesenti summa ducentorum millium nummum aureorum, pactique item ut quinque et uiginti millia in singulos annos Romano imperatori tributi nomine perpetuo penderent, uoluntate ipsius Veronam ita recęperunt, ut magis appareret se inducias potius quam pacem domum retulisse. Quippe praeterquam quod Verona his adiectis conditionibus restituta est, ut scilicet omnibus


445. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 243 | Paragraph | SubSect | Section]

aduersus Ismahelem Sophenum, Armeniorum ac multarum aliarum gentium, quae inter Hircanum et Persicum mare incolunt, regem, profectus est. Causam belli inter ipsos contracti hanc extitisse ferebant. Ismahel, quum sese crederet ueram illorum regum progeniem, qui septingentos ab hinc annos ex ultimis Scythiae Asiaticae oris profecti in Maiore Armenia sedes posuissent, totamque Minorem Asiam imperio obtinuissent, aegre ferebat Othomani stirpem Asiae dominari, quandoquidem Othomanus ex pastore satelles proximi regis Asiae fuerit, a quo ipse Ismahel originem


446. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 249 | Paragraph | SubSect | Section]

extemplo iugulari iussit, regionique cui ille praefuerat, praesidium imponit. Mox aestate iam exacta Constantinopolim reuersus est. Ibi cum Hungaris, legato Barnaba Belliano rem curante, uiro, ut inter Hungaros, non minus facundo quam circumspecto, quem sex annos apud se honorifice retinuerat, magnamque uim auri in eius lautitiam erogarat, pacem per triennium fecit, omnibus Christianis praeter Rhodios pacis conditionibus adscriptis, quamquam Turca multum institisset Hungaris abnuentibus, ut caeteris


447. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 252 | Paragraph | SubSect | Section]

neque imperium ampliari, neque tutum reddi queat? Itaque misso ad caliphem nuntio iubent illum sacra dumtaxat capescere, uetito eo pro imperio quicquam de caetero agere. Extorto caliphi regno, quum seruorum imperium ad ducentos fere annos durasset, tandem a Turcis hunc in modum deletum est. Selynes cum exercitu contra Cercassos tendit: suos hortatur ad proelium. Selynes, ut supra dictum est, Cercassis infensus aduersus eos cum exercitu proficiscitur,


448. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 268 | Paragraph | SubSect | Section]

subito quodam impetu raptus statuit, ratus, ut euenit, se omnia apud Hungaros imparata, armisque suis, si accelerasset iter, peruia atque exposita inuenturum. Nam ab excessu regis Matthiae Chugniadis Coruini ad illam diem, qua Salomon fines Pannoniae inuasit, per triginta fere annos res Hungarica adeo deses atque imbellis fuit ex ocii diuturnitate ac belli desuetudine, ut in sola uitia, diuitias et luxuriam creuerit. Ad hoc satis compertum habebat principes regni inter se dissidere, nec regi, praeter quam quod summa aerarii inopia laboraret, ob aetatem


449. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 286 | Paragraph | SubSect | Section]

gente alio loco diximus, deletum, Stephanus Nemannius, Moesorum rex, quos aetas nostra a Rha, maximo in Sarmatia Asiatica flumine, Rhascianos, Bulgaris affines, uocat (inde enim utraque gens septingentesimo fere a Christi natali die anno in Moesias aduenit), abhinc centum et quadraginta annos aduersus Hungaros propugnaculum instaurarat, et pro antiquo Tauruno Belgradum, tametsi Hungari eandem urbem Nanderalbam uocent, appellarat; deinde moriens, quo posteris suis Hungaros conciliaret, Pannonico agro


450. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 289 | Paragraph | SubSect | Section]

immodicarum cupiditatum parenti, cognata sunt. Quamquam illius libidinum continentiam quidam non uirtuti, sed morbo assignant: satis enim constat hunc pontificem ulcus quoddam in obscęnis corporis partibus ortum multos annos male habuisse. Huic pontifici Hadrianus quidam, praesul Dertusanus (ea est Tarraconensis Hispaniae ciuitas) et Romanae Ecclesiae cardinalis, absens suffectus est tanta Italorum cardinalium concertatione, ut uix manibus in


451. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

de coniuratis poena caperetur. Iisdem fere temporibus, ager Epidaurius, addita Vitalia, et tota regione, quae ab aquae ductu lingua Epidauria Canalis appellatur, post sexingentos circiter annos ab excidio Epidauri, pretio quibusdam accolis regulis Bossinatibus soluto, recuperatus est, uiritimque inter ciues, magna ueterum possessorum inuidia atque contentione, diuisus. Quod autem Canalensis ager territorii


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.