Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: impedire

Your search found 70 occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 9-18:


9. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 69 | Paragraph | SubSect | Section]

eos suam vitam servandi ipsius gratia, in discrimen adduxisse. CESSARE, alias idem significat quod abstinere a labore: alias, quod sperare in Dominum: alias, cum dicitur in tertia Hebraea coniugatione. Facere cessare: significat aut prorsus tollere et abolere aliquid, aut certe alioqui impedire. Quia autem saepe concurrit in significatione cum verbo Quiescere et Silere, ibi plenius hanc vocem et rem exponam. CHARACTER DEI, in Ezechiele cap. 9, vocatur Thau, et est signum salvandorum. At in Apocal. 15, Character Bestiae. est indicium comprobatae


10. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 82 | Paragraph | SubSect | Section]

id est, illis sese adiunget. Ierem. 51. Cogitatio eius contra Babel, id est, consilia et conatus ad evertendam eam instituet. Sic contra munitiones cogitare, Daniel. 11. Sic Iob 42. Novi quod omnia potes, nec prohibetur a te cogitatio: id est, non est possibile tua consilia ac conatus impedire. Ierem. 23. Non avertatur furor Domini, donec fecerit, et donec statuerit cogitationes cordis sui: id est sua consilia ac decreta. Matth. 6. Quis vestrûm cogitans potest ad staturam suam addere cubitum unum? id est, omnia tentans et moliens. Cogitare exponit Scriptura interdum pro


11. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 162 | Paragraph | SubSect | Section]

pro, solidam, sinceram, ac veram beneficentiam: de qua phrasi in voce MISERICORDIA, et VERITAS. Facere iudicium et iustitiam, videtur esse phrasis forensis: et prius quidem significare veram ac legitimam cognitionem controversiarum inter partes, quam iudex ordine matureque facere debet, et non impedire aut differro litigantes, aut etiam pati involui imperitiores: posterius vero, constantem et maturam exequutionem. Porro ex foro ad communem vitam et cuiusvis hominis facta transfertur. Singuli enim et iudicare vere de omnibus rebus, et easdem iuste tractare aut exe qui debemus: sicut et


12. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 241 | Paragraph | SubSect | Section]

post renascentiam, peccati fomitem tantum, non autem vere peccatum esse contendunt: cum contra magna vi Paulus Rom. 7 id evincat, tum singulis nominibus vocans id peccatum et concupiscentiam, tum etiam tetris descriptionibus aut definitionibus dicens id militare contra legem ac spiritum Dei, impedire omnem obedientiam erga Deum, servire legi peccati, et denique captivos rapere pios sub legem ac iugum peccati. Vox quoque ἀνομος aliquando in novo Testamento vertitur Iniquus. ut, Cum iniquis reputatus est. Luc. 22. Isaiae 53. Aliquando Ethnicum


13. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 299 | Paragraph | SubSect | Section]

sint, tamen ad declarationem horum vocabulorum et rerum, si cum iudicio legantur, nonnihil facere possunt, ea quoque hic adscribemus. Quid voces PERMITTERE, INDULGERE et DISPENSARE significent. ¶ Aliquando autem, et quidem saepius, concedere significat, tolerare, sinere, non impedire. Haec sane significatio huc demum pertinet, siquidem hoc modo permittit Deus, permittit homo, permittit lex divina, permittit lex humana. Deus sane, tametsi prohibuerit mala, praeceperit bona, consuluerit meliora, multa tamen misericorditer, plura longanimiter, nonnulla aegre et non sine


14. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 496 | Paragraph | SubSect | Section]

saepe significat non tantum non denegare, sed etiam ultro dare ac offerre, ut quaedam superiora exempla indicant. Psalm. 48, Non prohibuit a morte anima eorum id est, non tantum non defendit eos a morte, anima etiam ultro eam illis obtrusit, seu occidit eos. Aliquem ab aliqua reprohibere, est impedire eum, ne illud consequitur. Eccles. 2. Non prohibui cor meum ab omni laeticia, id est, non impedivi aut cohibui: tametsi et aliquid amplius significet, nempe non tantum non impedivi cor meum, sed etiam ultro ei ingessi omnis genetis voluptates, secundum desideria eius. Iob 31. Si


15. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 496 | Paragraph | SubSect | Section]

voluptates, secundum desideria eius. Iob 31. Si prohibui pauperes a desiderio. id est, si impedivi eos, quo minus [?: ] cupitam consequerentur: vel potius, si non dedi eis [?: q-- ] cupiverunt a me. Interdum Prohibere pro avertere accipitur: tametsi hoc ad verbum Impedire reduci queat. 1. Samue. 25. Qui prohibuit te, ne venires in sanguines, pro avertit te, aut impedivit, ne funderes sanguinem, ne caedem patrares. Iob 36. Non prohibet a iusto oculos suos. id est, arcet, avertit. Psalm. 19. A superbis probibe servum tuum, ne dominentur mihi. id est,


16. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 497 | Paragraph | SubSect | Section]

aut pluit, nec terra fert necessarios fructus. Noli prohibere teipsum, ne venias: Numer. vigesimosecundo: id est, ne patiaris te prohiberi, remove omnia impedimenta, qualiacunque tandem sunt, aut omnino esse vel occurrere tibi possunt. Prohibere intra re in regnum caelorum: Luc. 11. id est, impedire. neque enim hoc mandatis prohibebant, sed falsa doctrina sedulo impediebant. Hebraeorum septimo. Et illi quidem plures facti sunt sacerdotes, propterea quod morte prohibebantur permanere. PROIICERE aliquid ab oculis aut facie, est, cum quadam indignatione illud a se


17. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 560 | Paragraph | SubSect | Section]

Christi scandalizati. Matth. 15 scandalizantur Pharisaei sententia Christi, quôd nihil externum reddat hominem impurum. cap. 17 Matth. Christus solvit censum, ne det scandalum cuiquam. Praecedenti autem capite dixerat Petro: Vade post me satana, scandalum mihi es: id est, impedire me conaris in studio verae pietatis. Matth. 26 inquit Christus ad Apostolos: Omnes vos hac nocte in me scandalizabimini. id est, offensi mea cruce et calamitate, fietis â me alieniores, deserentes me. Verum Petrus contra ait: Etiamsi omnes in te scandalizati fuerint, ego nunquam


18. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 573 | Paragraph | SubSect | Section]

et mendicos ad convivium: quia in talibus locis, carentes domibus propriis, commorari solent. Sic Ieremiae 49, Accingite saccos, plangite et discurrite per sepes. quod significat, pauperem et spoliatum propriis domib. ac civitatib. esse. Sepire alicuius viam. est praecludere alicuius iter, impedire conatum, etc. Oseae secundo. Vide supra Maceriam, et Murum, ac cum illis haec coniunge, ut habeas plenam harum locutionum explicationem. SEPTENARIUS numerus in Sacris literis celebris est. Usurpatur autem dupliciter potissimum, ut opinor: alias quasi pro


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].


Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.