Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: sponte

Your search found 709 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 145-155:


145. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 69 | Paragraph | SubSect | Section]

ut cum armis et caeteris suis rebus, ex Alemania scilicet exportatis, non autem quas in Hungaria rapuerant, abirent, urbem regi cum omnibus captiuis tradunt. Quorum discessu caeteri quoque Alemani perterriti omnia Pannoniae loca ab se occupata intra paucos menses, partim sua sponte (pace mox cum Maximiliano facta), partim armis coacti, ante quam pax componeretur, reliquerunt. Iam enim senescere coeperat Alemanus, minoremque in dies missilibus suis, puluere praesertim accensibili deficiente, formidinem afferebat, Hungaris ac Boëmis ad pugnam comminus


146. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 85 | Paragraph | SubSect | Section]

Hungari Transiluani, quos hac quoque tempestate Scythas appellari supra demonstrauimus, omnes in Stephani erant administratione, qui quum essent ab eo asperius tractati ― erat enim uir non modo iusto seuerior, sed etiam trucis irae ― detulerant ad regem saepius querelas, sponte sua an aliorum instinctu, haud compertum habeo. Quibus libenti animo auditis ― iam enim Stephanus regi quoque grauis esse coeperat, quippe qui omnia ad arbitrium atque ex sua administrari sententia uolebat ―


147. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 101 | Paragraph | SubSect | Section]

siue loco freti, siue subito hostium superuentu a fuga interclusi substiterant, caeteris in proximos monteis metu hostili dilapsis. Turcae quod locus esset defensoribus uacuus ignari, propius ad muros paucos sensim succedere iubent, castellum sibi tradi petunt, pollicentes custodibus, si sese sponte dedissent, inuiolatos dimissuros. Illi uero abusi hostium errore, destituti loci solitudinem dissimulant, atque ne mora consilium proderet, imperata se facturos per dolum promittunt. Itaque ludificantes hostem locumque insidiis quaerentes, denunciant nolle se nisi ab ipso eorum duce fidem


148. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 142 | Paragraph | SubSect | Section]

quae remis agebantur, propter litora cursum dirigebant, onerariis illarum latera in hostem uergentia claudentibus. Quum ita Turcae haud minus formidantes quam formidolosi nauigarent, Andraeas Lauredanus, uir, ut inter Venetos non militiae, sed mercaturae deditos, audacia insignis, suane sponte an imperatoris iussu ― parum mihi constat, cum tribus ingentis magnitudinis nauibus, quibus ipse praeerat, Turcaicam nauim, eam ipsam, quam tormentis oneratam supra demonstrauimus, a caeteris aliquantum spacii diductam aggredi statuit, ratus ea superata non nihil animi


149. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 186 | Paragraph | SubSect | Section]

communicarat, negocio, nil tale suspicantem obtruncat, saccoque una cum grauibus saxis insutum in Tyberim demersit. Hoc parricidio admisso Caesar, cardinalatu, quem a patre ultro oblatum non religionis studio, sed spe, ut plaerique faciunt, opulentioris fortunae accaeperat, sese sponte abdicauit, palam professus se a pontifice progenitum, et ob id tanto nequaquam idoneum sacerdotio, atque ac maius flagitium esset illegitime natum summum sacerdotium obtinere quam sacris Deoque dicatis pecuniis ac in hospitalitatem absumendis abuti, atque his ipsis regna pulsis


150. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 190 | Paragraph | SubSect | Section]

Maximiliani Cęsaris filio, genero ipsius regis, ab Hispanis principibus in Ulteriorem Hispaniam accito, praetextu regni Neapolitani uisendi cum quadraginta circiter nauium classe Neapolim uenit. Non enim sese in Tarraconensem Hispaniam, patrium regnum, tunc contulit, quo et sponte sua magis quam Hispanorum principum coactu Ulteriori Hispania genero cessisse uideretur, et Consaluum Adigarium, tot uictoriarum successu inflatum, regiumque, ut fama erat, affectantem fastigium ab administratione regni


151. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 207 | Paragraph | SubSect | Section]

inuitos domum pro auctoritate sua reuocat, ut erat homo nouandis rebus quam gerendis aptior. Quod autem hi Germani, Gallorum mercenarii, legionem suam inuiti abduxerint, id argumento est, quia e castris Gallicis abeuntes sua sponte neque enim ad id cogi poterant ― iurarunt se in Gallorum regem arma nequaquam uersuros, sed confestim domum repetituros, nefas existimantes aduersus eum dimicare, cuius paulo ante milites extitissent. Quorum mentes si Maximilianus, eorum princeps, ut debuerat, esset imitatus,


152. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 211 | Paragraph | SubSect | Section]

aduersus Halydem, paternum ducem, bellum suscipere. Hic autem latro aliquot ante mensibus adscita haud contemnenda sui similium manu, cum ipso Corguthe simulatis, ut quidam opinantur, inimicitiis manum conseruerat, eumque acie superatum, seu simulato metu sponte cedentem, ad mare Phoceam compulerat, nec paruam deinde montanae Moeoniae partem occuparat, aperteque ab Othomanis deficiens uicinas regiones latrociniis infestas reddebat, praedicabatque se quoque ut pastorem quondam Othomanum a Deo in magnam uocari fortunam. Etenim


153. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 217 | Paragraph | SubSect | Section]

genti facile conferri possint, nec multum Hungaris, grauibus accolis nostris, uel animi magnitudine, uel caedis auiditate concedere. Si igitur pater, quia ita illi e Turcaici nominis republica esse uidetur, sponte sua regno cedit, quis est nostrum adeo a salute huius imperii auersus, qui non existimet quam optimum, atque eundem fortissimum in locum patris cooptandum, etiam si aliter illi cordi esset, propterea quod hac in re utpote, quae ad communem utilitatem et gloriam spectat, non quod patri


154. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 259 | Paragraph | SubSect | Section]

Amissi desyderium rex gemitu et lachrymis testatus est; honorem funeri seruauit, et patrio Turcarum more inferias dedit, corpusque insigni tumulo contegi iussit. Natus est Sinon in Macedonia Christianis parentibus, nec sponte, sed coactus ad Machomethanam sectam hunc in modum desciuit. Mos est Turcarum per regiones suae ditionis quolibet fere quinquennio, interdum etiam triennio, delectum puerorum ad regem abducendorum agere. Ex his enim custodes regii corporis fiunt, ex eadem etiam cohorte duces


155. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 282 | Paragraph | SubSect | Section]

adigunt; praesidium paciscitur, pacta tamen a Turcis violantur. Praefuerat urbi Blactius quidam Moesohungarus, qui, quia praefecti Taurunenses abfuerant, adiuncto sibi Iano Botthio, arcis praefecto, regimen omnium rerum sibi uindicarat. Quippe praefectorum alter aut sua sponte metu obsidionis extra oppidum per speciem quarundam rerum, quae in urbem importandae erant, parandarum subsederat in proximae regionis latebris ex tuto euentum rei expectaturus, aut repentino et insperato Turcarum aduentu ab urbe interclusus erat; alter paulo ante coeptam


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.