Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: caeteris

Your search found 334 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 34-101:


34. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 3 | Paragraph | Section]

enim his lucubrationibus humanam gloriam, quam electione contempsimus, quaesiui, sed ocium ac desidiam euitaui. Placuit igitur, quicquid post regis Matthiae Chugniadis Coruini excessum (inde enim historiam inchoabimus) regno per triennium dissidente in Hungaria gestum est, a caeteris rebus seiungere. Enimuero cum rebus publicis nihil sit intestina discordia perniciosius, nec ulla alia pestis ad magna quaeque imperia euertenda ea ualidior, magis utile ac frugiferum legentibus fore duxi, si perturbationem regni


35. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 8 | Paragraph | SubSect | Section]

pars procerum una cum pontificibus Albam Regiam conueniunt, paratoque funere pompa hunc in modum fit. Primo sacerdotes, omnes quidem de more candidati, manu funale accensum singuli portantes e domo Albensis antistitis progrediuntur. Deinde regii cubicularii cum caeteris aulicis eodem ordine, itidemque cum funalibus, pullati omnes procedunt. Hos sequuntur duodecim uiri ex regiis purpuratis tecti armis, equis cataphractis insidentes, panno serico ferream equorum speciem ad terram promisso tegente, qui aurata regis uexilla non sine lachrymis per


36. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 12 | Paragraph | SubSect | Section]

Sane ante Slauenorum in Illiricum ingressum non modo Dalmatae Latina lingua, qua multa nunc quoque utuntur, sed et omnes Illyrici usi sunt, deductis per totum Illyricum Latinis coloniis. Vnde nunc quoque maritimi Dalmatae a caeteris gentibus, quae mediterraneas Illyrici regiones incolunt, Latini appellantur, non quia Dalmatae Romano pontifici parent, sed quia lingua, habitu et literis Latinis utuntur. Atque ex parua quoque re efficaci coniectura


37. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 13 | Paragraph | SubSect | Section]

a nobis differentem, et quem, quum usus postulauerit, non nisi adhibito interprete alloqui poterimus? An non sine dedecore nostro, tanquam ui coacti, aut nostrorum ciuium inopia in alienas leges, qui semper caeteris imperauimus, ultro cedemus? O si Attila, quo duce maiores nostri (ab ultima Scythia digressi) atque Tanai amne superato terras usque ad Britannicum oceanum multis illustribus uictoriis emensi sunt, ab inferis rediret, quanta indignatione gentem suam iam degenerem


38. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 22 | Paragraph | SubSect | Section]

opibus suis ac fauore nondum, ut dictum est, pontificatu recuperato Matthiae filio tunc adesse nequiuerit, multum tamen consilio, audaci illo quidem et minime probando, nec ab eius ingenita atrocitate abhorrente, profuturus fuisset forsan, si ei fuisset obtemperatum: quippe cuius erat sententia, caeteris fere reguli amicis id uehementer propter rei turpitudinem improbantibus, comprehensos in regia optimates, qui comitiorum initio ad regulum saepe commeabant, positis custodibus tantisper detinere, dum Ïanus, an militari studio regnum posset inuadere, experiretur. Hoc autem, utrum


39. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 22 | Paragraph | SubSect | Section]

designato senatum uocandi, quod quidem nulli praeter ipsum licet, ius habet. Declarato igitur senatus principe filium regis interposita publica fide ad colloquium identidem euocant, hortantur, ut diadema, de quo supra dictum est, nobilium conuentui redderet, thesauris, oppidisque et caeteris omnibus locis iure ad rem publicam pertinentibus cederet, malletque gratiam senatus Hungarici quam uim experiri, neu pessimorum hominum fallacibus deceptus consiliis, uanaque inflatus spe sese in praeceps daret. Deinde animo prospiceret, quam


40. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 25 | Paragraph | SubSect | Section]

ac reum iuditio sisti fideiubentibus, non modo e carcere eductus est, sed etiam accusatore, seu minis ab accusatione deterrito, seu per collusionem desistente, tandem episcopus declaratus. Nec mirum: solos enim falsarios hoc corruptissimo tempore Sedes Apostolica ultimo supplicio afficit; in caeteris conniuere solet, eo quod falsi crimen, quum pontificum, quorum omnis in comparandis duntaxat pecuniis cura fixa est, deterat emolumenta, capitale putatur. Ad hoc accedit quia hic sacerdos solemni stipulatu spoponderat se, simulatque in patriam reuersus


41. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 28 | Paragraph | SubSect | Section]

fuerit alioquin natura non admodum mitis. Dum hoc modo Coruini hostium impetum sustinent, regulus cum Laurentio Huuilaceno, Quinqueecclesiarum episcopus, et multi alii huius factionis uiri e manibus uictorum euadunt, atque in loca satis tuta se recipiunt. Varanensis uero prior (caeteris partim in fugam compulsis, partim interfectis, quibusdam etiam captis grauiterque uulneratis) maiori animo quam uiribus pugnans multis uulneribus acceptis equo deicitur, ac prope exanimatus capitur, una cum Michaele Canasio, uiro senatorio, satisque ampla, ut est captus Hungarorum, fortuna


42. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 30 | Paragraph | Section]

