Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: Ille

Your search found 7118 occurrences

More search results (batches of 100)
First 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1701-1800:


1701. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 634 | Paragraph | SubSect | Section]

poteras. Quod si eum — ut putabas — mortuum tibi alicunde rapere posses, non solum unguento, quod paraueras, unxisses, sed etiam totum lachrymis lauisses et eum amplexans osculari non cessasses atque inde collectum domi tuę collocasses, non ante ab eo discessura, quam aut ille uiuus resurgeret aut ipsa mortem oppeteres, nolens ne a mortuo quidem seiungi, a quo uiuo Martha etiam sorore reclamante separari nequibas, ut illam in ministerio adiuuares et a pedibus eius recederes. Quod si cum uiuo semper uiuere totis affectibus cupiebas, quomodo cum


1702. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 636 | Paragraph | SubSect | Section]

Patre unum significaret et tunc demum beata uisione a sanctis tangendum, cum uidebitur in Filio Pater et in Patre Filius. Futurum certe istud fides credit, licet ratio intellectus nostri, qualiter hoc futurum sit, non comprehendat.** Maria itaque corpus hominis tangere expetiit, ille magis expetenda proposuit, ut in homine Christo Deum uidere et, quomodo in cęlesti regno sanctis datur, ita tangere concupiscamus. Interim autem hic in terra et teneri et palpari uoluit, ut se idem corpus habere probaret, quod mortuum fuerat, et iam post resurrectionem mori


1703. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 639 | Paragraph | SubSect | Section]

respondens unus, cui nomen Cleophas, dixit ei: Tu solus peregrinus es in Hierusalem, et non cognouisti, quę facta sunt in illa his diebus? Quis alter cum Cleopha fuerit, superuacaneum est quęrere. Alii ipsum Lucam putant fuisse, alii alium. Quicunque tamen fuerit ille, satis est, quod appareat de coetu extitisse discipulorum, qui passioni necique Domini sui affuerunt. Cleophas igitur prior respondit. Cuius quidem responsionis hanc reor esse sententiam: Tune solus es ex plurimis, qui ignoras, quid factum sit. Quasi dicat: Quod neminem latet


1704. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 644 | Paragraph | SubSect | Section]

peregrinos, sed ita frigide, ut appareat se cupere, ne ueniant, quos inuitant. Coegerunt autem isti discipuli eum, ut et tu illum, quem mensę tuę participem facere intendis, non solum, ut ueniat, roges, sed etiam, si eum uenire puduerit, renitentem atque inuitum cogas, ut ille se non ex ficta, sed ex uera charitate inuitatum intelligat. Isti ergo non modo manu apprehensum* cogunt, uerum etiam causam, quare remanere debeat, proferunt. Iam aduesperascit, inquiunt. Tempus est ab itinere quiescendi et non ultra procedendi. Dies concessa


1705. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 648 | Paragraph | SubSect | Section]

antea quidem Legis cerimoniis dediti, deinde Euangelii iugum suaue portantes Christumque pascentes fidei fructu atque uirtutum. Hi reliquię illę* fuerunt populi Israhel, quę saluę factę sunt, aliis in incredulitate stulte admodum irrationabiliterque *corr. ex ille obduratis, dum Messiam expectare absentem malunt quam pręsentem* recipere siue, ut apertius dicam, dum eligunt perire potius quam saluari. Et cum manducasset — inquit — coram eis, sumens reliquias dedit


1706. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 653 | Paragraph | SubSect | Section]

inuenerunt — sicut Lucas ait — undecim congregatos. Atque ita Ioannis Lucęque a uero non discrepat narratio, cum facile appareat Thomam ipsum paruo temporis momento secessisse atque abeunte Domino redisse. Sequitur: Dixerunt ergo ei alii discipuli: Vidimus Dominum. Ille autem dixit: Nisi uidero in manibus eius fixuram clauorum et mittam digitum meum in locum clauorum, et mittam manum meam in latus *corr. ex Dydimus eius, non credam. Diuina credimus dispensatione factum, ne Thomas


1707. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 660 | Paragraph | SubSect | Section]

omnes beati sint, non pari remuneratione, sed ęquali perennitatis conditione. De aliis pręterea dicitur: Trahentes rethe piscium, de Petro autem, quod traxerit illud in terram piscibus plenum. Vbique Petro datur principatus. Simul piscantur, simul trahunt, sed ille trahit in terram, in qua stabat Christus. In aliis enim eadem fides, eadem spes, quę in Petro erat, sed Petrus magis incaluerat ardore charitatis. Habeat aliquis fidem, habeat spem, nisi cum his iunxerit charitatem, nunquam ad immortalitatis beatę pręmia poterit


1708. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 666 | Paragraph | SubSect | Section]

subire quidem naturalis affectus horret, sed hunc affectum superat uis amoris. Duceris ergo, quo tu non uis naturali inclinatione, qua animę et corporis separationem fugimus. Sed tamen intelliges multo melius esse per mortem Christo coniungi quam in corpore uiuere. Hoc nouerat ille, qui dicebat: Cupio dissolui et esse cum Christo. Cęterum exponere uolens Euangelista hęc dicta Domini Iesu subiunxit: Hoc autem dixit significans, qua morte clarificaturus esset Deum. O beata martyrum mors, per quam non uita


