Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: is

Your search found 1550 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 360-370:


360. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 475 | Paragraph | SubSect | Section]

lauando proficis, cum te iniustitię consentiendo intus inquineris. Si enim potestatem dimittendi habes (ut confessus es) quare, quem iustum esse asseris, liberum non dimittis? Quid prodest nolle condemnare, si inique oppressum, cum potes, non uis liberare? Nec tamen immerito is, qui minus peccat, arguit magis peccantes. Ideo: Vos uideritis, inquit; qui me cogitis iustum in damnationem dare et innocentem, ut crucifigatur, permittere. Illi autem reclamant: Sanguis eius super nos et super filios nostros. Ista quidem maledictio


361. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 480 | Paragraph | SubSect | Section]

eum. Quanquam solę mulieres plangere et lamentari dicuntur, magna tamen etiam populi pars moesto animo sequebatur, sed dolorem dissimulabat, ne a Iudeis notarentur. Foeminis flere magis liberum erat. Et hic quidem sexus semper ad lachrymas procliuior. Quoniam autem is, qui non inuitus, sed uolens pro omnium salute ad crucem ibat, non erat lugendus, Iesus ad illas conuersus dixit: Filię Hierusalem, nolite flere super me, sed super uos ipsas flete et super filios uestros. Quoniam ecce uenient dies, in quibus dicent: Beatę steriles,


362. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 485 | Paragraph | SubSect | Section]

si uellet, de cruce descendere, qui pendens in cruce credenti ac poenitenti latroni potuit paradisum donare? Amen dico tibi — inquit — hodie mecum eris in paradiso. Nam licet ambo illi, qui circa latera eius pendebant, improperassent ei, is tamen, qui a dextris erat, poenitentia motus se dignum eo supplicio fatebatur et credens dicebat (ut Lucas testatur): Memento mei, Domine, cum ueneris in regnum tuum. A seruis crucifixum uidet, et Dominum confitetur; nudum et morientem, et regnaturum credit. Alter


363. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 529 | Paragraph | SubSect | Section]

uincere et cum ipso, qui uicit, uolumus regnare. Porro demon superatus (ut in Euangelio est scriptum) recessit ab eo. Quod futurum Abacuch propheta uidit, qui ait: Ante faciem eius ibit mors, et egredietur diabolus ante pedes eius. Recte ac uere mors dicitur is, cuius inuidia mors in orbem terrarum introiuit. Sed mortem istam Christi crucifixi mors expulit et eiusdem resurrectio nobis uitam donauit, ut suo loco disseremus. Nunc occurrentia explicari oportet, ne dicendorum seriem confundamus. Igitur in Euangelio post hęc ita est


364. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 541 | Paragraph | SubSect | Section]

cęcum illuminatum, hic sexcentos, unum illic leprosum mundatum, hic mille. Et quisquam est, qui de Lege ad Euangelium, de umbra ad lucem dubitet transmigrare? Christum pręterea pauperem, apostolos pauperes Scriptura recens indicat, antiqua prędicit. Qui non credit, is profecto utriusque autorem Deum offendit. Ipse Saluator de se in Euangelio loquens ait: Vulpes foueas habent, et uolucres cęli nidos. Filius autem hominis non habet, ubi caput suum reclinet. Non habuit, unde didragmam pro se et discipulo solueret nisi mirabiliter


365. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 569 | Paragraph | SubSect | Section]

suis extersit. Iudas autem, qui erat eum tradituras, auaritię stimulo agitatus inuidit unguentique impensam ęgerrime tulit, perinde ac de suo factam. Oeconomus enim erat collegii et pecunię, quę offerebatur, dispensator, plus autem sibi usurpans quam sociis distribuens. Is ergo abiit ad scribas et principes sacerdotum spondens se illis traditurum Iesum, si quam ęris summam sibi uellent impendere. Triginta argenteos pactus accepit et, ut promissa perficeret, obseruare coepit occasionem eum illis tradendi. *corr. ex


366. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 638 | Paragraph | SubSect | Section]

uel desyderium consilii. Hęc est ergo superna Hierusalem, mater nostra, ad quam filii fideles totis amoris affectibus ascendere festinant. Eadem uero desyderium consilii est, quia, quicquid aliud a mortalibus expetitur, non desyderium consilii est, sed confusionis. Is autem sibi optime consulit, qui rebus fragilibus contemptis ad ęterna bona, ad quę creatus est, aspirat et uirtutibus incumbens eo peruenire nititur, ubi beatus ęuo sempiterno perfruetur. Quid est autem, quod Amaus, id est cęlestis


367. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 650 | Paragraph | SubSect | Section]

erat et in tempore homo factus Deus esse non desiit. Tunc — inquit — aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas. Nihil profuisset audire Scripturas, nisi intelligeretur, quod scriptum fuerat. Qui adduxit eas in testimonium sui, is et intelligentię ipsarum donum contulit, in omnibus potens, in omnibus, supra quam dici queat, admirabilis. Infusa ergo prius intelligentię luce dixit eis: Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati et resurgere a mortuis tertia die. Passus est


368. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 678 | Paragraph | SubSect | Section]

— inquiunt — ascendentem lęti uidistis, uenturum ad iudicium cum timore expectate. Quia idem ipse, qui uenit, ut iudicetur, ueniet, ut iudicet et homines et angelos. Tunc alii ibunt in uitam ęternam, alii in ignem ęternum. Qui iugiter ista consyderat, is facile cauebit, nequid agat, unde bono, quod sperat, priuetur et malum, quod formidat, incurrat. Nihil enim illo felicius est, qui ad cęleste regnum destinatur, nihil illo miserius, qui ad inferos truditur cruciandus. Porro ille, qui in sole posuit tabernaculum suum, in


369. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 682 | Paragraph | SubSect | Section]

illam Paulus, qui stygmata Domini in corpore suo portauit et exclamauit dicens: Absit mihi gloriari nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo. Mundus ei crucifixus est, cui mundi non dominatur concupiscentia. Is autem mundo crucifixus est, qui mundo mortuus Deo uiuit. Verbum itaque crucis — ut idem ait — pereuntibus quidem stulticia est, iis autem, qui salui fiunt, id est nobis, Dei uirtus est. Ob hoc sane in Ezechiele mandat Dominus uiris, qui uasa


370. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 691 | Paragraph | SubSect | Section]

mittam eum ad uos. Nunquid in terra manens non poterat eum mittere et in discipulos infundere, quando quidem ipse Quęstio Spiritus Sanctus et in cęlo erat cum Patre et in terra cum Filio? Non poterat — inquam — is, qui hic manens in discipulos insufflauit et dixit: Accipite Spiritum Sanctum, facere, ut in eos tunc ueniat Spiritus Sanctus, sicut in cęlum abiens, ut ueniret, fecit? Potuit certe, sed noluit. Atque ideo quidem hoc fecit, ut ablata ab oculis eorum serui forma,


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.