Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: originem

Your search found 174 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report

Occurrences 35-42:


35. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 12 | Paragraph | SubSect | Section]

sororis filium, ut supra dictum est, regem creari Hungaros coegerat ― quo scilicet Stephanus opera sua fratris filio rege titulo tenus constituto regimen rerum omnium sibimet uendicaret. Itaque inculto illo dicendi modo, et a Scytharum more, a quibus Hungari originem ducunt, nequaquam abhorrente exorsus, haud mediocrem etiam animi motum atque iram, cuius erat natura impotentior, prę se ferens, utpote pro certo fere habens regnum Hungariae aduenae cessurum, Alienigenam, inquit, dominum, uiri Hungari, patiemur, cum


36. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 44 | Paragraph | SubSect | Section]

dissidentibus occasioni rei gerendae desint. Neque enim tantum suis armis, quantum nostra confidunt discordia, qua quidem fręti Thraciam primum occuparunt, Macedones deinde, Graecosque ac Epirotas subegere, et demum Illyricos, progenitores nostros ― inde enim Boëmi ac Poloni originem ducunt ― bona ex parte superarunt. Nam quicquid Illyrici intra Drilonem, Sauum, et Vrpanum amneis iacet, id totum in ditione Turcarum est. Quare, si salubre pati potes consilium, haec arma, quibus bellum Hungaris


37. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 64 | Paragraph | SubSect | Section]

opposuerant, trucidatis, diripuerunt, aegreque ab oppidi incendio, uicti sacerdotum, quos uulgo Caesios nuncupant, praecibus, qui constitutis aedibus Pauli Paxensis sumptu ibi degebant, se continuerunt. Familia autem Paxensis a Dalmatis, ut plaeraque Hungariae nobilitas, originem trahens, claritate generis, ac senatoria dignitate in regno Hungariae satis insignis est. Interiectis non ita multis diebus Alemani itidem Alba egressi Sogoram, Nicolai Hederuarii summae nobilitatis uiri oppidum, quo omnes fere Sisiensis regionis opes hostili metu


38. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 87 | Paragraph | SubSect | Section]

possit nobilitas ― uerum omnia uel ex uero hausta, uel quam simillima ueri in medium proferam, sequens imprimis Docleatem authorem, qui incolumi adhuc Doclea, nobili Dalmatiae urbe, Slouinorum res excidiumque Epidauri, et originem Rhacusanae urbis commemorauit. Quae quidem scripta, licet essent uetustissima specie, quum ad manus meas peruenere, non tamen adeo multorum annorum tabe corrupta erant, ut legi non possent. Sed neque hanc digressionem


39. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 90 | Paragraph | SubSect | Section]

maiorum ignauia pene extincta est. Nomen urbis quidam a Rhacusa, Siciliae oppido, eius insulae putantes coloniam deducunt, nonnulli a quodam Rhadacaso, Slouinorum seu Gothorum rege, a quo Polimirus ipse uetustam ducebat originem. Alii, ut paulo ante dictum est, ab Epidauriis inditum arbitrantur, qui quidem eam a rupibus, in quibus oppidum constructum est, eorum lingua Lauusam appellarunt, paulatimque pro Lauusa Rhacusam esse nominatam, uulgo


40. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 179 | Paragraph | SubSect | Section]

Sarracenos, quae quidem gentes non modo Docleam, sed et Salonas clarissimam Dalmatiae urbem, multasque alias Illyrici non ignobiles Latinas colonias fractis Romanis opibus deleuere. Huius praeterea tempestatis acerbitas Epidaurum quoque euertit, unde quaedam antiquae familiae a Romanis ciuibus originem ducentes cremata patria ad munitiorem locum commigrauere, in quo haud multis post annis Polimirum Belum Slauenorum regem, Roma, ubi aliquamdiu exulauerat, in Illyricum a principibus regionum accitum, urbem Rhacusam condidisse supra demonstrauimus. Et profecto urbes


41. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 202 | Paragraph | SubSect | Section]

pontifex a Mirandula repellitur, Hispanos rupto foedere in Gallos concitat. Iulius Secundus, pontifex Romanus, uidens totam profligati Veneti gloriam penes Lodouicum Duodecimum, Francorum regem, haud immerito esse, simul Ligustico ingenio, unde originem ducebat, quietis impatiens, ad haec aegre ferens, sibique ac Ecclesiae Romanae metuens si externi et maximi regum armis opprimeretur Italia, satis gnarus pontificiam maiestatem magis opibus ac Christianorum regum stultitia quam religione aut uitae sanctimonia stare, caepit animo


42. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 243 | Paragraph | SubSect | Section]

ab hinc annos ex ultimis Scythiae Asiaticae oris profecti in Maiore Armenia sedes posuissent, totamque Minorem Asiam imperio obtinuissent, aegre ferebat Othomani stirpem Asiae dominari, quandoquidem Othomanus ex pastore satelles proximi regis Asiae fuerit, a quo ipse Ismahel originem duceret. Selynes uero existimans se satis nobilem esse, utpote decimum ab Othomano regem, imperio autem ita auctum, ut omnibus aetatis suae regibus praestaret, aequum censebat Ismahelem quoque sibi cedere debere, et secundum, non parem sibi uelle haberi, nec aut nobilitate, aut uiribus se


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.