1709. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 668 | Paragraph | SubSect | Section]

ipse, cum oportuerit, necem subire non recusaret. Cęterum, quia dixerat Iesus: Si eum uolo manere, donec ueniam, quid ad te, cucurrit opinio Ioannem usque in aduentum Domini uicturum. Vnde dicitur: Exiit ergo sermo inter fratres, quod discipulus ille non moritur. Eos tamen non recte opinatos Euangelista docet, dum ait: Et non dixit Iesus: Non moritur, sed: Si eum uolo manere, donec ueniam, quid ad te? Concludens autem Euangelium suum Ioannes de se ipso ait: Hic est discipulus ille,


1710. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 668 | Paragraph | SubSect | Section]

ille non moritur. Eos tamen non recte opinatos Euangelista docet, dum ait: Et non dixit Iesus: Non moritur, sed: Si eum uolo manere, donec ueniam, quid ad te? Concludens autem Euangelium suum Ioannes de se ipso ait: Hic est discipulus ille, qui testimonium perhibet de his et scripsit hęc. Deinde, quoniam omnibus, quę descripta sunt, interfuit, audacter loquitur: Et scimus — inquit — quia uerum est testimonium eius. Nequis tamen arroganter dictum putet, non de se


1711. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 672 | Paragraph | SubSect | Section]

igitur, tametsi in propria specie, quam assumpsit, in cęlo sit, se tamen in terra nobis communicat in specie aliena, quam in altari offerre solet sacerdos ad credentium salutem, dicente ipso Domino: Panis, quem ego dabo, caro mea est pro mundi uita. Ille autem ipsum dat, cuius uerbis consecratus ab iis datur, qui in terra Christi uicem gerunt. Atque hoc ipsos facere iussit dicens: Hoc facite in meam commemorationem. Idem ergo Christus et in cęlo beatos lętificat et in terra credentes pascit et nusquam eos


1712. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 678 | Paragraph | SubSect | Section]

sunt, adipiscendis die noctuque cogitarent. Tu tamen, qui maiestatis diuinę magnitudinem contemplaris, caue, ne ultra progredi contendas, quam mentis humanę imbecillitas possit ascendere. Etenim apostoli ipsi ascendentem Dominum eleuatis oculis tantisper spectarunt, donec ille cerni potuit, id est, donec nubes arcani sublimioris ab oculis mentis eorum ipsum obumbraret et ab humano obtutu* procul auferret. Altiora ergo te ne quęsieris, tuis finibus contentus esto, quantum potes capere, capias, ne id etiam, quod ceperis**, effundere cogaris.


1713. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 678 | Paragraph | SubSect | Section]

ęternum. Qui iugiter ista consyderat, is facile cauebit, nequid agat, unde bono, quod sperat, priuetur et malum, quod formidat, incurrat. Nihil enim illo felicius est, qui ad cęleste regnum destinatur, nihil illo miserius, qui ad inferos truditur cruciandus. Porro ille, qui in sole posuit tabernaculum suum, in luce uteri uirginalis, et ipse tanquam sponsus procedens *corr. ex ob tu **corr. ex cęperis de thalamo suo exiuit nostrę humanitatis humilitate uelatus, non uiolata


1714. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 680 | Paragraph | SubSect | Section]

uirtutum. Ipsi enim angelici spiritus cęli uirtutes appellati sunt. Agnouerunt ergo Dominum suum et cum omni uenerationis ambitu ingredientem susceperunt, mirantes in illo humanam naturam supra se euectam et in ipso cęlestis regni throno a dextris Dei iam collocatam. Hic est ille igitur, de quo cantat in psalmis Dauid: Dominus in cęlo parauit sedem suam, et regnum ipsius omnibus dominabitur. Tantę itaque sublimitatis maiestate prouocatus cuncta ad laudandum eum inuitat et exhortatur dicens: Benedicite Domino, angeli eius, potentes


1715. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 681 | Paragraph | SubSect | Section]

uincente liberatus est orbis terrarum ab idolorum mortifero cultu, spoliatus infernus eductis inde sanctis, quos retinebat captiuos. Ex quo primus homo Dei legem est transgressus, nemo unquam regum tam longe lateque dominabatur *corr. ex dominabitur quam ille nequitię spiritus. Hunc autem Iesus Christus de cęlo ueniens, de Virgine nascens toto expulit regno et uirtutis suę cathenis uinxit. Hinc ipse, qui mundi dominus erat, factus est hominum seruus, data sanctis potestate, ut de obsessis corporibus illum expellant pedibusque


1716. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 687 | Paragraph | SubSect | Section]

autem baptizabimini Spiritu Sancto, non post multos hos dies. Qui enim ad prędicandum Dei uerbum delecti erant, Spiritus Sancti dono indigebant, ipso* nouę salutarisque doctrinę autore dicente: Paraclytus autem Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille uos docebit omnia et suggeret uobis omnia, quęcunque dixero uobis. Prosequitur itaque Lucas dicens: Et cum complerentur dies Penthecostes, erant omnes pariter in eodem loco. Et factus est repente de cęlo sonus, tanquam aduenientis spiritus


1717. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 691 | Paragraph | SubSect | Section]

ex ignoraret elemento abluatur homo, inuisibiliter tamen Spiritum Sanctum recipit, tametsi ipsum e cęlo uenire non dubitet. Omne enim donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum. Nescimus tamen, quomodo ille Spiritus intrinsecus in anima operatur, qua ratione illam emaculet, emundet, illuminet, moueat, dirigat, nisi quoties a malo desistimus et ad bene agendum inclinamur, Spiritus Sancti ope atque uirtute credimus nos adiuuari. De occulta autem eius operatione beatus quoque Iob


