Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: mutuo

Your search found 169 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report

Occurrences 40-45:


40. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 41 | Paragraph | SubSect | Section]

poterat, inspectante. Quanquam illam animi securitatem plerique socordiam atque ignauiam interpretabantur. Atqui uel ex hoc maxime patuit, quam magnum malum sit principatus cupiditas. Ni enim hi duo fratres ut regni competitores in Hungariam uenissent, Danubii intercapedo eorum mutuo complexui haud quaquam obstitisset, quum praesertim longa absentia desiderium inter necessarios augere soleat. Vbi igitur Albertho innotuit regnum Hungariae ad Vuladislauum delatum esse, seseque elusum, ira inflammatus iubet suos Pestanis portis obequitare, in


41. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 143 | Paragraph | SubSect | Section]

naui celeriter admouere conatur, hostilis tormenti ictu depressa pessum iuit. Quum igitur duae Venetae naues Turcaicam nauim circumstetissent ferreisque manibus iniectis colligatae essent, acerrimum inter se excitarunt certamen, neutro classis duce suis subsidia submittente, siue mutuo metu, siue quia utrique ducum forte mandatum erat, ne cum uniuersa classe concurrerent. Itaque quum duas ferme horas pugnatum esset, uictoriaque neutro adhuc inclinaret, pari prope desperatione ignis utrinque uicissim in aduersas naues coniectus est, unaque


42. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 208 | Paragraph | SubSect | Section]

imperio iam parem esse, neque a fine uitae nimium abesse, constituit deposito imperio unum ex liberis in locum suum regem subrogare, quo et populares imperatore regiae stirpis non indigerent, si quis hostium pacem eorum lacesseret, et ne, ubi ipse excessisset, regnum Turcaicum fratrum dissidio ac mutuo conflictu (sunt enim apud Turcas usitata fratrum de regno certamina) primum in multos principatus diuideretur, mox diuisum et ob id debile effectum aut hostili iniuriae expositum esset, aut per se domesticis armis attritum euerteretur. Porro erant Bazethi multi


43. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 253 | Paragraph | SubSect | Section]

in Pheniciam progressus Lyconta fluuium transmiserat, quum Selynes, et ipse Adonio amne traiecto, haud procul ab Heliopoli communitis castris consedit. In conspectu prope erant exercitus, neuter tamen regum omnes copias in aciem prodire sinebat, alter alterius conatus metu mutuo expectantes. Nempe Turcis ueniebat in mentem Bazethe Selynis patre regnante, quum de finibus certatum esset, saepius se a Cercassis profligatos fuisse; rursus Cercassus uerebatur hostium multitudinem, uim magnam tormentorum, genus teli equis pariter et sessoribus terribile et perniciosum,


44. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 275 | Paragraph | SubSect | Section]

pontifex paucis ita respondit: Auxilio uos, Hungari, dignos censemus, sed quia nulla in aerario pecunia est, qua uobis hoc tempore opitulari possumus ― nam et nos exercitum alere cogimur, in cuius stipendium non modo uim magnam ecclesiasticae pecuniae, sed etiam mutuo accaeptae exhausimus ― uosmet ipsi uobis nunc consulite. Quum autem status Italiae tranquilior fuerit, Hispanique ac Galli, quod propediem futurum est, inter se foedus inierint, curae nobis res Hungarica erit. Porro id temporis Romanus pontifex


45. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 281 | Paragraph | SubSect | Section]

locis arcem quatere coeperunt, quo praesidium necessario distinerent, ut quum a tribus partibus arx munitionibus prorutis oppugnari coepta esset, Hungari suorum paucitate, tot simul locis haud quaquam possent non nudata aliqua statione occurrere, atque ita distracti sine mutuo inter se auxilio, ad omnia tuenda obeundaque non sufficientes, hostium multitudine obruerentur. Nec satis putarunt Turcae arcem tribus ex partibus oppugnare, uerum a quadam turri quoque, quam uulgo campanariam appellant, arcis propugnatores infestis telis ita


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.