Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: hec

Your search found 190 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report

Occurrences 9-52:


9. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

INCIPIT HISTORIA SEU CRONICA SALONITANORUM ATQUE SPALATINORUM PONTIFICUM I. De Dalmatia 1Dalmatia secundum Ysidorum est prima pars Gretie et dicitur a Delmi ciuitate antiqua, que ibi fuit, sed ubi hec ciuitas Delmis in Dalmatie partibus fuerit, non satis patet. Verum tamen Dalmatia dicebatur olim largius, censebatur enim cum Chrouatia una prouintia. Est enim regio quedam in superioribus partibus, que dicitur Delmina, ubi antiqua menia ostenduntur, ibi fuisse Delmis ciuitas memoratur. Nunc


10. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

que dicitur Delmina, ubi antiqua menia ostenduntur, ibi fuisse Delmis ciuitas memoratur. Nunc uero Dalmatia est regio maritima, incipiens ab Epyro, ubi est Dirachium et protenditur usque ad sinum Quarnarium, in cuius interioribus est oppidum Stridonis, quod Dalmatie Pannonieque confinium fuit. Hec fuit patria tellus beati Hieronymi, egregii doctoris. Dicta est Dalmatia etiam alio nomine Liburnia a quodam genere nauis piratice, que in usu erat apud illos, unde Lucanus: Pugnacesque mari Graia cum classe Liburnos . Exercebant enim piraterium propter oportunitatem locorum, quia mare


11. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

a quodam genere nauis piratice, que in usu erat apud illos, unde Lucanus: Pugnacesque mari Graia cum classe Liburnos . Exercebant enim piraterium propter oportunitatem locorum, quia mare illud ob multitudinem insularum latebrosum et portuosum est ualde. 2Dicta est etiam hec prouintia Illiris a quadam regina Amazonum, que ibi regnauit, de cuius stirpe dicuntur illi populi traxisse originem. Per mare huius prouintie transiuit Antenor Troyanus, qui sue urbis euadens excidium, cum gente Dalmatica prelia multa commisit, ad ultimum peruenit ad partes Venetiarum. Et inde


12. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ibi draconem peremit. Secundum ystoriam uero idem Cadmus rex fuit in Gretia, qui depulsus regno uenit in Dalmatiam factusque pirata seuissimus cepit quasi lubricus anguis per mare discurrere, nauigantibus insidiari et quoscumque poterat opprimere impotentes. 5Adria nichilominus hec prouintia nuncupatur ab Adrianne filia Minoys regis, quam rapuit Theseus et per mare nauigans, cum iam ipsam exosam haberet, reliquit in quadam insula solam et aufugit cum sorore ipsius Phedra, sed Bachus, qui et Liber pater dicitur, eam inueniens sibi in uxorem accepit. Quidam dicunt, quod


13. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

solam et aufugit cum sorore ipsius Phedra, sed Bachus, qui et Liber pater dicitur, eam inueniens sibi in uxorem accepit. Quidam dicunt, quod Adria dicitur a quodam Adrio Ytali fratre, qui regnauit ibidem uel secundum quosdam Adria dicitur ab adra, quod est lapis, quia lapidosa et montuosa est hec prouintia. Vnde Ouidius: Subdita montane brachia Dalmatie. II. De Salona 1Fuit autem metropolis ciuitas Dalmatie Salona, urbs magna et antiqua, de qua dicit Lucanus: Qua maris Adriaci longas ferit unda Salonas. Dicta autem est Salona a salo,


14. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

antiqua, de qua dicit Lucanus: Qua maris Adriaci longas ferit unda Salonas. Dicta autem est Salona a salo, hoc est a mari, quia in litore maris sita est. Longa uero idcirco dicta est, quia modicum lata, sed in longum fere sex milibus uersus occidentalem plagam protendebatur. 2Hec ciuitas tempore bellorum ciuilium fidem inconcussam Romane rei publice obseruans dominium Cesaris respuebat. Quam ob rem ad subiugandum eam misit Cesar Antonium cognatum suum cum magno nauali exercitu, ipse uero insequendo Pompeium a Brundusio transuectus est in Epirum. Tunc Antonius premisit


15. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

iam Vulteus cum suis cum diutissime uiriliter restitisset, ne uiui ad manus hostium deuenirent, mutuis se uulneribus confoderunt et mortui sunt. Audiens ergo Antonius interitum Vultei et suorum comilitonum non apposuit ulterius uenire Salonam, sed ad Cesarem reuersus est. In tantum autem ciuitas hec fidem inuiolatam rei publice custodiuit, quod patrata Cesar totius orbis uictoria et iam solus ad mundi monarchiam prouectus adhuc ciuitati Salone minime imperabat. 3Quam ob rem post Cesaris necem Octauianus Augustus misit quendam illustrem uirum ex consulibus, nomine


16. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

iure pristino ministrare, custodia uero thesaurorum tibi ex officio tuo competit, unde siquid uel ex negligentia tua uel cuiusquam fraude deperiret, tu Deo et nobis satisfacere teneris . Eum uero, quem Natalis intruserat, ab archidiaconatu deiecit. Et quia in tantum scandali tumultum hec causa succreuerat, precepit papa Honorato archidiacono, ut ad sedem apostolicam personaliter accederet. Archiepiscopus uero non personaliter sed per procuratores legitimos se curie presentaret. Quod et factum est. Nam per sententiam apostolicam amborum causa terminata est.


17. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Et sic in ciuitate multi erant domini, pauci subditi, multi precipientes, pauci obedientes, non quasi patriam diligebant, sed quasi hostilem terram predari rapaciter satagebant, sumptus reipublice potentiores quique diripientes totum opus communis seruitii miseris pauperibus imponebant. Preter hec uero improba Venus omnem ordinem, omnem sexum et etatem absque ullo pudoris uelamine sordidabat. Dissolutio uoluptatis marcebat in iuuenibus, obstinatio auaritie rigebat in senibus, ueneficia in mulieribus, peruersitas in omnibus abundabat. Iniurias illatas conciuibus pro gloria reputabant.


18. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

nobilium. Hi uidentes terram Chroatie aptam sibi fore ad habitandum, quia rari in ea coloni manebant, petierunt et optinuerunt eam a duce suo. Remanentes ergo ibidem, ceperunt opprimere indigenas et ad suum seruitium subigere uiolenter. Chroatia est regio montuosa, a septemtrione adheret Dalmatie. Hec regio antiquitus uocabatur Curetia et populi, qui nunc dicuntur Chroate, dicebantur Curetes uel Coribantes, unde Lucanus: Illic bellaci confisus gente Curetum, quos alit Adriaco tellus circumflua ponto. Dicebantur uero Curetes quasi currentes et instabiles, quia per montes et siluas oberrantes


19. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

tabe respersi. Gothi a pluribus dicebantur et nichilominus Sclaui, secundum proprietatem nominis eorum, qui de Polonia seu Bohemia uenerant. 5Isti, ut predictum est, impugnabant Latinos, qui regiones maritimas habitabant, maxime autem Salonam, que caput erat totius prouintie. Hec ciuitas a statu sue potentie ualde iam erat collapsa, et in facultatibus nimis atrita. Rector etiam oportunus in ciuitate non erat, quam ob rem ab inimicis facile capi potuit et uastari. 6Igitur dux Gothus, qui toti preerat Sclauonie, coadunato magno exercitu equitum


20. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

obstantia queque deuastans, totam Pannoniam ex utraque parte Danubii occupauit. Interfectis namque incolis regionis illius aliisque in seruitutem redactis posuerunt se in planitie illa, quia propter raritatem hominum abilis erat animalibus alendis, ex quibus maxime multitudo ipsa uictum habebat. Hec regio dicebatur fuisse antiquitus pascua Romanorum. Ceperunt ergo circumpositas regiones bellis assiduis infestare, ecclesias destruere, christianos affligere. Erant enim pagani crudelissimi, prius uocabantur Hunni, postea sunt Hungari nuncupati. Ante ipsa tempora dux Attila, ferocissimus


21. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ut genti sue, sicut omnibus, gratiam faciatis. Nimirum et iste nobilissimus Gothorum uir ad hoc uenit, ut per uos plenius instructus ueritatis normam ualeat liberius predicare . Rursus dominus papa: Quo honore fungitur? Responsum est, quod dudum in sua littera presbiter fuerit. Ad hec papa: Et cur barbam radere secundum catholice ecclesie morem renuit? Sceleratus presbiter inquit: Ideo, domine, ad uestram uenit presentiam, ut amodo uestram faciat obedientiam . Illico autem uenerandus pontifex propria manu paucos pilos de barba illius precidit et mox


22. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

obedientiam . Illico autem uenerandus pontifex propria manu paucos pilos de barba illius precidit et mox astantibus, ut eum ecclesiastico more raderent, iussit. Ad presbiterum uero ait: Non ego iusseram tibi hos uiros, sed pontifices pro tanto negotio ad me uocare. Presbiter ad hec: Voluere, inquit, domine, sed minime potuerunt. Igitur dominus papa, consilio habito, taliter eis respondit: Scitote, filii, quia hec, que petere Gothi student, sepenumero audisse me recolo, sed propter Arrianos, inuentores litterature huiusmodi, dare eis licentiam in sua lingua


23. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

more raderent, iussit. Ad presbiterum uero ait: Non ego iusseram tibi hos uiros, sed pontifices pro tanto negotio ad me uocare. Presbiter ad hec: Voluere, inquit, domine, sed minime potuerunt. Igitur dominus papa, consilio habito, taliter eis respondit: Scitote, filii, quia hec, que petere Gothi student, sepenumero audisse me recolo, sed propter Arrianos, inuentores litterature huiusmodi, dare eis licentiam in sua lingua tractare diuina, sicut predecessores mei, sic et ego nullatenus audeo. Nunc uero euntes gentem illam obseruare facite omnia, que a uenerabili


24. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

pape sese gradu concito submouerunt ad suam prouinciam regredi properantes. Tunc Cededa Vlfum presbiterum requisiuit dicens: Dic mihi, quid utilitatis nobis contulit domini pape adisse presentiam? Cui Vlfus respondit: Quod ardenti animo desiderasti me laborante adeptus es . Ad hec Cededa: Quid ? inquit. Vlfus dixit: Quia te papa pontificem ordinauit . Cededa ait: Quo modo? Vlfus respondit: Tante potestatis est dominus papa, ut cuicumque aliquos pilos de barba manu sua dempserit, continuo episcopus fiat . Hoc audiens fatuus senex magno repletus


25. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

pudor, fantasticus pontifex cepit in consecrandis ecclesiis, in ordinandis clericis et aliis episcopalibus ministeriis exercendis diuina officia prophanare. 13Sed omnipotentis uirtus non diu passa est fraudem diabolice ludificationis animas decipere infelices. Statim namque cum hec impia gesta summi fuissent pontificis auribus intimata, graui merore confectus, absque omni mora quendam legatum Iohannem cardinalem mittere festinauit ad extirpandam nefandi scismatis fomitem de partibus Sclauonie. Itaque cardinalis ad illas partes adueniens multitudinem populi et cleri


26. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

complere, cum regnum illud uacuum et sine tutela regalis prouidentie remansisset. 4His ergo Vladisclauus rex inductus consiliis absque mora coadunato exercitu copioso uenit et occupauit totam terram a Drauo fluuio usque ad Alpes que dicuntur ferree nullo obice resistente. Post hec transiuit Alpes et cepit impugnare munitiones et castra multaque prelia comittere cum gentibus Chroatie. Sed cum alter alteri non ferret auxilium essentque diuisi ab inuicem, facilem uictoriam rex potuit optinere. Nec tamen usque ad maritimas regiones peruenit, sed audiens, quod quedam gens sui


27. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

pontificatu Spalatino promiserat, nolebat ducere ad effectum. Tunc instante episcopo promisit archidiaconus talique ipsum calliditate decepit. Statuit namque diem, qua Spalatum ueniens missam caneret, admonitionem faceret, ne tanto tempore sinerent suam ecclesiam pastore uiduatam manere. Et inter hec uerba pollicitus est archidiaconus primam se uocem electionis de persona episcopi emissurum. Quid plura? Venit episcopus, missam cecinit, admonitionem fecit, sed is, qui se in ipsius electionem proclamaturum promiserat, nichil dixit. Videns autem episcopus ab archidiacono sibi fore delusum,


28. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

diuulgatum est. Summus uero pontifex, misso apochrisario suo iussit tam archiepiscopum, qui ordinauerat, quam episcopum, qui ordinatus fuerat, ab administratione suorum ordinum perpetuo amoueri. Episcopum ero, qui protestationem fecerat, decreuit a culpa fuisse immunem. Quod et factum est. Post hec idem archiepiscopus longa paralisis egritudine dissolutus aput monasterium sancti Benedicti diu iacuit. 7Sed eo adhuc uiuente subrogatus est alius archiepiscopus Absalon nomine, Hungarus natione. Quo defuncto tertius quoque substitutus est archiepiscopus Petrus Lombardus.


29. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

nunc turbulentis animis accessistis, opportet uos esse placatos, quia mea uoluntas magis concordat uobiscum, qui non uultis, quam cum clericorum uotis, qui me in suum desiderant pontificem promouere. Nec tamen propter uestras uoces electionem hanc respuo, sed quia maioris apud Deum meriti existimo hec esse uniuersalis ecclesie negotia, que exequenda comporto. Ad clerumque conuersus ait: Quia me sincero affectu diligitis, gratias refero, electionem autem uestram in alium transferatis. Post hec cardinalis iste reuersus ad curiam transactis aliquot annorum curriculis summus pontifex


30. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

propter uestras uoces electionem hanc respuo, sed quia maioris apud Deum meriti existimo hec esse uniuersalis ecclesie negotia, que exequenda comporto. Ad clerumque conuersus ait: Quia me sincero affectu diligitis, gratias refero, electionem autem uestram in alium transferatis. Post hec cardinalis iste reuersus ad curiam transactis aliquot annorum curriculis summus pontifex est effectus nomenque fuit Gregorius octauus. 5Temporibus autem domini Alexandri pape tertii miserunt ad eum Spalatenses clerici humiliter postulantes, ut pastorem eis concedere


31. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

multisque a rege honoratus muneribus ad ecclesiam suam reuersus est. 6Eo tempore facta est dissensio inter Henricum regem et Andream ducem, fratrem eius fugatusque est bis Andreas ad maritimas regiones, cui Bernardus archiepiscopus satis bene et honeste obsecutus est. Post hec eo in Hungariam regresso maior cepit inter fratres discordiarum tumultus insurgere. Omnes enim regni proceres et uniuersa pene totius Hungarici exercitus multitudo regem deseruerant et Andree duci non legitime adherebant. Cum rege vero pauci admodum remanserant et ipsi tante seditionis metu


32. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Cum autem peruenisset ad fratrem, cepit eum et ducens extra aties misit eum in custodiam ad quoddam castrum. Et tunc omnes arma cum pudore et pauore deponentes ad regis genua prouoluti ueniam precabantur. Rex autem, ut erat clementissimus, uniuersos ad gratiam suscepit. 7Post hec autem non toto transacto anni spatio rex Henricus insanabile genus languoris incurrit. Cum ergo sciret diem sibi instare extremum, misit cum omni celeritate et fratrem suum fecit educi de custodia et ad se adduci. Qui cum presens adesset, rex coram eo testamentum condidit committens ei tutelam


33. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

celeritate et fratrem suum fecit educi de custodia et ad se adduci. Qui cum presens adesset, rex coram eo testamentum condidit committens ei tutelam filii sui cum administratione totius regni, donec pupillus ad legitimam peruenisset etatem. Et sic Henricus rex mortis debitum soluit modicoque post hec transcurso dierum spatio etiam ille unicus eius paruulus morte extinctus est. 8Tunc Andreas uidens in se solum totius regni fore iura transducta, fecit se coronari a prelatis Hungarie uniuersis. Misit autem et uocauit Bernardum archiepiscopum Spalatensem, ut ad solempnitatem


34. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

aduenerunt petentes dari sibi passagium ex classe conductitia Venetorum. Tunc inita pactione de quantitate pecunie pro nautis ac nauibus persoluenda, Veneti eis expediuerunt quinquaginta galeas et totidem magnas naues ac totidem alias ad subuectionem equorum et uictualium et armorum. Preter hec autem fuerunt et aliarum nauium expeditiones priuatim conductarum factusque est stolus naualis exercitus copiosus. Hoc etiam Veneti conditionaliter Francigenis studuerunt apponere, ut ubicumque ipsi uellent cum toto exercitu applicare, tenerentur ex pacto contra omnes homines Venetos


35. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

celebraretur electio, quidam ex his, qui cum Petro promotionem electionis moliebant, uidit per uisum, quod pulpitum ecclesie dirutum erat et archiepiscopalis sedes euersa iacebat. Dicebat autem Petro: Quid hoc esset? Respondebat ipsi: Hoc nescis modo, scies autem postea . Licet autem hec uisio non boni auspitii portendisset euentum, non minus tamen incepta improbitas insistebat, donec electio qualiscumque solemnizata est et peracta. Tunc miserunt ad eum Vulcasium diaconum nuntiantes ei electionem de ipso unanimiter celebratam et petentes, ut ad ecclesiam Spalatensem accederet


36. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

sinerent Spalatenses, semper enim uelud rapaces lupi caulis ouium insidiantes, non nisi de sanguine uiuere appetebant. Vix enim dies unus immunis poterat transire ab eis, quo minus in campum nostrum irruerent, homines opprimerent, animalia predarentur. Nam quod erat immanissimi sceleris, cuncta hec perpetrabant facinora consilio et fauore quorundam pernitiosorum ciuium, qui emolumentum aliquod ex illis predonibus expectabant. Eorum etenim animalia signata erant, propter quod hostes ea pretereuntes ad rapienda alia conuolabant. 3Hoc est quod maxime ad communem spectat


37. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

astasque eminus intentantes, quasi turris fortissima et munitum presidium totius exercitus apparebant. Cum autem uidissent hostes, quod nostrorum acies immobiliter in suo loco constarent, non audentes irruere eminus substiterunt. Tunc dux nostri exercitus clamauit dicens: Eia uiri fortes, hec est hora de hostibus uindicari . Et cepit ipse precedere et totus exercitus ipsum sequi. Nec mora, statim in hostium phalangas irrupit, immixtique sunt simul et ceperunt manus inserere strictisque mucronibus dimicare. Stetit aliquandiu anceps uictoria. Tunc cepit dux ipse urgere Chranislaum,


38. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Redeuntes autem patrata uictoria acceperunt caput Chranislaui et affixum aste detulerunt usque Salonam. Sicque cum exultatione maxima ad propria sunt reuersi. Et ita pestis illa a nostra infestatione cessauit. XXVIII. De comite Petro 1Post hec autem ingens bellum exortum est inter Gregorium comitem Berberiensem et Buysenum comitem Spalatensem. Manebat autem Buysenus in Suinigrado et licet esset uir nobilis, diues et potens, fautor tamen hereticorum erat. Cum autem dissensionum procella inter ipsum et Gregorium multo tempore


39. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

millia ouium, homines uero compedibus astrictos custodie deputauit, quos longa inedia pressuraque seua torquendo plurimam ab eis extorsit pecunie quantitatem. Sic ergo Spalatenses per annum ferme incarcerati, uix tandem cum magno rerum detrimento euadere potuerunt. 5Post hec uero Colomannus filius Andree regis, dux Sclauonie, cum magno principum comitatu ad mare descendit et a Spalatensibus multum honorifice susceptus est. Erat autem adhuc puer adolescens, nec tale quid ab eo gestum est, quod dignum memorie haberetur. De scandalo, quod


40. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

comitatu ad mare descendit et a Spalatensibus multum honorifice susceptus est. Erat autem adhuc puer adolescens, nec tale quid ab eo gestum est, quod dignum memorie haberetur. De scandalo, quod factum est inter archiepiscopum et archidiaconum 1Post hec autem anno Domini millesimo ducentesimo tricesimo uacante archidiaconatu capitulum et uniuersus clerus in summa concordia elegerunt Thomam canonicum in archidiaconum suum tricesimo etatis sue anno, archiepiscopo tunc absente Guncello. Cum uero fuisset reuersus, presentatum pro confirmatione


41. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

cum ipso de causis ecclesiasticis conferebat, sed eos potius ad sui familiaritatem admittebat, qui de uanitate conueniebant in idipsum. 4Sicque factum est, ut aliqui clericorum, hi maxime, qui defixi erant in fecibus suis, archidiacono infesti oppido haberentur. Eo enim odiorum hec causa succreuerat, ut quos archidiaconus secundum debitum sui officii pro excessibus puniebat, archiepiscopus ueniens in oprobrium archidiaconi absque ulla cause cognitione absolueret. Archidiaconus uero magnis dolorum stimulis angebatur, non pro eo quod presul ad derogationem dignitatis eius


42. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

pertinere noscuntur. Expletis itaque omnibus negotiis uenerabilis cardinalis traddidit conscriptiones arbitrii, unam procuratoribus archiepiscopi, alteram archidiacono eumque ad patriam cum sua gratia et benedictione remisit, confirmato sibi archidiaconatus offitio ex papali rescripto. Acta sunt hec anno Domini MCCXXXIIII sub Ottone cardinali sancti Nicolai in carcere Tuliano. XXXII. De Gregorio comite 1Illis temporibus mortuo comite Petro Spalatenses prefecerunt sibi in comitem nobilem uirum Gregorium Berberiensem. Hic erat uir potens et


43. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

coadunari uniuersum populum ciuitatis et facta curia primo expediuerunt se nuntii exponentes sue legationis processum et exitum ostendentes. Deinde nuntii Anconitanorum Matheus de Girardo et Albertus legationem ciuium suorum, que erat pro Gargano, coram populo multis laudibus perorarunt. Post hec autem surgens Garganus, ut erat eloquens uir, multum lepide contionatus est. Et prestito sui regiminis iuramento, fecit uniuersam multitudinem tam nobilium quam popularium uinculo sacramenti astringi, ut essent suis preceptis obedientes per omnia et sequaces. Iussit autem omnes iuratos in


44. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

reliquam regni partem contererent, misit ad ciuitatem Albensem et suscepto corpore beati Stephani regis, susceptis etiam multarum ecclesiarum thesauris, misit omnia cum domina Maria uxore sua et cum paruo filio Stephano, adhuc bimulo, ad maritimas regiones, rogans et mandans Spalatensibus, ut hec seruanda susciperent reginamque cum filio in sue fidei tutela tenerent. Sed domina regina ueniens a quibusdam Spalatensium emulis persuasa noluit intrare Spaletum, sed composuit se cum omnibus regalibus gazis et consedit in castro Clisse. Venerunt autem et multe nobiles mulieres cum ea, que


45. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Sed cum cognouisset, quod aqua illa, per quam ciuitas a terra dirimitur, propter limi profunditatem inuadibilis erat, retraxit se inde et ad suos reuersus misit quendam nuntium ad ciuitatem mandans, que uerba effari deberet. Qui ueniens prope pontem, exclamauit uoce magna Sclauonice dicens: Hec dicit uobis diuinus Caydanus, inuicte militie princeps. Nolite reatum alieni sanguinis uobis apropriare, sed tradite aduersarios ad manus nostras, ne forte inuoluamini uindicte eorum et pereatis frustra. Sed murorum custodes nil ad eorum uerba respondere sunt ausi. Mandauerat enim rex, ut


46. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

namque furore Tartareo, non licuit colonis miseris aruis semina tradere, non ualuere preterite messionis recolligere fruges. Sic ergo non extantibus alimentorum subsidiis cadebant infelicium corpora clade famis absorta. Iacebant per campos, per uias innumera uulgi cadauera, ut non minus credatur hec acerba lues inedie gentem Vngaricam deuastasse, quam pestilens immanitas Tatarorum. Post hec uero rabidorum luporum multitudo, quasi de diaboli cauerna emersit, qui nonnisi humanum sanguinem sitientes, non iam occultis insidiis, sed palam irrumpebant in domos et de matrum gremiis paruulos


47. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

messionis recolligere fruges. Sic ergo non extantibus alimentorum subsidiis cadebant infelicium corpora clade famis absorta. Iacebant per campos, per uias innumera uulgi cadauera, ut non minus credatur hec acerba lues inedie gentem Vngaricam deuastasse, quam pestilens immanitas Tatarorum. Post hec uero rabidorum luporum multitudo, quasi de diaboli cauerna emersit, qui nonnisi humanum sanguinem sitientes, non iam occultis insidiis, sed palam irrumpebant in domos et de matrum gremiis paruulos rapiebant; nec solum paruulos, sed ipsos etiam armatos uiros facto agmine inuadentes seuis


48. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

et concorditer procedatur. Et ymno solempni uoce ac deuoto corde cantato consenserunt omnes, ut electio canonica fieret. Tunc electi sunt tres de senioribus capituli fide digni, quibus dato sacramento commissum est, ut perscrutatis uoluntatibus singulorum in scriptis eas redigerent et post hec in conuentu omnium publicarent. Sic et factum est. Nam predicti tres cameram ingresi conuocauerunt singilatim canonicos, qui erant numero uiginti et dantes eis ad sancta Dei euangelia iuramentum iusserunt, ut postponentes eas affectiones, quibus ad ueritatem dicendam sepe humanus animus


49. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

plurima seruitia et honoris obsequia tamquam maioribus impendentes, nunc uice uersa ciues nostri, dati eis in predam, eorum pacem coacti sunt exoptare. Sic ergo completum est in eis illud prophete Zacharie oraculum, ubi de clericis dicitur: Qui tangit uos, tangit pupillam oculi mei. Et post hec, quasi quereretur, quo genere uindicte tales sunt puniendi, subiungit dicens: Extendam manum meam super eos et erunt in predam his, qui seruiebant sibi. Cesset ergo gloriari uanitas humana, cum in rebus bellicis sola uirtus operetur diuina dicente domino per prophetam: Numquid gloriabitur


50. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ipsius nobilitatem et scientiam tota florebit ecclesia et ciuitas eius suffulta consiliis de multis anxietatibus indubitatum consequeretur solamen. 12Reuersi nuntii responsa regis cum gaudio retulerunt, nullum tamen super facto huiusmodi regale tulerunt rescriptum. Ciues uero hec audientes et credentes omnia ueritate constare, statim ad archidiaconum et capitulum accesserunt et imperantes potius quam consulentes petebant, ut incontinenti celebraretur electio cum eisdem. Archidiaconus uero, quia non ignota sibi erat insolentia Hugrini, non acquiescebat laycali instantie


51. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Archidiaconus uero, quia non ignota sibi erat insolentia Hugrini, non acquiescebat laycali instantie dicens, quod electio non est celebranda precipitanter et cum secularium tumultu, sed matura deliberatione fratrum et relligiosorum uirorum. Sed layci suo more in iurgia prorumpentes conabantur hec a clericis per uiolentiam extorquere. Verum dimisso conuentu comes Ricardus, Murgia iudex et ceteri de consilio abeuntes ad cameram ecclesie per uim acceperunt bullam capituli, conniuente eis Fusco presbytero cum tribus aut quatuor nequitie sotiis et asportantes eam conscripserunt litteras sub


52. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

nisi darentur ei uiginti quatuor obsides de melioribus ciuitatis. Archidiaconus autem allegans tenorem priuilegii, quod ab antiquis regibus ciuitas obtinuerat, de obsidibus dandis consentire nullatenus uoluerunt. Et sic infecto negotio ad propria sunt reuersi. 7Post hec missus est Rolandus banus tractare cum ciuibus. Qui ueniens aperuit eis regale propositum, quod non aliter conciues suos de carcelari poterant erumna eripere, nisi traderentur ad regis custodiam ad minus duodecim obsides, quos rex ipsemet delegisset. Videntes autem se Spalatenses tali


Bibliographia locorum inventorum

Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].


More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.