1718. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 691 | Paragraph | SubSect | Section]

sed etiam secundum gloriam, quam illi non oculis, sed mente conspexerunt Spiritu illuminante, qui post Christi ascensionem ipsis de cęlo fuit missus. Porro in eo quoque Dominus noster Spiritus Sancti uirtutem declarat, quod ait: Cum autem uenerit ille Spiritus ueritatis, docebit uos omnem ueritatem; ut uidelicet Scripturas quoque diuinas, in quibus omnis ueritas est, secundum Spiritum uiuificantem intelligant, non secundum litteram occidentem. Sed ne persona Spiritus Sancti de tribus pręstantior


1719. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 692 | Paragraph | SubSect | Section]

Ioannes autem Pręcursor eius eodem fuit tempore, quo et ipse, quem digito ostendit et uenisse nunciauit. Noui ergo prophetę, hoc est, apostoli et alii sancti uiri illa, quę post Christum futura erant, per Spiritum, quem acceperant, prędixerunt. Sequitur: Ille me clarificabit, quia de meo accipiet, et annunciabit uobis. Ille, inquit, Spiritus Sanctus per os uestrum me gentibus euangelizando manifestum faciet. Quid sit autem, quod ait: De meo accipiet, ipsemet explanat dicens: Omnia, quęcunque habet Pater, mea sunt.


1720. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 692 | Paragraph | SubSect | Section]

ostendit et uenisse nunciauit. Noui ergo prophetę, hoc est, apostoli et alii sancti uiri illa, quę post Christum futura erant, per Spiritum, quem acceperant, prędixerunt. Sequitur: Ille me clarificabit, quia de meo accipiet, et annunciabit uobis. Ille, inquit, Spiritus Sanctus per os uestrum me gentibus euangelizando manifestum faciet. Quid sit autem, quod ait: De meo accipiet, ipsemet explanat dicens: Omnia, quęcunque habet Pater, mea sunt. Propterea dixi: de meo accipiet et annunciabit uobis. Ex quo


1721. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

reperientur. Cuius uenustas admodum conscriptiones cum abs Te nuper acceperim, ne omnino ingratus uidear, Herculem, Ioue quondam natum, sed iterum proxima foetura apud nos ęditum, ad Te destinauimus. Quid frontem contrahis? Quid timidus pallescis? Non est, mihi crede, quod timeas. Olim ille multorum uictor fuit, nunc a nostris uictus est. Abs Te etiam uictum intelliges, cum ista, quę mittimus, perlegeris; uictum, inquam, non corporis robore, sed, quod multo magnificentius est, animi uirtute. Porro, ne putes me meas nugas tam expolitis Erasmi opusculis conferri uelle, ingenue


1722. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

utpote ob res pręclare gestas in deos relatus, opinione eorum, qui olim ante nos in terra uixere. Et quidem plura magisque admiratione digna de illo narrantur quam de ullo alio ex iis, quorum tibi retuli nomina. THEOLOGVS: Vellem certe abs te audire, quid ille in uita egerit quibusue rebus gestis prę omnibus apparuit commendabilis, ut tantum uirum et ipse admirari discam. Quare rogo, ne sit tibi molestum eas recensere, donec hora magis opportuna aderit hinc abeundi, ut sicut corpus quiete ita et animum relaxemus aliqua non inutili confabulatione


1723. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

duodecim labores maximos fertur exanclasse, pręter illa, quę interim sua sponte, non istis minora neque minus factu ardua difficiliaque cum sua uirtute tum Iouis fauore peregit. THEOLOGVS: Quo magis memoriter dicta tua teneam, memora, quęso, prius, quę ille iussus egerit, postea, quę iniussus uolensque perpetrasse dicitur. POETA: (Leo Nemęus I) Euristei mandata sequens, ut Diodorus Siculus, haud parum grauis autor, scriptum nobis rehiquit, Nemęum leonem, qui neque ferro


1724. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

scripta reperi, ita narro. Si ficta sunt, illis, quęso, uitio uertas, qui scripsere, non mihi. THEOLOGVS: Immo etiam tibi, si uera fuisse censes. POETA: Omitte quęrere, sed tantum, si talis fuerit uir ille, qualem ueterum testantur monumenta, quanti ab omnibus ęstimari debuit, perpende. THEOLOGVS: Age iam cetera suo ordine prosequere! POETA: Accipe his quidem, quę modo diximus, magis fortia magisque miranda.


1725. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

THEOLOGVS: Age iam cetera suo ordine prosequere! POETA: Accipe his quidem, quę modo diximus, magis fortia magisque miranda. (Diomedis equi VIII) Vt satis Euristei faceret imperio, Diomedis, Thracum regis, equos, quos ille hospitum carnibus alebat — neque enim minor tyranno sęuitia quam armentis eius ferocitas inerat — captos abduxit, cum iam illum inuadens interemisset proiecissetque iisdem equis laniandum. Aequum est enim, ut, qui aliis mala iniuste inferunt, eadem et ipsi patiantur. Eos autem equos


1726. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

uictorem cestibus pugnantem superauit Sicanosque bellando do muit. Per Latium cum Geryonaceo grege transiens, (Cacus) Cacum, Vulcani filium, qui aliquot de illius armento boues furto auerterat, in specu uasto atque horrendo montis Auentini latentem reperit. Et cum ille flammis ab ore profusis, longe promicantibus scintillantibusque et horrificum spirantibus stridorem se defenderet, saxis molaribus ter quaterque petitum interemit. Ita et quod amiserat recuperauit et regionem illam a latrociniis rapacissimi hominis reddidit securam. In Gallia cum Labione et