Hungariae ad Casimirorum familiam rediturum, praesenseratque uxorem forte huius consilii haud expertem praemoliri sibi Vuladislaui nuptias, quando quidem putaret et uirum, eo quod ualetudine minus prospera uteretur, breui interiturum, et Vuladislauum ab Hungaris in regno conferendo caeteris fratribus, quia omnium maximus natu esset, praelatum iri. Itaque ueste lugubri deposita (tanta regii coniugii eius animum, priuatae uitae impatientem, cupiditas inuaserat) iubet tibicinis canere, puellas nobiles, quae regio more in eius ministerio erant, saltare choreasque


43. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 33 | Paragraph | SubSect | Section]

timor per se satis tutus est, quum natura ipsa hominum odia excitet, neque sola lenitate ac mansuetudine regia apud Hungaros dignitas retineri potest. Porro quibus odium euites, amoremque promerearis artibus, noui te satis esse instructum. Nemo enim innocentia, mansuetudine, clęmentia et caeteris id genus uirtutibus tibi aequari potest. Sed ni hanc singularem humanitatem tuam ferro et armis imperiosaque munieris seueritate, profecto non modo apud Hungaros contemptui eris, sed ne inter eos tuto quidem uersabere. Enimuero gens illa Scythicam adhuc redolens barbariem nondum ingenitam


44. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 34 | Paragraph | SubSect | Section]

apud eos sunt. Illa enim immanis feritas ui quidem frangi potest, comitate uero nunquam fere mitescit. In hoc igitur totis uiribus incumbe, ut pecunia, militibus, armis, equis, amicis aut abundes, aut saltem non indigeas. Nam paupertas caeteris forsan regibus, quibus scilicet nobilitas sola auctoritatem tueri potest, haud infelix est. Regi uero Hungarorum, utpote apud quos neque maiorum splendore, neque ullis animi bonis maiestas et regia ueneratio parari potest, breui est pereundum, nisi adsit uirtutis explicandae


45. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 37 | Paragraph | SubSect | Section]

tandem ut tua uoluntate mihi liceat exequi te uehementer rogo. Neque enim mea absentia ullum passurus es detrimentum, sed potius inuidiam, quam tibi familiaritas mea contrahere posset, ciuem Hungarum in meum amicitiae locum admittendo euitabis. Solet enim Hungaris quoque, quemadmodum et caeteris nationibus, externi hominis dignitas esse inuisa. Igitur postea quam Vuladislauus Ianum in sententia obstinatum uidit, ne non solum frustra, sed et impie ab incoepto eum dehortari uideretur, promisit se Volphangum Varadinensi


46. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 39 | Paragraph | SubSect | Section]

omnia a Deo recte ac ordine constitui, nec eius curam quicquam effugere, quin etiam ita quaeque euenire, licet quaedam interdum parum ex uoto cedere uideantur, ut nullo modo magis e publico commodo accidere possint, siue ea Dei permissu, siue uoluntate fiant. Neque enim imperio et caeteris fortunae bonis, quae uoto expetuntur, sed fide, spe, perseuerantia atque rerum fragilium contemptu res Christiana procedit atque augetur. At dicet quispiam: Cur Deus permittit rapi a Turcis, immani ac nefaria gente, Christianae nationis liberos, et eos, qui per


47. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 44 | Paragraph | SubSect | Section]

deductus, et iam insignibus regiis, magno omnium fauore sumptis, in solio collocatus. Qua propter te non debet fugere Hungaris iam non esse integrum, uel si uellent, regis diademate insigniti, imperium abrogare. Quum igitur causa iure gentium, quia minor natu es, opibus praeterea, ac caeteris belli instrumentis fratre inferior sis, patere, quaeso, nunc praecibus uinci, dum ultro petimus pacem, dumque fortuna, quae humanis casibus maxime gaudet, ferro nondum educto, neque per Vuladislauum educendo, nihil adhuc uariauit. Nam ni tu prior lacesseris, nemo tibi iniurius


48. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 52 | Paragraph | SubSect | Section]

transitione patriae leges non resoluo, sed quem debui, suffragio meo, a quo sane ferendo per summam iniuriam summotus sum, regem eligere, ad eum inimicorum demum iniquitate, reditu in patriam non impetrato, confugio, singulari certe ignominia affectus, utpote caeteris, qui mecum sensere, in patriam restitutis. Quem equidem eadem fide, qua regem Matthiam colui, perpetuo sum culturus, longe acrior inimicus tuis hostibus futurus quam fui Alemanis, aduersus quos Matthiae auspiciis, nullo sane odio, sed belli iure militaui. Quod ubi dixit, seque


49. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 62 | Paragraph | SubSect | Section]

habitu, moribus, ac sacris differunt. Quae quidem gens uastatis multis Asiae regionibus tandem partim in Asiam non procul a patriis sedibus consedit, partim transmisso Tanaide in Sauromatas Europeos, qua hi Maeotidem paludem attingunt, peruenit, atque concedentibus accolis in Cheronesso Taurica et caeteris maritimis oris, quae inter Tyram et Tanaim late patent, sedes posuit, atque cum finitimis agros Christianorum incursando continenter bellum gerit, natiuae haud oblita feritatis. Dux igitur Tatharorum Caucuthes,


50. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 67 | Paragraph | SubSect | Section]

regem Vuladislauum, una cum quinquaginta nobilium Turcarum capitibus caesis, corporibus demptis, quo maior uictoria appareret, misit. Rex uiuos Turcas fodiendis lapidibus destinatos partim in Boëmiam, ut eo quoque huius uictoriae fama perueniret, duci iussit, partim Budae cum caeteris eius nationis captiuis retinuit. Nempe, more a rege Matthia Chugniäde tradito, in fabrilibus ministeriis mancipiorum opera domus regia utitur. Vladislaus Albam obsidet; Cinisius Vasonem recipit. Iam uere appetente


51. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 69 | Paragraph | SubSect | Section]

Albae circumfusum animaduertunt, longa ad haec obsidione famem etiam pertimescendam esse censerent, ultro colloquium petunt Hungarorum, ad id neccessario recurrentes, quod paulo ante inani spe inflati contempserant. Itaque pacti, ut cum armis et caeteris suis rebus, ex Alemania scilicet exportatis, non autem quas in Hungaria rapuerant, abirent, urbem regi cum omnibus captiuis tradunt. Quorum discessu caeteri quoque Alemani perterriti omnia Pannoniae loca ab se occupata intra paucos menses, partim sua sponte (pace mox cum


52. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 69 | Paragraph | SubSect | Section]

ea praeditis audacia, ut nihil magis ignominiosum apud ipsos sit quam aut locum relinquere, aut tergo uulnus accipere. Vuladislauus, Albensibus ob male defensam urbem iusta ignominia notatis, atque omnibus antiquorum regum in eos honorificis consultis ac decretis, quibus prae caeteris Hungariae urbibus erant honestati, abrogatis, desperata ferme salute Budam lectica aduehitur. Palustri enim coelo insuetus graui aegritudine Albae correptus est. Hungari uero recepta Alba laeti, utpote antiqua regni sede recuperata, domum discedunt. Alberthus, ut dictum


53. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 75 | Paragraph | SubSect | Section]

tradito libera esse debere, nisi forte ius nostrum armati ac plures aduersus pauciores tutari per ignauiam minime audemus, quum hostes nostri, uirtute nobis haud quaquam conferendi, ad uendicandum sibi, quod nostri iuris est, satis animi habeant. Vos quoque, Boëmi, quorum uirtus prae caeteris nationibus in bello semper enituit, ac si unquam alias aduersus ullum hostem, in hunc acriter pugnare decet, ac iusti doloris ira erumpere, totisque uiribus adniti, quo Alberthus regni Hungariae ceruicibus expellatur, qui inde fratrem magno cum dedecore uestro ac omnium


54. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 78 | Paragraph | SubSect | Section]

coepit, atque aliquot strenui militis magis quam periti ducis operibus aeditis, eruptione egregie facta, qua nondum Hungarorum cornua prorsus coïerant, in proximum castellum, quod praesidio tenebat, cum paucis euadit, quingentis fere militibus in proelio amissis, caeteris uero in effusam compulsis fugam. Hungari profligatis Polonis, parua suorum caede ― uix enim ad quadraginta ceciderant ― rati, ut erat, in capite Alberthi uictoriam consistere, castellum in quod profugerat armatis cingunt, machinas, queis portas proruerent, confestim admouent,


55. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 80 | Paragraph | SubSect | Section]

captiuitatem omnesque subire miserias quam iuramentum infringere? Tanta nimirum est periurii turpitudo. Quod si priuati atque postremi hominum fidem omnibus commodis ipsique libertati anteponunt, quanto magis id principibus uiris ac regibus est faciendum, utpote quorum facta caeteris documento esse debent? Quin etiam non modo curandum est, ut iustitiae famam conseruemus, sed multo magis inuigilare oportet, quemadmodum, si quid maculae nomini Hungarico insederit, deluatur. Solet enim hoc ab inimicis frequenter ferri sermonibus Hungariam


56. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 82 | Paragraph | Section]

militarem interdum parcere pudicitiae. Quae profecto quum rex aut omnino ignoraret, aut ad ea metu maioris tumultus, seu insita negligentia conniueret, omnibusque ea intolleranda esse uiderentur, nec tamen Boëmi rapiendi atque iniuriarum finem facerent, Baciensis ciuitas, communicato cum caeteris circa ciuitatibus consilio, quae ad Thibisciensem spectant praefecturam, Paulum Cinisium, harum regionum praefectum, adeunt, de iniuriis Boemorum conqueruntur, obtestantur, ne se deserat, et quos a Turcis, asperrimis hostibus, semper tutatus esset, eosdem a Boëmorum quoque ui ac


57. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 86 | Paragraph | SubSect | Section]

foret, sparsit in uulgus se de expeditione in Turcas suscipienda in conuentu nobilitatis consulturum, tametsi, ut rei quoque exitus ostendit, eo duntaxat praetextu dilatio et mora sanandis Hungarorum mentibus sit quaesita, propterea quod, quum esset rex eo tempore inops stipendii, nec caeteris etiam rebus ad bellum satis instructus, nihil non in opulentissimum hostem frustra conatus esset. Quod cum Hungari ita rem se habere non ignorarent, neque enim latebant eos suae Turcarumque iuxta uires, prius quam de bello cum Turcis ineundo ad concilium referretur,


58. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 91 | Paragraph | SubSect | Section]

alienata erat. Mos erat apud Rhacusanos urbis praetores semestri imperio creare. Forte obtigerat praetura Demiano cognomento Iudae (nemo superest ex hac familia). Is quum auctoritate, ac opibus caeteris ciuibus praestaret, haud quaquam semestri contentus magistratu, insita animo immodica dominandi cupiditate, continuare statuit imperium. Itaque turba satellitum munitus maximo senatum nobilitatemque


59. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 91 | Paragraph | SubSect | Section]

satellitum munitus maximo senatum nobilitatemque oppresserat terrore, utpote qui in metu ciuium spem suam in primis reponeret. Iam duos annos Demiani tyrannis expleuerat, grauisque ea non caeteris magis quam his, qui affinitate atque cognatione tyrannum contingebant, esse coeperat, libertatis amore neccessitudinis iura superante. Itaque Pyrrhus Benessa, tyranni ipsius gener, aduocatis clam domum suam e Rhacusano


60. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 101 | Paragraph | SubSect | Section]

diximus, Dalmatas incursionibus uexare, quoddam ignobile castellum ad Vrpanum amnem situm ditionis Hungaricae, qua forte praedabundi ibant, oppugnare ex itinere statuunt. In ipso castello tres tantummodo uiri, siue loco freti, siue subito hostium superuentu a fuga interclusi substiterant, caeteris in proximos monteis metu hostili dilapsis. Turcae quod locus esset defensoribus uacuus ignari, propius ad muros paucos sensim succedere iubent, castellum sibi tradi petunt, pollicentes custodibus, si sese sponte dedissent, inuiolatos dimissuros. Illi uero abusi hostium errore, destituti


61. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 104 | Paragraph | SubSect | Section]

Insani amoris in puella Macedonica lugubris effectus. Erat cuidam agresti Macedoni Philippensis agri filia nubilis, apud quem quum quidam florenti aetate Rhacusani mercatores forte diuersati essent, unus eorum, qui quidem sicut forma caeteris praestabat, ita et moribus lenior erat, conspicatus puellam facie, ut inter agrestes, satis eleganti, hospitumque aduentu admodum laetam, conuersus ad eam sciscitatur per iocum, uelletne Latini generis uirum habere. Macedones enim, ut et mediterranei Illyrici, maritimos Dalmatas,


62. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 109 | Paragraph | SubSect | Section]

defecissem societate, ni animo proposuissem eodem fidei tenore erga te perpetuo permanere, et talis in te semper esse, qualis fui, quum primum tecum amicitiam institui, coepique annuo colere tributo tuae fortunae magnitudinem, quae te non modo finitimis gentibus antetulit, sed etiam caeteris orbis regibus altius euexit. Itaque nisi mihi mature suppetias tuleris, salua quidem sociali fide, quam profecto, quantum in me erit, ad ultimum praestaturus sum, non me posthac, sed Polonum, cuius sane uiribus omnino impar sum, conterminum habebis. Nam qui mihi parent, licet et ipsi


63. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 118 | Paragraph | SubSect | Section]

qui mancipia recenseret, regique quintum quodque mancipiorum caput de more acciperet, a Constantinopoli accessit. Is dum inter recensendum quemque praestantiorem forma captiuum, regi eum attributurus, seligit, pene a quodam Marconii milite interfectus est. Nam caeteris tenui tantum murmure indignationem prae se ferentibus, eo quod regis desidia aequale prope emolumentum cum his acciperet, qui acerbissimos labores ac erumnas in expeditione passi fuissent, ille collectam iram haudquaquam uerbis effundens, stricto ense in quaestorem irruit,


64. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 125 | Paragraph | SubSect | Section]

Hungaris Constantinopolim dedi. Quae quidem improba cupiditas Venetos et in odium Christianorum regum semper induxit, et maximis cladibus saepius affecit. Quandoquidem regibus ualde deforme uidetur mercatores armorum imperitos, et qui uitae humilitate, pudendis artibus, sordido quaestus genere, caeteris opificibus pares sunt, imperium amplecti, atque regum magnitudini sese in aequo ponere. Sed non est uicta cum rege Hungarorum uirtus. Hi nanque Iano Chugniade praefecto constituto adeo obstinatis animis bellum cum Turcis gessere, ut Homurathe e Moesia pulso


65. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 126 | Paragraph | SubSect | Section]

saepius eius exercitus ab his caesus est. Quod quum saepe alias, tum illa expeditione maxime accidit, qua Mehmethes in eam partem Daciae, quam Hungari Transyluaniam uocant, copias praedatum miserat. Nam ex quadraginta millibus hominum uix quinta pars exercitus domum reuersa est, caeteris, regis Matthiae Coruini auspiciis, ductu uero Stephani Botheris, eo praelio interfectis, quo Cereris campum, ager est Albae Iuliae, strages Turcaica nobilitauit. Caeterum Mehmethes cum circiter duobus et triginta annis regnasset, dum aduersus Syriae et Aegypti regem


66. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 127 | Paragraph | SubSect | Section]

iter faciunt, uel in expeditionibus sunt, si sol aestiuus feruet, aut imber incesserit, eadem penula ex subcoactis confecta equum pariter et dominum protegit. Cibus his simplex ac parabilis est, potus lac aut purus, ut fere et caeteris Machometanis, fontium liquor, uel, cum genio indulgent, melle conditus. Nulla apud eos ars aut disciplina in maiore habetur precio, quam quae decertanti usui esse potest, atque iccirco sagittandi atque equitandi peritissimi sunt. Tanta his belli inest gerendi


67. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 129 | Paragraph | SubSect | Section]

quae sane tuae magis fortunae quam nostrę uirtuti tribui debent. Ea nimirum conditione omnes tuos natura in lucem aedidit, ut quicquid decoris uirtute sua, industria, uigiliis, labore parare possent, id totum te maxime illustraret, caeteris uero tuorum tantum ex eo laudis accederet, quantum tu ipsis permisisses. Nemo enim remigi potius quam nauis gubernatori rei nauticae bene gestae assignat decus, nec colono praeter constitutam stipem, licet ille laborem suum in colendo agro impenderit, sed domino cedunt prouentus. Atque id


68. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 138 | Paragraph | SubSect | Section]

deinde ab ipso renouata permaneret, et quid tanti maritimi apparatus sibi peterent, quandoquidem esset foederi adscriptum inter Venetos et Turcam facto, ne classis Turcaica per pacem inconsulto senatu Veneto Ionium pelagus attingeret. Etenim Veneti quum caeteris insulis, tum Corcyrae uehementer timentes, suspicabantur Turcam eo classem missurum: sane satis compertum habebant Bazethem ualde cupere Corcyra insula propter Italiae propinquitatem potiri. Rex, tametsi admodum insolens ea percunctatio esset uisa, nihil tamen asperius ad


69. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 141 | Paragraph | SubSect | Section]

Aurelianensi in locum demortui Caroli Octaui Francorum regis suffecto, cum quo amicitiam, ut dictum est, nuper contraxerant, precibus impetrant, ut illas circiter duodecim turritas naueis, cum quatuor triremibus ad Crimanum auxilio mitteret, quas sane Massiliae et in caeteris Narbonensis prouinciae locis Galliarum nobilitas ad opem Rhodiis ferendam suo sumptu armauerat. Nam et Rhodii id temporis Turcas propter uicinitatem uehementer timebant. Iam Bazethes cum suis copiis in Thessalia, ut dictum est, substiterat, quum Thaudes Cossicius,


70. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 143 | Paragraph | SubSect | Section]

uir, ut inter Venetos non militiae, sed mercaturae deditos, audacia insignis, suane sponte an imperatoris iussu ― parum mihi constat, cum tribus ingentis magnitudinis nauibus, quibus ipse praeerat, Turcaicam nauim, eam ipsam, quam tormentis oneratam supra demonstrauimus, a caeteris aliquantum spacii diductam aggredi statuit, ratus ea superata non nihil animi suis adici posse, simul et de Turcarum audacia demptum iri. Ex his autem tribus nauibus Lauredano attributis, una Armeria, alia Cretensis, tertia Pandaurea, qua ipse Lauredanus uehebatur,


71. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 144 | Paragraph | SubSect | Section]

omnium sententiis, praeter Gallos, qui tota simul classe hostem inuadendum censebant, eodem inclinatis, constituunt Turcarum classem e portu egredientem onerariis primum triremibus, quae, ut diximus, sexdecim erant, adoriri ― sunt autem hae triremes sicut caeteris longis nauibus uelocitate haud comparandae, ita robore multo superiores ― deinde Gallicas emittere in hostem naueis, quibus sane hostis (tantum his roboris inerat) rostro suarum nauium nocere non poterat, neque etiam propter altitudinem oppugnatu faciles


72. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 149 | Paragraph | SubSect | Section]

quod fere omnes mercaturae Venetorum ritu student, cultumque et humanitatem Venetam imitantur, imbelles sunt, praeter illos, qui in agris suis uicatim habitant, Hungaricaeque sunt ditionis. Hi enim caeteris Illyricis uirtute praestant, propterea quod continuis fere praeliis cum Turcis contendunt, nec ulla adeo re, quae ad effoeminandos animos pertinet, utuntur. Baiazethes se cum


73. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 150 | Paragraph | SubSect | Section]

est, erat uinctus, commutandam sibi rationem belli existimabat. Caeterum tametsi satis memoria teneo quos suscepto operi constituerim fines, tamen sicuti Italia haud longo Hadriatici maris interuallo ab Illyrico et caeteris regionibus, quarum praecipue euenta literis mandamus, dirimitur, ita nec remotior a proposito digressio uideri debet, si praesentium rerum ordine admonitus duorum Italiae principum, Alfonsi Secundi Neapolitani regis, et Lodouici Sforciae Mauri, qui aliquot annis


74. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 152 | Paragraph | SubSect | Section]

Alfonsus, ut erat irae impotens, dicitur prae animi perturbatione ne lachrymis quidem temperasse. Quod ubi pater Ferrandus cognouit, accersitum ad se Alfonsum satis prudenti oratione est consolatus, identidem admonens eum, uti dissimulet dolorem, tempus sicut frugibus, ita et caeteris rebus afferre maturitatem, nihil importune incipiendum esse, breui fore, ut uiolentum per sese ruat imperium. Mox euenturum Ludouico Sforciae , inquit, quod amicus meus Scender Albanesius, cuius sane forti ac


75. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 154 | Paragraph | SubSect | Section]

melius, quod quidem licentia regni principibus raro usu uenit, mutatis, non tam iniurius quam non beneficus extitit, quorum alterum in principe, quum solum est, non adeo magnis laudibus effertur, alterum omnino uituperari solet. Quis enim regem laudat, in quo beneficentia desideratur, uel si caeteris uirtutibus sit praeditus, quum e contrario multa uitia aut omnino contegat splendore suo liberalitas, aut minus conspecta faciat? Galli Neapolim et decem diebus totum regnum occupant; Veneti cum Ludouico Sfortia contra Gallos


76. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 156 | Paragraph | SubSect | Section]

illis ita euenire necesse est: nam quum aut metu tantum, aut fiducia uulgi ritu agantur, fortitudinis, quae his affectibus moderatur, impendentibus periculis omnino obliuiscuntur, quandoquidem hominibus non tam natura insit uirtus quam industria aquiratur. Quo fit, ut Galli, quod et caeteris fere nationibus, quae sub regibus uiuunt, usu uenire solet, e bello cui rex non interfuerit, uictoriam perraro reportent, propterea quod regis praesentia, tamquam admotis stimulis, milites ad uirtutem impelli soleant, quo rursus absente, perinde ac amoto


77. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 167 | Paragraph | SubSect | Section]

atque commeatuum copia inuitatus. Ea regio in medio ferme Peloponneso sita crebris montibus distincta est, fontibusque saluberrimis abundat, equis insuper alendis propter pabuli copiam peropportuna. Hic igitur aliquot moratus diebus et ipse uenationi atque aucupio dedit operam, nec caeteris principum uenari feras prohibuit, quoad et luna inchoaretur, quod quidem incipiendis rebus auspicatissimum Turcae credunt, et classem suam Peloponnesum iam attigisse nuntiaretur. Veneta classis a Turcis iterum affligitur;


78. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 172 | Paragraph | SubSect | Section]

adhibuere, armatis passim inermibusque, qui obuiam fuere, interfectis. Quos forma atque aetatis flos seu casus praesenti exemit neci, partim uictorum libidini, quod quidem ingenuis morte ipsa haud quaquam leuius fuit, partim nefandae atque detestabili uictimae reseruati sunt, mox foedum caeteris, regi uero triste etiam spectaculum exhibituri. Hos enim rex, alioqui minime sanguinarius natura et mancipiorum cupidus, ad se pertractos in conspectu suo pene inuitus interfici iussit, quo, ut quidam existimant, caeteros


79. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 175 | Paragraph | SubSect | Section]

Venetis, qui quidem uulgi ritu sicut uel paruo compendio immodice efferri, ita minimo e contrario detrimento uehementer angi solent, amissa Methone ingens moeror incessit; simul his cura iniecta, ne hostis eo magis se contemneret, quod a caeteris Christianis nullis omnino auxiliis subleuarentur. Itaque Venetus ad classem imperator, quo Turcis ostenderet Venetos neque aduersis rebus infringi, et per sese absque ullo etiam externo auxilio posse hosteis bello urgere, cum decem longis nauibus Ambracii sinus fauces


80. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 185 | Paragraph | SubSect | Section]

metu perculsi sunt. Itaque quo et ipsi alicuius Christiani regis amicitia sese munirent, omnibus tentarunt artibus Maximilianum Caesarem, Friderici filium, hominem satis notae leuitatis, in societatem pellicere, aut saltem a caeteris Christianis regibus auertere. Nihil enim Veneti et Romani etiam pontifices magis sibi timendum censent quam Christianorum regum coitionem. Metus autem utrisque hinc oritur, quia neutros sane Christiani reges imperio dignos existimant, alteros, quia mercaturae dediti


81. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 189 | Paragraph | SubSect | Section]

collocata confessionem auditurus considere iubetur. Caesar, quantum temporis confessioni satis esse putauit moratus, educto pugione sacerdotem percutit uesteque exanimati induitur, credens eo habitu custodes decaeptum iri. Iam primam custodiam euaserat, quum carceri prępositus, caeteris solertior, conspecto homine sacerdotali ueste induto, cuius cucullus ― ita capitis tegumentum monachi appellant ― magis solito in oculos demissus esset, suspicatus, ut erat, Caesarem dolum aliquem commentum esse, iniectis manibus hominem comprehendit, agnitumque recipi in


82. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 191 | Paragraph | SubSect | Section]

ageret, Venetos amicis uerbis saepius admonuit, ut urbes Apuliae restituerent. Et licet id surdis auribus nequicquam caneret, iniuriam tamen tacitus ferebat. Neque enim urbes illas per se armis repetendas censebat, caeteris regibus, qui aduersus Venetos secum sentiebant, nondum ad gerendum bellum satis paratis, quippe Venetos tanti tunc faciebant Hispani (nondum enim imbecillitatem uirium eorum in rebus bellicis detexerat fortuna) ut eos non nisi fractis prius a rege Gallo opibus eorum aggredi ausi sint. Nam


83. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 195 | Paragraph | Section]

tuorum instituto Ecclesiae Romanae adesse, nec sinere eam quicquam de rebus suis ullius latrocinio deperdere. Ex nulla expeditione maiorem laudem ferre potes, quam ex ea, quae te titulo ecclesiastici assertoris decorabit: nulla uictoria hac gloriosior, nullus triumphus honestior. Caeteris quidem Christianis regibus turpe est Romanam Ecclesiam, aliena ope indigentem, pati esse desertam, regi uero Francorum Lodouico nefas, quippe cuius maiores huiusmodi defensio maxime illustres atque apud omnes gentes celeberrimos


84. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 195 | Paragraph | Section]

superesset, qui spem eorum sollicitam faceret, miserrima omnium morte illata in altum demersere. Postremo ubi uidere nefarii homines tot facinora ab se impune perpetrata, ne quid sceleris praetermitterent, mare Mediterraneum, omnibus gentibus commune Dei munus, assidua classe insidentes caeteris negociatoribus praecluserunt: quicquid nauibus ex uariis regionibus conuehitur, in suis portoriis esse uolunt. Atqui horum scelerum ultio ad pontificem spectat, cui quia tantis coeptis pares uires desunt, tibi, Ecclesiae Romanae filio natu maximo, hanc ultionem pontifex delegat.


85. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 196 | Paragraph | Section]

caue ne latius emanet, neue a Romano pontifice ad reges facili descensu perueniat. Et profecto persuasum habent Veneti regum maiestatem in uulgus redigi posse, atque etiam ad ima praecipitari. Igitur nefandis illorum consiliis mature occurrendum est, suis ipsorum cladibus aequo iure cum caeteris mercatoribus uiuere docendi sunt, sub legibus, sub regum imperio tenendi. Nec putes factu esse difficile Venetorum spiritus infringi: in bello alienis oculis, alienis manibus


86. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 196 | Paragraph | Section]

pontificis consilium erat Venetorum spiritus submitti, non autem Francorum uires in Italia augeri) se primas huius belli partes libenter sumpturum respondet, daturumque operam, ut Veneti dignas improbitate sua poenas luant, seque ita in potestate Romani pontificis futurum, ut caeteris quoque Christianis testatum sit Lodouicum, Francorum regem, nihil sua seorsum causa facere, sed omnia ad communem utilitatem referre. Gallorum rex Ludouicus XII Venetis bellum indicit, qui conditiones propositas respuentes manum


87. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 200 | Paragraph | SubSect | Section]

ac uiribus suis aduersariis ualidiores, audacia etiam se ab impetu plebis facile tutati sunt. Nam quum conspexissent plebem una coire, sumptis armis eam inuadunt atque e foro in domos citra caedem et sanguinem compellunt, quo facto res Catharena subita seditione turbata composita est. Caeteris Dalmatiae ciuitatibus magis metus, ne quid noui consilii aduersus Venetos inirent, intentatus est, quam ulla insignis calamitas ad hanc diem per plebem illata, seu id Veneto de industria agente, ne fraude sua plebem concitatam fuisse appareret, seu ipsi Veneti ad Dalmatiae optimates in


88. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 208 | Paragraph | SubSect | Section]

euerteretur. Porro erant Bazethi multi utriusque sexus liberi ex uariis captiuis mulieribus ritu Turcaico suscepti, apud quos sane mos est eodem cultu habere ex ancillis natos, quo et iusto matrimonio susceptos. Ex quibus praeter foeminas quatuor duntaxat mares tunc supererant, caeteris, ut fama est, partim ueneno patris opera ob defectionis suspitionem necatis, partim morbo absumptis. Horum maximus natu Cichanes appellatus est. Post hunc Achimates fuit, deinde Corguthes, ultimum Selynem uocarunt. Conuocat igitur Bazethes seorsum


89. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 209 | Paragraph | SubSect | Section]

Sed Asiatici ut plurimum Helisophiae libros in precio habent, reliquorum scripta non magni faciunt. Inde ritus, ut fit, diuersitate inimicitias conflante Machomethanis simultates intercedunt. Differunt autem Sophiae a caeteris Machomethanis ritu solum sacrificandi ― nam omnium eadem est de Deo opinio ― quippe Sophiae supplicationibus tantummodo Deum placant, quum reliqui Machomethani aquae ablutione scelera expiari posse putent. Quem sane expiandi morem Sergium monachum, ne deesset sacerdos,


90. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 213 | Paragraph | SubSect | Section]

autem dicebat, non quo Hungaris bellum inferre uellet, quippe quos ne omnibus quidem Turcaici imperii uiribus aggredi auderet, sed ut, feroces gentes ad Danubium positas imperio nactus, et patrem facilius in suam adduceret sententiam, et spem regni caeteris fratribus praecideret ― nam Turcae Europaei, maxime qui Danubium accolunt, Asiaticis uirtute longe praestant; ad hoc ut, si fortuna consilio eius aduersata fuisset, se e proximo ad Hungaros conferret, eorumque amicitia ac opibus et regem Turcaicum territaret, et nouarum


91. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 219 | Paragraph | SubSect | Section]

quod colloquii signum apud Turcas est, percunctaretur illum, quid hoc rei esset, cur patrem armatus sequeretur, cur ad destinatam sibi ac tantopere petitam prouinciam non proficisceretur. Selynes sua in patrem atrocitate animum patrium erga se metitus, ubi uidit partem regii exercitus seiunctam a caeteris copiis ad se uersum progredi, coniectans ex candore uexilli patrem haud tam humanitate coactum quam spe dimicandi praedamnata metu consternatum ea pacis uelamenta praeferre, ratusque


92. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 222 | Paragraph | SubSect | Section]

Dymamque, oppidum ad Hebrum amnem situm, deponi iubet. Mox et ipse uehiculo a spadonibus regis casum miserantibus impositus eodem Achimathis causa inuitus gemensque proficiscitur. Maluerat enim Achimathe rege substituto sese ultro in quietem recipere, et quia ille et aetate caeteris fratribus praeferendus erat, et specimen dederat moderati regis, uidebaturque uelle patriis uestigiis insistere. Caeterum Selynes ueritus, ne pater rei indignitatem aegre ferens prouinciarum praefectos (nempe quos ipse ad praefecturas prouexisset)


93. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 234 | Paragraph | SubSect | Section]

cultoribus uacuum solitudo obtinet. Hungari, qui in praesidio Tauruni oppidi erant, conspicati Turcas extemplo conscensis equis obuiam illis eunt, uestis maxime et equorum Turcaicorum cupidine incitati. Et quum, ut fit, concursando leue inter se certamen aederent, quidam inter Turcas, caeteris et nobilitate et uirtute praestantior, equo eximio insidens, paulo extra suos prouectus praefectum turmae Hungaricae nomine compellans, Quid , inquit, frustra nulloque proposito praemio inter nos digladiamur, quum nulla nos in agro uestro deserto


94. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 243 | Paragraph | SubSect | Section]

haud quidem Turcarum metu fugam conscisse, quippe qui saepe alias maximas Turcarum copias parua manu fuderint, sed in regis Vuladislaui gratiam hanc expeditionem turpi fuga consulto dedecorasse, quandoquidem Sepusiensis opes nimium eminere rex noluerit, quippe quem cogendum aequo iure cum caeteris principibus uiuere censeret. Ego autem uix adducor, ut credam Vuladislauum regem tanta suorum clade ac ignominia uoluisse Ioannem Sepusiensem in ordinem cogi, qui sane illi magis suspectus erat quam ullius sceleris compertus, nisi forte tam abiecti animi rex fuerit, ut maluerit securitati


95. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 249 | Paragraph | SubSect | Section]

quem sex annos apud se honorifice retinuerat, magnamque uim auri in eius lautitiam erogarat, pacem per triennium fecit, omnibus Christianis praeter Rhodios pacis conditionibus adscriptis, quamquam Turca multum institisset Hungaris abnuentibus, ut caeteris Christianis exclusis cum solis Hungaris in septennium induciae fierent, quo uacuus pace Hungarica bellum aut aduersus Ismahelem susceptum commodius gerere posset, aut Rhodios Turcis ualde infestos oppugnaret. Bellum inter Polonos


96. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 249 | Paragraph | SubSect | Section]

regem, et Iuonem, qui Asiaticis Sarmatis imperabat, Moscouios aetas nostra appellat, atrox praelium exortum est. Moscouiorum autem in terra Asia ultro Tanaim amnem late patent opes. His eadem sacra ac religio, quae et Graecis sunt, ritu magis quibusdamque institutis quam cultu in Deum a caeteris Christianis, qui Romanae sedi parent, differunt. Itaque quia, ut alio loco diximus, nihil magis humanos disiungit animos quam sacrorum ac religionis diuersitas, Moschouii aequum censentes, ut sui ritus regiones, quae sub Polonorum imperio essent, ipsis potius quam Polonis parerent,


97. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 272 | Paragraph | SubSect | Section]

scilicet et ex tuto exploraret, an ullae Hungarorum copiae in Syrmium conuenissent, simul et daret operam, ne quid inde subsidii commeatusue Taurunum submitti posset. Mandatisque adiecit, ne Syrmiensem regionem ulla belli clade afficeret, sed rusticos colere agros, pecora pascere, et caeteris agrestibus operibus incumbere amoto hostili metu permitterent, existimans ea lenitate ac clementia et sibi apud Hungaros beneuolentiam conciliatum iri, et agrestes in nobilitatem de integro concitari posse. Non enim eum fugiebat inter agricultores et nobiles magnas


98. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 273 | Paragraph | SubSect | Section]

rebus regem armatum de more Hungarico equum ascendere, delectumque militum habere decernunt, misso prius Romam ad pontificem Leonem Decimum oratore, qui et periculum regni Hungarici indicaret, et pecuniam ad conducendum militem ab eo peteret. Quamquam plaerique e senatu Hungarico, caeteris prudentiores, hanc legationem ualde improbarunt, utpote quae ex dignitate Hungarici nominis haudquaquam esset. Nam Hungaris insperata re perculsis consilium magis et charitas in communem patriam, regiaque auctoritas, qua rex, quae in rem essent, imperaret, quam aut pecunia,


99. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 277 | Paragraph | SubSect | Section]

ut dictum est, munitissimum, obsidione premeret, nec Hungaros, quos timeri a suis uidebat, per inuia plaeraque et difficilia transitu loca cedentes insequeretur. Tandem tutiora suadentibus accedens, ne hosti in sua et ignota Turcis terra pugnandi et rei bene gerendae occasio daretur, caeteris rebus praetermissis oppugnationem Sabactii et Tauruni aggredi, amicis praesertim idem sentientibus, regi placuit, haud quidem desperanti celerem Moesorum, qui urbes eas incolebant, deditionem, quum quia illos diutinam obsidionem, utpote cum familiis et pecoribus inclusos, nequaquam


100. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 288 | Paragraph | SubSect | Section]

repentina morte ex neruorum resolutione, seu, ut alii tradunt, ueneno interiit magna Romanorum laetitia, tum quia Florentinum nomen Romanis inuisum erat, quod gens illa, nullae magnae rei gerendae idonea, utpote opificio tantum et mercaturae incumbens, omnia insuper sacerdotia sibi, caeteris pene nationibus praeteritis, uendicauerat, pontifice suis ciuibus impudentissime suffragante, tum quia pontifex ipse uenatui, musicae et gulae deditus, pontificatum flagitiosi hominis consilio atque arbitrio, Iuliani, fratris patruelis ex concubina orti et cardinalatus


101. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

218 219 * caeteri KZgr: caeteris M 220 221 ** grauibus KZ:


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.