Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: sponte

Your search found 709 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 410-436:


410. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

inuri potest. Ad caput nunc venio. In eo omnis tua ratio versatur quod politica utilitatem tantum propriam respicere videatur. Ex hoc eam a virtute alienam, ex hoc a prudentia secretam, ex hoc Epicuri dogmati conformem esse argumentaris. Hoc itaque expugnato caetera sponte sua corruant est necesse; in quo ego sic confido nihil ut facilius a me praestari posse putem, quippe monstrare tibi in quo deceptus sis abunde et ad victoriam. Recte tu quidem prudentiam actiones (ne multum circumeam) et publicas et privatas moderari


411. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

Pretus intentis iam omnibus: "Nolim", inquit "temeritatis me quisquam arguat quasi imparatus de re tanti ponderis in amplissimo hoc consessu verba facere velim; neque enim imparatus sum et dudum privatis iam id meditationibus ruminavi. Quod potissimum in causa est cur sponte me nunc obtulerim, ad audiendum alias quam disserendum semper mage pronus. Ante omnia autem id nos minime debet praeterire, de suo potissimum sermo nobis futurus sit, ne incerta hinc inde vagetur oratio et de hoc orsi mox ad aliud nihil conexum incongrua levitate


412. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

vulgus editum domino fraudi esse possit. Cogitanti hic mihi multa in vita civili occurrere quae sine famulorum ministerio exsequi haudquaquam possint, rursusque reputanti quantum id servis audaciae, quantum in dominos potestatis tribuat, quantumque subsit periculi ne aut ipsis sponte discedentibus, aut a domino gravi quadam de causa (ut persaepe usu venit) dimissis secreta eiusmodi omnia in vulgus exeant, ut fieri ipse iam observavi: haec, inquam, reputanti mihi id commode vitari a nobis posse visum est ea ratione ne ullos nisi colonos nostros in


413. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

secentur prodigalitate, quanta socordia colligantur, cum in Italia ne virgam quidem per inertiam interire conspicias! Exemplum igitur nos in aliena terra edoctos oportet accipere ut maximam pro modulo suo utilitatem soli capiamus. Sed utinam vel haec, quae nobis sponte sua regio subministrat quodque nostris superest usibus, distrahere liceat! Nihil ambigo posse id omnino impetrari si studium in hoc gentis nostrae exarderet. Sed suas populus ipse miserias calamitatesque ignorat, quae autem utilia sunt, sueta gentis ignavia


414. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

beneficia quam onera reipublicae communia sint. In arbitrario imperio concentrata in paucis manibus tota vis publica facilem reddit mandatorum principis effectuationem. In temperata monarchia, ut vis publica quam rarissime adhibeatur adeoque ut singulus civium leges non tantum sponte sua, sed et alacriter exsequatur, interest. Hic est lapis ille Lydius qui ostendit an populus aliquis libertate aut servitute dignus sit. Si enim cives abrogata per potestatem legislativam beneficia dimittere renituntur, si imperata per eandem onera sustinere detrectant,


415. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1098 | Paragraph | SubSect | Section]

potiori adhuc jure quam quoad Judaeos amplectendum esse demisse existimavit. § 8. Zingari perinde atque Judaei ad tyrocinium per omnes Caehas ac praesertim fabriles, ad quam illi professionem sponte sua inclinare videntur, admitti debeant. Solius autem musicae exercitium pro fixo alimentationis statu Zingaris non reputetur. Motivum. Primo membro vetus praejudicium magis adhuc quam de Judaeis adversabitur. Verum interest


416. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1098 | Paragraph | SubSect | Section]

§ 12. Singula localis Jurisdictio emanatas via Consilii Locumtenentialis in ordine, ad promovendam oeconomiam publicam, ordinationes regias debito mancipare effectui obligatur. Imo nobile harum officium exigit ut salutarem hunc scopum sponte etiam sua procurare omnimode collaborent. Motivum. Si de utilitate oeconomiae publicae tota jam natio persuasa foret, si palam receptum esset quod praecipuum administrationis


417. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1146 | Paragraph | SubSect | Section]

§ 53. In assumendis tyronibus testimonium de legitima nativitate non requiratur, pro consequendo magisterio paradigma non exigatur; denique peregrinandi obligatio ultra annum non extendatur, salva tamen iis, qui diuturniores peregrinationes sponte suscipere voluerint, facultate. Motivum. His modis Caehae ad efficiendum ex instituto suo monopolium tendebant, sed haec etiam via politica jam abrogata sunt.


418. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | SubSect | Section]

bilanx, nec onera Germanicarum Provinciarum Hungaricum Germanico commercio subordinari exposcat, restat ut paucis edoceatur quod id salva Regni Constitutione nec fieri possit. Hungaria qua Regnum liberum eidem, qui Germanicis Provinciis imperat, Principi sponte, sed ita se subjecit, ut nullam ab ipsis Germanicis Provinciis, id est ab eorum dicasteriis aut tribunalibus, dependentiam unquam agnoverit. Cum Augustus Josephus II. in sequelam praeconceptae a se uniformitatis systematis influxum in res Hungaricas iisdem


419. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1220 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ut constitutae jam sub transportu merces pro stipulato termino ad locum destinationis suae pertingere non possint; id quod mercatoris creditum uno ictu prosternere potest. Et ideo viarum reparatio, quamquam nulla adhuc lex obligatoria exstiterit, hactenus etiam sponte curabatur. Verum cum nulla jurisdictio omnes, quas curare sua interest, vias simul perficere potuerit, circa ipsum laboris hujus ordinem magna hactenus in Regno varietas viguit. Urgebantur potissimum postales viae, tamquam commeatui


420. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1220 | Paragraph | SubSect | Section]

publicae non tantum plebis, sed nobilium etiam usui perinde deserviunt. Cum hi insuper immunitate a teloniis gaudeant, non dubitavit Deputatio quod exiguum hoc bono publico sacrificium ultro facturi sint, praesertim cum usus hic in nonnullis comitatibus alioquin sponte invaluerit. Quodsi enim necessaria pro omnibus, qui in viis publicis situantur, pontibus ligna, e Cassa Domestica comparari deberent, plebem totum et laboris, et expensarum onus maneret, cui sustinendo in comitatibus illis, qui longos et commercialium, et


421. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1240 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

recipere dignetur, id quod superiori anno a gratia Principis re ipsa etiam obtinuit. Posset quidem istud fundi publici onus ea fortasse ratione praeverti, si nobilitas generoso boni publici stimulo excitata ab immunitate sua quoad hos adminus pontes sponte recederet. Verum donec id impetretur, ne profusi jam tot sumtus incassum recidant, vix aliud medium superest, quam ut, si proprietarius talis pontis e proventu moderatae tariffae eum debite sustinere non possit, is ad rationem fundi publici recipiatur. Felix


422. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1244 | Paragraph | SubSect | Section]

Caeterum an plus vel minus una tertia titulo lucri proprietario assignari debeat definire ad legislationem pertinebit. § 104. Eadem occasione proprietarios ad telonia zelo boni publici sponte cedenda disponere conentur. De qualicunque tamen succesu comitatus adaequatas Consilio Locumtenentiali relationes praestent; istud vero iis combinatis planum efformet super eo: quibus in locis? et cum quali tariffa? in casum reperiendi pro redimendis in capitalibus


423. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1244 | Paragraph | SubSect | Section]

succesu comitatus adaequatas Consilio Locumtenentiali relationes praestent; istud vero iis combinatis planum efformet super eo: quibus in locis? et cum quali tariffa? in casum reperiendi pro redimendis in capitalibus adminus ductibus privatorum, qui iis sponte decedere noluerint, teloniis fundi, telonia publica ita constitui possent, ut illa nec commercium premant, et tamen notabilem pro reparatione viarum harum fundum efficiant; planum vero hoc in proximis comitiis referatur.


424. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1244 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

harum fundum efficiant; planum vero hoc in proximis comitiis referatur. Motiva. Deputatio haec tantam in patriotico regnicolarum zelo confidentiam collocavit, ut proponere non dubitaverit quo teloniorum possessores ad cedenda sponte telonia per comitatus disponantur. Ad propositionem hanc faciendam ea etiam consideratio illam permovit, quod sibi polliceri non possit tantum fundum publicum unquam constabiliendum esse, ut ex illo et viae non teloniales conservari, et necessarii, ac mox


425. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1244 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

perfici possint; omnes vero moderni temporis circumstantiae imperiose exigere videantur ut plebs, quae nunc sola et vias reparat, et una censum telonialem dependit, hac adminus onerum publicorum parte proximius relevetur. Quodsi teloniorum possessores iis sponte decederent, praesertim si generosum eorum exemplum imitando reliqua etiam nobilitas et civitates suae eatenus immunitati ultro renunciarent, possent substituenda iis telonia publica ita regulari, ut nec commercium premant, et tamen sufficientem pro


426. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1244 | Paragraph | SubSect | Section]

commercialium cadit, adeoque exoriturae circa id quaestiones fora mercantilia, postquam in Regno erecta fuerint, suapte respicient. Ad evitandam tamen cum vigentibus hactenus jurisdictionis principiis collisionem, interest ut coetus ejusmodi vectorum et sponte, et diserte foro mercantili se subjiciat. Et ne coetus hic in monopolium degenerare possit, interest commercii ut stante etiam hoc coetu singulo mercatori libertas relinquatur alias etiam vecturas penes distinctos contractus conducendi.


427. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | SubSect | Section]

repulsualem, transsectionem fluvii aut canalis, vel aliud ejusmodi pro facilitanda navigatione opus per cultum alicujus privati fundum, uti sunt agri, foenilia, vineae duci oporteat, nisi proprietarius zelo boni publici juri suo sponte cedere velit, enasciturum exinde damnum eidem e fundo salis persolvetur: si tamen opus ejusmodi per fundum incultum, veluti sunt pascua, dumeta, silvae procedat, compensatio locum non habebit. Molarum etiam


428. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | SubSect | Section]

invaluit, si sub eadem regulativorum punctorum observatione hunc etiam sibi admitti postulent, a petito suo fundate rejici possint, adeoque nullum prorsus medium est, quam aut abusum illum ubique abolere, aut totum internum Regni commercium sponte in monopolium convertere. § 138. Quaestusdomalis cum talibus, quas mercator aut dorso suo deferre, vel equo, aut leviori, cui ipse insidet, curriculo


429. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

sit mercium, et quod consequens est, pecuniae circulatio. Jam vero Legislatio, ut ad scopum hunc tendat, eandem hebdomadalibus quam annuis admittere debet libertatem. Hoc enim stabilito singulus articulus per naturalem commercii cursum eo sponte inclinabit, ubi celeriorem distractionem reperiet. Quis enim nescit quod aliquarum civitatum, quibus felix relate ad commercium situatio obtigit, hebdomadales nundinae actu etiam solenniores sint, quam aliarum annuae. Quis ignorat quod


430. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

aliquarum civitatum, quae olim florebant, annuae nundinae nunc miserae langueant, et vicissim. Omnia haec naturalis commercii cursus regit, qui nisi eidem impedimenta per Legislationem aut irrepentes sensim abusus ponantur, eo semper sponte inclinat, ubi cum maxima utilitate exerceri potest. Quod pecuarias nundinas in particulari attinet: viguit quidem hactenus usus ille quod pecora nonnnisi in talium locorum hebdomadalibus nundinis distrahi potuerint, quae


431. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

valet. Haec enim in casum sinistri eventus longam et ancipitem juris viam post se traheret; cujus solius metus tantam in publico diffidentiam produceret, ut nemo sit, qui emissas sub sola hac securitate schedas sponte acceptare velit; per coactivas autem et poenales leges talibus schedis cursum procurare esset convellere creditum nationale, suffocare industriam, exiguum denique illud, quod adhuc viget commercium, perimere. Tristes hi effectus eo


432. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

quo hanc in Germanicis etiam suis ditionibus benigne abolere dignetur. Fecerunt id jam complures in Germanico Imperio principes, et ut hanc se ruinandi et in scelera prolabendi occasionem millenis suis subditis adimant, redundanti ex instituto hoc in se utilitati sponte abrenunciarunt, ut adeo dubitare non liceat, Suam etiam Majestatem piae huic propositioni benignum suum assensum ultro praebituram esse. Verum dantur etiam aliae lotteriarum species, quae majores vocantur, et quas nonnisi melius


433. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

secus enim onus hoc non in omnes dimanaret, quod justitiae distributivae adversari videtur. Deinde ut modus stabiliatur, quo concernentibus jurisdictionibus de singulo testamento certo constare possit. In moderna enim legis provisione executor aut haeres illud, ni sponte velit, publico pandere non tenetur, et ideo posset fundus publicus legatis suis frustrari, quemadmodum publicum plurium piorum legatorum jacturam hac de causa reipsa patitur. Ad obtinendum autem hunc scopum sufficeret statuere ut executor aut haeres, sub sensibili


434. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

proprietariorum, quibus per ejusmodi labores damna inferentur, constructionem duarum in Danubio ad modulum Rhoenanarum navium, cum peritis eas regendi navarchis; redemtionem teloniorum, quae in viis commercialibus reperiuntur, quibusve proprietarii zelo boni publici sponte decedere nollent, harumque viarum partim constructionem, partim conservationem, praeter decernendas, quoties res exegerit, primas, pecuniariam pro inventoribus utilium quorumpiam institutorum remunerationem. Denique anticipanda erga sufficientem


435. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

malo huic etiam postea remedium adferre. Ad §-phum 4. Quoad testamenta. Per ordinationem hanc testatorum libertas restringi quibusdam fortasse videbitur. Verum utprimum his arbitrium summae, quam legare velint, conceditur, nisi sponte sua ad provehendum per augmentum cassae hujus bonum publicum inclinent, adeo exiguam summam legabunt, ut haec respectu singuli talis testatoris pro nihilo merito reputari possit; plures tamen, licet minutae, ejusmodi summae si elocentur, tractu temporis


436. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

singulo comitatu cassae erectionem proponit. Pro illius fundo, praeter indigenatus taxam, bona ecclesiastica successive publico applicanda projectat. Pro particulari vero singuli comitatus cassa assignat summam illam, quam aliquis nobilium quotannis in eam sponte conferre voluerit. Ut autem quo plures ad conferendam quo majorem summam excitentur, statuendum suadet, ut e hac cassa tantum iis, aut eorum haeredibus, qui pecunias cassae huic illaturi sunt, in casu necessitatis capitalia erga 4 pro 100 mutuari possint. Futurum


Bibliographia locorum inventorum

Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.