1727. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

filię, (Achelous) coniugio cum Acheloo, Acharnanię flumine, primo in serpentem, deinde in taurum mutato luctatus uicit. Eo humi prostrato alterum cornu dexterę ui auulsit. Quod Naiades nymphę uariis agrestium fructuum diuitiis repletum Copię deę dedicarunt. Ille uictor Deianiram formę uenustate imprimis decoram sibi copulauit. Cum illa profectus, postquam fluuium traiicere necesse esset, (Nessus) Nesso Centauro ferendam commisit. Nessus autem translatę puellę uim inferre uolens, Herculis sagitta confixus periit. Atque


1728. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

dolis tunicam (Herculis mors) Lerneo ueneno infectam induerit et, cum se moriturum cerneret, Lycam puerum, qui eam mali nescius attulerat, in mare et se ipsum in ardentem rogum iactarit atque ita consumpto corpore ad deos profectus sit. Habes igitur et quod iussus ille et quod iniussus egregie, prudenter, strenue, fortiter, alacriter ac supra quam cuiquam credibile sit, prospere feliciterque gessisse memoratur. Tuę nunc partes sunt docere, ut pollicitus es, ista omnia non tam multi neque magni facienda esse, quanti a me ęstimantur. Pręclara enim et


1729. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

istud nobis constabit? Nonne dicendum illis plus laudis deberi, quibus plus proponitur pręmii ab ipso bonorum omnium ęstimatore ac remuneratore, Deo? POETA: Neque id plane negari ullo modo potest. Iniquus enim arbiter munerumque dispensator esset ille, qui minus merenti plus concederet. THEOLOGVS: Videtur tamen illa Euangelii autoritas huic assertioni nostrę nonnihil obstare, ubi singuli operarii unum denerium accipiunt, tam primi qui tota die in uinea patrisfamilias laborarunt, quam


1730. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

et cum nostris conferenda, ut, utra alteris pręstent, cognoscamus. De Sansone autem alias uidebimus, si uidere opus fuerit. (Dracones) Igitur, antequam ad Euristei iussa peruentum est, dixisti duos dracones a Iunone ad Herculem adhuc puerum destinatos fuisse, quos ille ceruicibus pugno constrictis extinxit. Quanuis a poetis plurima fingantur, sub quibus alegoriam latere uolunt siue naturę siue morum siue etiam adumbratę circa rem gestam significationis. Propterea quidem Herculis pueritiam integre ętatis initium possumus intelligere, in qua sentire


1731. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

resistit. (Hydra) At Hercules, inquis, terribilem etiam Lerneę paludis hydram, quę quinquaginta capita habens ferro occidi non poterat, pluribus repululantibus una ceruice recisa, igne admoto consumpsit. Magnum sane facinus et omni admiratione dignum, quod igneus ille feruor, qui ligna et lapides in cinerem redigit, serpentem potuerit urendo necare! Quid sit autem hydram tot capitibus sęuientem conficere, audi. Compesce in corde gliscentem iracundię furorem! Nisi irasci desieris, nisi a contentione procul recesseris, multiplicabuntur contumelię,


1732. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

quale inuenti huius acumen fuisse dixerim, quando quidem nemo est, qui nesciat mapparum quoque aliorumque utensilium squalorem aquis elui? Si tamen ista non mediocris, sed prope singularis argumenta solertię fuisse putas, accipe, qua ratione a nostris, quam egregie talia cuncta superantur. Ille ceruę pernicitatem laqueis impediuit et ea capta auro est potitus. Nostri uero, qui Deo seruiunt, fugitiuum tempus effluere socordia atque desidia non sinunt, quotidie aliquid operis exercentes, pro quo mercedem se accepturos confidunt, omni auro preciosiorem. Ille ęris crepitu auium


1733. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

talia cuncta superantur. Ille ceruę pernicitatem laqueis impediuit et ea capta auro est potitus. Nostri uero, qui Deo seruiunt, fugitiuum tempus effluere socordia atque desidia non sinunt, quotidie aliquid operis exercentes, pro quo mercedem se accepturos confidunt, omni auro preciosiorem. Ille ęris crepitu auium agmina fugauit. Nostri psalmorum cantu precumque susurris malarum cupidinum irritamenta propellunt. Ille aquis pungauit stabuli coenum. Nostri animę maculas poenitentię fletu diluere contendunt, cum sciant non nisi puros mundosque et omni malicię labe defecatos


1734. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

fugitiuum tempus effluere socordia atque desidia non sinunt, quotidie aliquid operis exercentes, pro quo mercedem se accepturos confidunt, omni auro preciosiorem. Ille ęris crepitu auium agmina fugauit. Nostri psalmorum cantu precumque susurris malarum cupidinum irritamenta propellunt. Ille aquis pungauit stabuli coenum. Nostri animę maculas poenitentię fletu diluere contendunt, cum sciant non nisi puros mundosque et omni malicię labe defecatos cęlestem aulam ingredi posse. Hęc sunt, quę Deum propiciant quęque immortalitatis beatę pręmio compensantur. Ecce igitur,


1735. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

nos ipsos offerimus Deo, quemadmodum Hercules cum tauro obtulisse se dicitur Euristeo. Sed hoc fidelis Christiani est, Dei pręcepta obseruantis, non Herculis ex hominis mortalis iussione pendentis. (Equi Diomedis) At Hercules, inquiunt, Diomedis equos tulit, quos ille carnibus alebat humanis et ipsis eundem, ut comederetur, obiecit. Hos autem equos Euristeus cum accepisset, dedicauit Iunoni. Sed ne putes propterea nostris pręferendum esse Herculem, hec idem etiam Christiani principes agunt, dicente Domino: Maleficos ne patiaris uiuere! At uero, si


