Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: is

Your search found 1550 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 312-353:


312. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Iesus Christus. Venerabili Presbytero Francisco Lucensi Cantori ecclesiae Venetae sancti Marci. M. Marulus. S. P. D. Librum, quem de imitatione Christi ędidi, Tibi mittere pollicitus fueram, et certe misissem, sed is mihi (ut nosti) ab illo fuit interceptus, cui reluctari non potui | neque si possem debui. Scriptum est enim: In tota anima tua time Dominum et sacerdotes illius sanctifica! Ne uero ista tua expectatione a me omnino frustratus uideare, mitto Tibi aliud opus, quod


313. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

mutus es. quia, dum te audire uel loqui ea quę mundi sunt nimium delectat, ab his quę Dei sunt, et aures auertis ne audias, et os comprimis ne loquaris. Cum surdo igitur et muto a Domino posce remedium | Ille huiusmodi | hominis aures digito tetigit et saliua linguam, atque is qui utroque malo affectus fuerat, utroque liberatus abiit. Mar7 Statim enim (ut Marcus ait) apertę sunt aures eius, et solutum est uinculum linguę eius, et loquebatur recte.


314. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

os eius opprimere. De quibus in Ioanne conquęritur Saluator et ait: Io8 Non potestis audire sermonem meum. Dextera igitur aure carent, ne bona audiant, ueluti Malchus ille cum a Petro uulnus accepisset. Is tamen adduci ad Iesum ut curaretur sustinuit | Isti uero peruicatius auditum obdurasse uidentur, ut aspis, ne intelligant uocem sapienter incantantis. Quod si ultra eis pręcepta salutis ingerere perseueraueris indignantur | et iam


315. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

contrario debilem et in proposito minus persistentem domui illi comparandum esse arbitramur, quam moli arenę impositam et uentorum concutit flatus | et impetus subruit fluuiorum | atque ad solum usque concidere compellit. Is enim qui inconstans fuerit, facile quidem et fraudibus diaboli cędet et uiolentię persecutionum | et fastui ambitionis | et cumulandarum opum cupidini. Seruabit fortasse fidem, quam diu nemo aduersabitur, sed


316. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

etiam fortes esse | et iam de ipsa fortitudinis uirtute, prout nobis diuinus Euangelii sermo suggerit disseramus. De animi fortitudine. Caput XIV Fortis animo is est, qui nulli rerum fragilium cupidini succumbit | et neque aduersitatibus frangitur | neque prosperitatibus insolescit; cęlestibus tantummodo bonis adipiscendis inheat , cętera contemnit. Fortis est igitur qui uincit auaritiam | et audit Dominum dicentem:


317. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

est | uoluntas incerta. nunc hoc nunc aliud placet, proposito semper labanti et instabili . Quod si ille qui bene institutus perseuerat usque in finem saluus erit, nonne is qui in uia uitę multiplex ac uarius est, procul erit a salute? Profecto nihil prodest corrigi, ubi contingit repente deprauari. Sed cętera percurramus, cum de isto inconstantię uitio abunde dictum est supra. Igitur neque ille fortis erit, qui timore perterritus


318. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

eum diabolus, et ecce angeli accesserunt, et ministrabant ei. Luc21 Idem eos qui in Iudea sunt, ut ad montes fugiant hortatur. Iudea confessio et glorificatio interpretatur; ut is qui Christum confitetur | et ad celsiorem beatitatis gloriam aspirat, frequentiam fugiat solitudine-que delectetur. Quod si docendi officio fungitur | et uicos urbes-que peragrare necesse est, tantisper in publicum prodeat, donec populo


319. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

pronunciatio multum orationi addet ornamenti efficacię-que ad suadendum atque dissuadendum. Delectet te igitur cum legere quę sancta sunt tum quoties ab alio leguntur uel prędicantur audire. Discipulum docilem te esse uolo. Is enim docilis est, qui docentem attente audit. Ad huiuscemodi studium te hortatur Ecclesiasticus dicens: Eccle5 Esto mansuetus ad audiendum uerbum Dei, ut intelligas, et cum sapientia proferes responsum uerum. quasi dicat: Disce


320. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Talibus dicit Dominus: Io8 Qui ex Deo est uerba Dei audit. propterea uos non auditis, quia ex Deo non estis. Non ergo omnes qui in auditorio sunt, audiunt uerbum Dei, sed is qui illud quod audit, opere perficere contendit. et hic quidem ex Deo est | illi uero non ex Deo, sed potius ex diabolo sunt, qui diaboli obstinationem duritiam-que imitantur | nec omnino a uitiis resipiscere quicquam pensi habent. Itidem tibi diuini prędicatores cum


321. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

consortes esse merebimur. cum ipse Christus dicat: Matth. Quicunque fecerit uoluntatem Patris mei qui in cęlis est, ipse meus frater, soror et mater est. Quasi diceret: Is mihi in cęlesti regno erit coniunctissimus | atque arcta imprimis cognatione copulatus, qui hic in exequendis Dei mandatis mihi proximus effici studuerit. ut sit particeps Christi glorię, qui Christi prius extiterit obedientię comes.


322. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

disce qualiter te habere oporteat inter orandum. Secessum pete, nequid oranti impedimento sit. Matth. 6 Intra in cubiculum tuum Saluator ait, et clauso ostio ora Patrem tuum in abscondito. Sed is etiam clauso precatur ostio qui sensibus a rerum fragilium cura sequestratis et mente et corpore in illum dirigitur cui supplicat. Qui sic se habent, etiam cum in conuentu multorum orauerint, in abscondito orare putandi sunt. Priuatę tamen orationi semper magis apta est


323. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

nisi prius ipse placatus fueris proximo tuo? Tu Deum, quem semper summe reuereri debebas, offendisti, alius te, qui homo es, non Deus, creatura, non creator, peccator, non iustus. Et licet ille, qui lęsit, lędere non debuerit, tu tamen lędi merebare. Quid enim mali non meretur is, qui Deo peccat? Et si dixerimus quia peccatum non habemus, nosipsos seducimus, et ueritas in nobis non est. Nunc considera quam iuste poscas tibi ignosci, qui Deo deliqueris, cum tu homini non uis ignoscere, qui deliquit tibi. Post remissam autem omnem


324. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

apparet, qui a patre iussi, ut uineam cultum irent, alter negauit se iturum, et poenitentia motus iuit. alter iubenti quidem assensit, sed mutato proposito ire noluit. paruo momento utriusque in contrarium reuoluta est uoluntas. is tamen patris imperium peregisse dicitur, quem nolle obedire poenituit, et quod ante noluerat, rursum uoluit | sua-que sponte fecit, quod liberum erat facere nolle. Hoc si inuitus fecisset, inter non obedientes habendus esset.


325. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Nunquam serum est salutem quęrere, cum semper spes impetrandi suppetat, donec in corpore datur spirandi copia. Sed quia dierum nostrorum exitum nescimus, periculosissimum est postremum expectare, ne forte is hodiernus uel crastinus sit | et tunc mori cogamur, cum nos multum adhuc uicturos credimus. Cęterum si conuersioni tuę (ut potissime fit) hoc obstat, quod uiolentę admodum sensuum tuorum cupidini non potes resistere, da operam ut


326. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

A pristinis quoque sodalitiis ac societatibus paulatim te submoue | et iam honestiorum Deum-que timentium hominum lateri adhęrere stude. consortio consiliis-que eorum utere, quibus persuasus | is qui nunc es, esse desines. Nam si iuxta Apostoli sententiam | Mala colloquia corrumpunt mores bonos, consequens est, ut bona colloquia malis moribus remedio sint. Verissimum est enim quod in psalmo dicitur:


327. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Domino arguitur dicente: Quid est quod dilectus meus in domo mea facit scelera multa? nunquid carnes sanctę auferent a te malicias tuas? Profecto (ut diximus) non solum non auferent, sed etiam addent. immo si is qui talia pręsumit, poenitentiam non egerit, in dies deterius labetur fiet-que imbecillior atque debilior diuina ope penitus destitutus. Proditum est in annalibus regum Iuda, quod Palestini arcam Testamenti captam Azothum detulerint


328. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

enim societas luci cum tenebris? Christo cum Belial? Ideo est scriptum: Sap. I In maleuolam animam non intrabit sapientia | nec habitabit in corpore subdito peccatis. Cur enim principium sapientię timor Domini dicitur, nisi quia is qui Deum timet, se a delictis continet | et innocenter uiuere studet, ne Creatorem suum offendat? Ab hoc principio proficere incipimus | et addito discendi labore sapientiam in mysterio absconditam | et credulis tantum humilibus-que reuelatam ex diuinis


329. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

cessamus. Atque ideo sane uigilare et orare nos iubet Dominus | ne tentationibus succumbamus. hoc est, diligentes esse et intentos | et solicitos, ne per desidiam spiritus caro, quę ancilla esse debet, dominari incipiat | et pręualere permittatur Madian aduersus Israhel. is uidelicet qui se cultui dedicauit diuino, subuerti sinatur a nequitia. De reparatione lapsi. Caput XXII Cęterum siquando uicti superati-que fuerimus, ad


330. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

merces, si modo uictores et non uicti de isto certaminis campo, in quo nunc positi sumus, decesserimus. Qvod oportet nos conformari Christo. Caput XXIV Atque is demum et uitia calcabit | et uirtute proficiet, qui quotidie Christi Domini gesta considerabit | et per eius uestigia ingrediens ipsi quam proxime accedere contendet. Exemplum, inquit, dedi uobis, ut quemadmodum ego feci, ita et uos faciatis. Humilitas


331. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ne forte discas semitas eius | et sumas scandalum animę tuę. non hoc pręcipitur, ne bene illi optes | et si poteris, facias, sed ne illo familiariter utaris. Iracundus enim is est, qui facile ac leuissima de causa irascitur. Est autem difficile semper irascenti atque insultanti non aliquando irasci | et contra furentem non indignari | et ex indignatione non peccare. Ita superbo etiam si comes fueris, arrogans elatus-que euades.


332. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ne uir bonus malo adhęrens corrumpatur, quam sperandum ut malus emulatione boni mores emendet. Quamobrem Apostolus diuersis uitiis inquinatos in unum colligens ait: Ad Cori. I. ca. V Si is qui frater nominatur inter uos, est fornicator | aut auarus | aut idolis seruiens | aut maledicus | aut ebriosus | aut rapax, cum huiusmodi nec cibum quidem sumite.


333. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Poterat lapides in gemmas, in aurum ligna conuertere, qui de ore piscis fecit staterem repente adesse. Et tamen semper alieno usus est hospitio, semper oblata ab aliis stipe sustentatus est. nudus iacuit in pręsepio, nudus pependit in cruce | atque is qui cęli terrę-que erat dominus, nec sindonem suam habuit, qua uelaretur mortuus, nec suum quo conderetur sepulchrum. Quod si omnium Dominus in tanta rerum egestate in hoc seculo uiuere uoluit, pudeant sacerdotes, erubescant episcopi


334. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

quod ab illo factum est ualde bonum non diligit? Porro Deum nolle diligere, qui prior dilexit nos, quid est aliud | nisi reprobos imitari spiritus | et ab eo a quo conditus es, desciscere atque alienari? Cum ergo is qui homini male optat, conditori eius aduersetur et diabolum sequatur, restat ut cuius mores sequitur, cum eodem supplicia in inferno patiatur. Falluntur illi qui odium suum excusant dicentes | malos homines Deo quoque inuisos esse,


335. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

iumentum pabulo subducto, in saturitate lasciuit. Ex his quę diximus satis constat | animę atque corporis pacem laboriosam admodum esse et inquietam | et solicitam | et quę fatigationibus non solum comparetur, sed etiam retineatur. Is tamen eius fructus est, quod possessorem suum ad ęternę pacis bonum feliciter transmittat, si ipse usque in finem ita ut dictum est egerit. XXXII Quo cum


336. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

malorum. Et si hoc de rebus quę uulgo bonę putantur contingat, quid de iis quas malas esse iudicant dicemus, cum premere coeperint uitę deprauatę uirum, nisi futurę damnationis illas initium esse | si modo is a peccatis in tempore non resipiscat | flagitiis-que finem statuendo rursum uirtuti exercendę pro uiribus incumbat. Cęterum plurima quidem ante damnationem peccatum consequi solent mala, quę nunc operęprecium erit referre |


337. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

perpetratio, et illa quę libidinem incitent: obscoeni cantus, molles musicorum soni, uirorum cum mulierculis lasciuientia tripudia | alia-que huiusmodi plura. Ipsa deinde dignitatum honorum-que appetitio genitrix est inuidię, nutrix superbię, amatrix inanis glorię. Is enim qui uideri publico aliquo officio dignus concupiscit, aliis detrahit, ut se efferat, aliorum facta deprimit ut sua extollat, adulatoribus fauet | et uix ullo uitio abstinet, dum in his etiam quę perperam agit, se laudari cognoscit. Postremo cumulandarum opum auiditas quot


338. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

nobis illum poenitebit | neque ea quę pollicitus est pigebit exhibere. ac tanto quidem libentius hoc faciet, quanto nos magis in impartienda proximis nostris humanitate exerceri uiderit. Is enim proxime ad similitudinem eius accedit, cui potissima cura est operum charitatis. Hunc igitur sequamur, hunc ipsum quam possumus diligentissime imitemur | beneficia tribuendo, sicut ipsum et fecisse et facere nouimus | tam petentibus


339. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Quędam autem beneficia palam, quędam occulte tribuenda sunt. Quę uirtuti debentur, palam dari conuenit, ut et honorandus appareat qui accipit, et alii eius exemplo ad actiones honore dignas excitentur. Is uero occulte erit adiuuandus, quem inopię suę pudet. cui siquid in aperto obtuleris, magis proditum se dolebit | quam lętabitur adiutum. Beneficii obliuisci debet qui dedit, semper autem memoriter tenere qui accepit.


340. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

acciperet. Quod enim libenti animo accipimus, id non facile obliuiscimur. Illa uero facillime obliterari solent, quę minimi ęstimantur. Qui ergo oblitus est, is profecto testatur | se pro uili habuisse quicquid accepit. Referrem inquis, si accepti memor fuissem. immo memor accepti fuisses, si referre gratiam cogitasses. Ipsa


341. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Hęc enim ea res est, quę amicos comparat, quę inimicos placat, quę Deum propiciat, quę immortalitatem mortalibus donat | et de terra sublatos cęlo inserit sedibus-que sanctorum. ut semper beati sint, qui ut charitatem seruarent, semper munifici liberales-que fuerunt. Is autem qui in beneficiis compensandis dati accepti rationes dispungit, nec liberalis profecto | nec gratus est, sed cupiditati seruiens negociator | et terrenis tantum ac perituris inhians bonis, non ad cęlestia animum intendens et ęterna.


342. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ac nescio quod maius, nisi quod alterum remitti poterat, si alterum remissionis impetrandę aditum non pręclusisset. Eo igitur tua te perduxit in Dominum ingratitudo, ut pro grauissimis criminibus grauissimas quoque poenas dare credaris in inferno, quo corruisti. Nunc tu is quidem suppliciis terres nos, nequid sinistrum de Saluatore nostro sentiendo ingrati simus | et tuis flagitiis ostendis contrarias illis actiones ad gratitudinem pertinere. Gratus itaque erga Dominum ac Redemptorem suum erit, qui non pecuniam ipso, sed ipsum


343. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

manum ; ut uidelicet uoci manus consonet | et pręceptis respondeant opera. Quia qui fecerit et docuerit sic, hic magnus uocabitur in regno cęlorum. Is demum aliorum delicta efficaciter arguit, in quo non inuenitur, quod alii redarguant. Sit ergo mitis atque submissus qui humilitatem docet. Recedat ab iracundia qui patientiam suadet. Castitatem illęsam seruet, qui stupra


344. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

spiritaliter et per tropologiam non intelligantur, similia deliramentis anilibus erunt. 11 Ideo autem in Leuitico animalia quę ruminant et ungulam diuidunt, munda sunt. Quia utique is ruminare uidetur, qui in lege Domini meditatur die ac nocte et tunc ungulam diuidit, cum mysticum sensum a litterali intelligentia separat. Horum igitur scientiam ille qui populum docet habeat, ut mundum cibum esurientibus offerre queat |


345. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

es, magis liber eris, cum manuum labore uictum quęsieris | quam cum elemosinam acceperis. Ad Cor. prima 4 Laboramus inquit Paulus manibus nostris. Et si manibus laborabat is, cui ut Christum prędicaret iniunctum fuerat, quanto magis ei labor hic necessarius est, qui neminem docet? cui post dictas Deo laudes ociandum est, nisi se alicui corporis labori accingat.


346. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

pro tribunali dum concionaretur, magno plausu exceptus dicentium | non humana uerba sed diuina de ore eius fluere, non egit gratias Deo, sed laudem illam totam sibi uendicauit, quod Deo conferendus uideretur. ob hoc ab angelo percussus uermibus scaturire coepit | ac tam infelici exitu is qui sibi felicissimus uidebatur, uitam obiit, adhuc deterius ab immortali uerme in inferno carpendus quam a quibus consumptus est. C. Cęsar Gaius Cęsar (ut Iosephus refert) cultum sibi tanquam Deo exhiberi iussit, statuam in Capitolio


347. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

in uobis, fiat sicut minor, et qui pręcessor est, sicut ministrator. Nam quis maior est, qui recumbit, an qui ministrat? nonne qui recumbit? ego autem in medio uestrum sum, sicut qui ministrat. Is igitur qui pręferri aliis concupiscit, gentilitatem sapit. qui uero uel in dignitate positus minoribus ministrat ea quę ad consequendam salutem necessaria sunt uirtutum pręcepta | siue ad sustentationem uitę opportuna subsidia, hic Christi discipulus est, humilitate deiectus,


348. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

erant gentes. Credidit enim cuncta euentura quę Deus promiserat, etiam ipso mactato in quo promissa ista implenda erant. Ideo tacitus maturabat, quod iussum fuerat perficere. denique filium unigenitum unice dilectum, ut Deo obtemperaret, suis interfecisset manibus, nisi is qui iusserat | rursum inhibuisset. Sic probatus, cum unius tantum esset genitor, omnium in Christo credentium constitui meruit pater. stellas numerare iubetur, in earum comparatione filios habiturus. Samuel reg. primo 15


349. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

nostrę unus finis fuerit, ut uidelicet hominibus obediendo Deo placeamus. Qui enim ideo alicuius iussis obtemperant, ut ab eo mercedem capiant, mercenarii sunt. et qui parent metuendo, nequid mali patiantur, serui sunt. Is uero qui neque spe pręmii | neque timore supplicii, sed solo Dei amore se subiicit ad obediendum aliis, non mercenarius neque seruus est sed potius filius Patri ęterno perpetua charitate deuinctus. Atque ideo qui uoluntarie seruit,


350. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Ipse qui tibi ignoscere uolenti parabat patientię coronam, iniuriam referenti debita impatientię ingeret supplicia. Amando inimicos, non ulciscendo ad martyrii gloriam peruenitur. et is cum Christo regnat, qui cum Christo pati mauult mala quam reddere. Martyr es, si bonum reddis pro malo. sin uero malum malo rependis, Christi aduersarius es, qui iubet et inimicos diligere.


351. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

seculi, sed in conflictum et certamen sęuientium persecutionum destinabat, ut uincentibus inęstimabilis boni donatiuum distribueret, profecto ad militiam eius nullo modo pertinere poterit, qui non ita se subiecerit, ut pro tuenda ueritate nec supplicia nec mortem subire recuset. Is demum Christo militat, qui sępe mundi turbinibus quatitur, et nunquam superatur. dicente ipso Domino: 16. In mundo pressuram habebitis | sed confidite: ego uici mundum.


352. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

iudicium | et fructum iustitię in absinthium, non causam consyderans dum iudicat, sed personas. Nec solum iniustum ueri-que nescium hominem facit impatientia, sed etiam si ei ratione non resistitur, ad insaniam usque adducit. unde furere dicitur is qui impatientię stimulis actus ira inflammatur. facies irati. (!) Ardent oculi, tremunt labia, frons adducitur, arterię clamoribus intumescunt, os


353. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Leui. 4 Reticulum iecoris offert Domino, qui toleratione superat iracundiam. In iecore enim in ipso humore fellis irę receptaculum esse creditur. Et quoniam hoc sacrificium in Lege pro peccato offerri iussum fuit, puto quod is qui in omnibus patiens fuerit, et pręteritorum criminum facile ueniam consequetur | et in futurum innocentiam custodiet | seruata autem innocentia inter beatos computabitur. Super omnia uero proderit | mente reuoluere | tum quę


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.