1736. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

An non plures expugnata urbe ciuibusque cęsis, foeminis atque pueris parcitum fuisse legimus, ut pote sexui ętatique imbecilli et infirmę? Attende igitur, quanto dignius laudabiliusque baltheo isto nostri utantur. Nouam nuptam baltheo Veneris, quem ceston appellant, cingi mos fuit. Ille igitur uictis Amazonibus baltheo spoliat Hippoliten, qui superatis inconcessę libidinis obscenitatibus meretricique amoris uinculo soluto honestis legitimisque nuptiis uxorem sibi copulat et procreandę proli cum pudicicię fide operam impendit. Atque hoc sane non Euristeo, sed


1737. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

nefas est homini obsequendo Deum offendere. Diuina autem lex est: Ne concupiscas rem proximi tui! Et si iniuste concupiscere culpa est, quanto maius peccatum male concupita per uim eripere? A tanto igitur talique facinore Christi seruus abhorrens, suo contentus est abstinens alieno. Hercules ille tuus dracone perempto Hesperidum hortos auro spoliauit. Hic uero tantum abest, ut aliorum bona tollat, ut etiam iis, qui indigent, sua largiatur. Non enim terrenas opes concupiscit, sed cęlestes. POETA: Da ueniam, non possum, quin te hoc loco


1738. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

uel magis perstricta in his exponendis utens. Igitur, Herculem ipsum alia quidem iussum, alia sua sponte fecisse ais; illa necessario, hęc uolens ac lubens peregit, quo magis immontalitate se dignum pręstaret. Hoc idem certe Christianis nostris, sed felicius ac beatius contingere scias uolo. Ille Euristei imperata fecit. Nostri autem Dei iussis parent atque obediunt. Ille in his, quę sponte egit, suo usus est consilio. Nostri uero non humana, sed diuina sequuntur consilia, ne a recto aberrent, ne a bono atque ęquo deuient. Quod illis accidere solet, qui


1739. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

fecisse ais; illa necessario, hęc uolens ac lubens peregit, quo magis immontalitate se dignum pręstaret. Hoc idem certe Christianis nostris, sed felicius ac beatius contingere scias uolo. Ille Euristei imperata fecit. Nostri autem Dei iussis parent atque obediunt. Ille in his, quę sponte egit, suo usus est consilio. Nostri uero non humana, sed diuina sequuntur consilia, ne a recto aberrent, ne a bono atque ęquo deuient. Quod illis accidere solet, qui in re gerenda nimium sibi confidentes proprio sensu nituntur. Duas ergo Deus noster Christus nobis ad


1740. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

exurgeret, medium stringendo uita priuauit. Nonne rem magis insignem magisque a sapientibus commendatam facit Christianus terrena contemnendo et, quę permanere nequeunt, despiciendo? Cumque tam diu homines humanarum rerum cupidine ducantur quam diu sese negotiis temporalibus impediunt, ille ad contemplanda cęlestia animum erigit et fluentium bonorum in se interimit concupiscentiam eaque interempta ad perennem beatitudinem consequendam cuncta sua desyderia porrigit atque destinat. Neque enim nescit ista, quę uidentur, fluxa esse et caduca, illa, quę non uidentur, perpetua et


1741. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

est magnificum quam procera Gygantum corpora humi deiicere. Siqua te mentis elatio et inanis glorię cupido solicitat, non ei acquiescas, sed in omnibus mansuetudinem humilitatemque conserua, et magnos uicisti Gygantes, Hercule ipso fortior atque pręstantior. (Erix) Ille insuper in Sicilia Ericem regem cestibus pugnantem uicit. Nonne pluris habendus Christianus, qui spiritalium fatigationum flagello corpus suum atterit ieiunando, uigilando, orando, semper aliquid operis agendo, ut spiritum a cupidinibus illęsum seruet. Ocio enim hic Erix noster lasciuit et


1742. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

pontifices, episcopi, presbiteri, diacones, clerici. Et sic cornu impiis auulsum, fit credentibus cornu Copię salutaris. Hanc uerę uirtutis uiam ignorauit Hercules tuus, et in corporis uiribus beatitudinem ponebat, quas habuit cum belluis communes. (Nessus) Ille Nessum, ne Deianiram uitiaret, sagitta confixum interfecit. At ex nostris uir aliquis diuinis humansque litteris eruditus hereticum Ecclesie dogma corrumpere conantem fidelis assertionis telo conficit. Et destructo errore uel conuersum diabolo mori cogit, ut uiuat Deo,


1743. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

deus est, in quo minime uera apparuit uirtus, sed adumbrata et uulgi opinione, non sapientum sententiis probata? THEOLOGVS: Perplacet profecto iam tibi persuasum esse, quod a Christianis in omni perfectę laudis genere uictus sit maximus heroum Hercules ille. Sed hoc etiam certum habeas uelim multo melius te ad cęleste regnum, quando uita ista decesseris, translatum iri cum morum integritate quam illum cum fortium gestorum fama. Semper enim commendabilior est uictoria se ipsum uincere quam aliorum regna subiugare, malas cupidines continentię


1744. Posedarski,... . Oratio habita apud Leonem Decimum,... [page 106 | Paragraph | Section]

Vale.
Manlius arces Romanas et templa repulso,
Defendit Gallo saepius hoste procul.
Hic noster Torquatus agros defendit avitos,
Et saepe a nobis Turkica signa fugat;
Tam gratus patriae quantum ille Quiritibus olim,
Et si fata dabunt prospera, major erit.


1745. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

Rogatu Bernardi Bamphii, Baciensis Ecclesiae archidiaconi, exscripsi ex commentariis temporum meorum originem et primordia urbis Rhacusae. Quum enim essem Baciae aliquot ante annis apud Gregorium Fregepanem, Colociensium antistitem, et ille sese ferret a Rhacusa oriundum, sępius mecum egit ut id negotii in eius gratiam subirem. Nempe ardebat non mediocri cupiditate homo, licet inter Hungaros satis honestus, ut maiores suos etiam inter Dalmatas claros extitisse ostenderet. Malebat


1746. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

Deum quidem ista statuisse, non ut mutaret sententiam ante latam, sed ut mundo faceret manifestam. Nunc illa nos penitus latet, atque hinc migrantium nec merita quidem nosse possumus, nec pręmia, soli Deo nota sunt, et quibus ille uoluerit speciali quodam dono reuelare. Vtraque autem tam pręmia, quam poenę in resurrectione mortuorum omnibus aperta claraque erant, nequis ignoret, et quam misericors est Dominus in his, qui saluantur, et quam iustus in illis,


1747. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

extendit imperium, occupauit Christianorum regna, in dies latius rem auget, ceruicibus nostris minatur, uastat agros, expugant oppida, captiuos abigit, non est, qui uiribus eius resistat, nisi Deus omnipotens, quo nobis irato ille prosperat[ur]. Quando homines magis se amantes fuisse credimus? Omnes enim, quę sua sunt, curant, non quę Iesu Christi. Quando auaritia, et superbia, magis dominata est? Nemo commune bonum prouidet: unusquisque


1748. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

se adorari, se coli iubebit, terrenorum bonorum pollicitatione subuertet plurimos, minis perterrefaciet, prodigiis fallet, ui opprimet. Rari erunt, qui occidi pręoptabunt quam a pietate discedere. Hos suppliciis afficiet iniquus ille et per tormenta disperdet. Sed qui pro Christi nomine mori non recusabunt, uiuere cum Christo incipient in ęternum et tanquam uictores immortalitatis gloria coronabuntur. Erit itaque persecutio aduersus fideles, qualis non fuit ab


1749. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

primorum parentum culpa uisitauit oriens ex alto, et gentes per idolorum errorem dispersas ueri manifestatione congregauit, uitiorum tabe affectos per poenitentiam sanauit, sanatos, ne remorbescerent, gratię suę pharmaco sustentauit. Ille pręterea (ut subiungitur) carnes pinguium comedet, et ungulas eorum dissoluet . Carnaliter enim uiuentes, quibus blandiri uidebatur, perdet: et ungulas, quibus ipsi se insistere putabunt, dissoluet, ne rectum iter


1750. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

terrestrium et infernorum. Cathena uero, qua ligatus fuit diabolus, passio Christi est. Antehac enim tam iusti quam iniusti ad inferos descendebant; deinde in aduentu Christi patere coepit cęlum et diaboli potestas minui. Desiit ille dominari iustis, et quos tenebat captiuos, Domino pro illis satisfaciente, dimittere coactus est. Idola quoque, in quibus decipiebat, confracta sunt, diuulgato per orbem Eungelio et iam mundo ab erroribus ad ueritatem


1751. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

cęlorum . Moueret me fortasse non parum, in hac millenarii regni opinione fuisse Tertullianum, Victorinum, Lactantium, et apud Gręcos Hireneum, Lugdunensem episcopum, nisi illos Hieronymus cunctis pręferendus redarguisset. Eos ille iudaizare dixit, qui mille annorum regnum in fine constituunt. Iudei enim tunc se in regnum restituendos aiunt et in Hierusalem auro gemmisque constructa collocandos, et rursum nuptias, sacrificia, circumcisiones, sabbata seruanda,


1752. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

Domino in Euangelio: Nisi breuiati fuissent dies illi, nequaquam salua esset ulla caro . Quomodo autem breuiabuntur dies illi? Non, quod dies breuior sit futurus, sed quod non multum temporis Antichristus pręualebit. Sęuiet ille totis uiribus in Ecclesiam Dei. Vnde in Daniele dicitur: Cor eius aduersus testamentum sanctum . Et quoniam uerę religioni in omnibus aduersabitur, faciet ,


1753. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

a proposito receptę ueritatis mouebitur, hic (ut Esaias ait) preciosior erit auro et mundo obrizo . Quid enim inter homines preciosius Christiano non tormenta, sed Deum timente et pro Christi confessione mori parato? Ille quidem miraculorum pręstigiis fallet, sed incautos; comminationibus terrebit, sed timidos; palpatione deliniet, sed molles et obscoenitatibus assuetos; poenis autem non conficiet, nisi in fide fortes, quorum mors uitę ęternę


1754. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

ut ad Moysen diceret: Loquere nobis tu, non loquatur Dominus, ne forte moriamur . Ipsum, inquam quem postea armati milites cum uellent comprehendere, et ille respondisset: Ego sum , sustinere nequiuerunt, sed in terram ueluti fulmine percussi retrorsum ceciderunt. Et tunc quidem passurus aduenerat. In iudicio autem impassibilis apparebit, iustus in omnes, ut reddat singulis, quod


1755. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

Quid miserius his, qui demonum potestati subiicientur? Nam sub bestiarum metaphora demones intelligimus. Hoc idem Apostolus docet ad Thessalonicenses dicens: Reuelabitur ille iniquus, quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui et destruet illustratione aduentus sui . Ante tamen Enoch et Heliam uenturos constat, ad quorum prędicationem Iudęi quoque, qui tunc uiui aderunt, ad Christum


1756. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

ęternam, et ego resuscitem eum in nouissimo die . Prius uidere est, deinde credere. Legendo uel audiendo Euangelium uidemus Iesum Dei filium, approbando autem ea, quę de illo scripta sunt, credimus in eum. Quicunque sic agit, ille habet uitam ęternam, prius in anima, cum moritur, deinde etiam in corpore, cum a morte suscitatur. Hanc nouissimam suscitationem ipsi quoque eius discipuli nobis prędicant, ita ut a Magistro didicerunt. Paulus ad Corinthios


1757. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

ad iudicii sinceritatem, capilli, qui a capite exeunt, ab ore prolata sententia est. Quę ideo lanę mundę comparatur, ut nimia asperitate careat, et tamen iustitię munditiam seruet. Misericors enim et iustus est Dominus. Denique iudex ille, misericors est et iustus, capilli eius lana munda sunt. De igne autem, quo elementa excoquenda sunt, superius disputatum est. De illo uero, qui iniquis atque impiis paratus est, mox dicemus. Hoc tamen loco ter ignem nominari audio,


1758. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

huc atque illuc uoluti Christum euangelizabant. Hi sunt ergo rotę illę, in quibus iuxta Ezechielem erat spiritus uitę, de quibus psalmista quoque ad Deum conuersus, uox tua , inquit, in rotis . Fluuius autem igneus siue ille est, quo cuncta consumenda sunt, siue in quo praui in ęternum torrendi sunt; uterque ignis a facie Dei egreditur, ut in his iustitia eius declaretur. Qua uero ratione uel quamobrem boni uitam capient ęternam et mali ignem ęternum,


1759. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

Domine, te uidissemus, non solum uitę necessaria tibi ministraremus, sed nosmetipsos nostraque omnia tradidissemus. Usque adeo tua nos pręsentia delectaret; denique tuam inopiam suscipere et nostras opes tibi tradere parati essemus. Et ille respondens dicet: Amen dico uobis, quandiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis . Sibi factum computat Dominus, quicquid fideli indigenti pręstatur. Dimidio


1760. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

tam uos corporei quam demones incorporei poenas luetis perpetuas atque perennes. Ne quis autem miretur, quomodo spiritus incorporei ab igne corporeo supplicia sentient, iubebit ille, ut sentiant, cui soli cuncta obediunt, cui soli impossibile est nihil. Claudentur igitur iniqui cum diabolo et angelis eius in illo teterrimo carcere, a quo nullus speratur exitus, illisque afficientur poenis, quarum nullus omnino


1761. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

ignem ęternum, in ignem, qui nunquam deficit, nunquam extinguitur . Cogitate, fratres, quanta miseria sit, semper in igne torreri, et mori non posse. Ignis torquebit exterius, conscientię uermis rodet intus. Sic cruciabatur diues ille purpuratus. Animo enim angebatur, quod ipse luxuriose uiuens pauperis Lazari non fuerat misertus. Foris uero totus ardens guttam aquę frustra petiit, qua linguam saltem refrigeraret. In Ezechiele


1762. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

centum sint oraque centum,
Ferrea uox, omnes scelerum comprendere formas,
Omnia poenarum percurrere nomina, possem. Ostendit quidem et ille, qui nouit omnia, quanta calamitas damnatorum sit, quando de Iuda perdito dixit: Bonum erat homini illi, si natus non fuisset . Quod perinde est, ac si dicamus: Melius est omnino non esse quam semper infernalium tormentorum


1763. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

dicens : Omnis, qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet, et illi quidem, ut corruptibilem coronam accipiant, nos autem incorruptam; sic currite, ut comprehendatis . Hanc ille se recepturum, sicut et recepit, sperabat, ad Timotheum scribens: Bonum certamen certaui, cursum consummaui, in reliquo reposita est mihi corona iustitię, quam


1764. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

Quin et Euangelica ueritas Christus Dominus ait: Qui biberit ex aqua, quam ego dabo ei, non sitiet in ęternum; sed aqua, quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquę salientis in uitam ęternam . Tu es, Domine, fons ille aquę uiuę, tu es ille hortus irriguus, tu es aqua ętern[ę] uitę. Tua nos satiabit gloria, tui erga nos amoris inebriabit dulcedo. Hoc illud est, quod fideli animę promittitur in Prouerbiis


1765. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

ueritas Christus Dominus ait: Qui biberit ex aqua, quam ego dabo ei, non sitiet in ęternum; sed aqua, quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquę salientis in uitam ęternam . Tu es, Domine, fons ille aquę uiuę, tu es ille hortus irriguus, tu es aqua ętern[ę] uitę. Tua nos satiabit gloria, tui erga nos amoris inebriabit dulcedo. Hoc illud est, quod fideli animę promittitur in Prouerbiis :


1766. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

Attende, quanto afficiatur desyderio. Sicut ceruus, inquit, siti compellente fonte delectatur, ita anima mea te solum, Domine, sitiens, te esuriens, apparere conspectui tuo concupiscit, mecumque assidue tacitus loquor: Quando erit ille dies, quo de terris ad tuam transferar domum, ubi futurus sim socius angelorum, consors sanctorum, hęres Dei, coheres Christi, possessor perennium bonorum, regni cęlestis ciuis perpetuus? Vide, et alibi


1767. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 14 | Paragraph | SubSect | Section]

nemo illorum non ad se aeque ius regni Hungarici pertinere arbitrabitur, si illud quisquam extra solum Hungariae natus nostris suffragiis, quod et fieri debet, et procul dubio futurum est, assecutus fuerit. Quis enim est, qui in Matthiae Chuniadis locum iure propinquitatis rex eligi debeat, quando ille, praeterquam quod nouus homo extiterit, nec permissu Hungarici senatus, sed ui et armis regnum adeptus fuerit, non modo nullum ex sese legitime genitum reliquit heredem, sed ne regum quidem quenquam uel


1768. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 16 | Paragraph | SubSect | Section]

filius, ex concubina ortus. Primi Boemi auditi sunt, quorum maior natu in hunc ferme modum uerba fecit: Posteaquam ad Vuladislauum, proceres Hungari, allatum est uos regi designando in Rhacosium conuenisse campum, nemine exterorum ullam studiis uestris moram afferente, statim ille in animum induxit regnum Hungariae a uobis petere, memor non tam eius iuris, quod in hoc regnum habet, quippe qui Hungarorum regum stirpe ortus est, quam uestrae libertatis. Itaque precibus magis quam propinquitate ad id niti censuit, propterea quod quum omnium Christianorum


1769. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 18 | Paragraph | SubSect | Section]

inermis, quae suae tantum maiestatis reuerentia contra uim satis sit tuta. Secundum Boëmos Alemani auditi sunt, quorum oratio, quum nullo praesenti decore innixa esset, Hungaros minime mouit, tametsi Romani imperii dignitas antiquusque familiae splendor commemoratus sit, et ille senatus Hungarici conuentus, Ladislauo Posthumo Praghae extincto, in memoriam reductus, quo scilicet Fridericus, imperator Romanorum, rex Hungariae quorundam nutibus fuit significatus, regnoque, ut Alemani iactabant, Michaële Sellagio intercedente, fraudatus. Turpe enim


1770. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 19 | Paragraph | SubSect | Section]

uocem in regem emissam ira concitus intenderat manus osque uerberauerat. Quare falso quidam opinati sunt regnum Albertho ablatum tum inconstantia Stephani Botheris, Transistranae Hungariae praefecti, quem ferunt, ut Vuladislauo fautor esset, a regina pecunia corruptum, quando uir ille aetate sua religiosissimus sit habitus, tum dolis ac astu Iani Boëmi, Varadinensium praesulis, cuius rei conscientia et pudore, ut sunt plerique alienae maligni interpretes mentis, sese praesulatu abdicasse fertur, ordinisque diui Francisci habitum sumpsisse, perinde ac


1771. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 21 | Paragraph | SubSect | Section]

quasi e domo sua pulsa esset, se digniorem commiseratione faceret ac maius odium regulo conflaret. Proceres deinde supplex orat, ne se reginam legitime creatam deserant, priuatamque esse patiantur. Spondet praeterea, si Vuladislauum Hungariae regem declararent, seque ille, quod quidem eorum fauore posse fieri sperabat, uxorem duceret, totum thesaurum regnante Matthia ab se qualicunque modo congestum in communem regni usum uersuram, rata et omnem rerum iacturam priuata uita leuiorem fore, nec difficulter pecunię detrimenta


1772. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 23 | Paragraph | SubSect | Section]

quae Matthias partim emerat, partim successionis iure, ut mos est, ubi reges publicis rebus praesunt, obtinuerat, extinctis omnibus possessionum legitimis haeredibus. Nam caducae hereditates regibus acquiruntur. Quibus ille spretis exercitum parat; palatinus eum sequentes proscribit. Caeterum regulus paternae haud immemor dignitatis, uidens iam regnum ad Vuladislauum procul dubio deferri, relicto in regia satis firmo praesidio magnam uim auri atque argenti, dum sese spretum credit, asportat,


1773. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 25 | Paragraph | SubSect | Section]

quia hic sacerdos solemni stipulatu spoponderat se, simulatque in patriam reuersus esset, ducentos aureos mulctae nomine soluturum, nisi quosdam ueteres authores, qui temporum iniuria non extant, ipsis Maphaeis, seu quibus illi iussissent librariis, imprimendos dedisset, quos sane ille in Circumistranis regionibus abs se inuentos eo consilio ementitus erat, ut Maphaeos librorum cupidissimos sibi conciliaret, iudiciumque eorum patrocinio eluderet. Atque ita, quum causa non posset, fraude ac mendacio sese tutatus est. Hoc autem haud


1774. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 26 | Paragraph | SubSect | Section]

ab hoste tergo instaturo, cui et iustior causa et aduersariorum consternatio animos addebat, morantes opprimerentur, fugam capiunt, nulla magis alia re perterriti quam terribili specie Pauli Cinisii in prima acie magno animo uersantis, atque ad pugnam suos adhortantis. Facile enim sua ille dux praesentia (utpote multis uictoriis clarus) et suis animum addere, et aduersariis formidinem incutere poterat, cum plerique eorum, qui in utroque erant exercitu, sub ipso stipendia saepius fecissent,


1775. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 30 | Paragraph | Section]

choreasque cum aulicis, ut in nuptiis fieri solet, ducere, nummos in plebem aedibus eius obuersantem spargere, atque hoc praecio populi uoces plaususque aucupari; demumque Vuladislauum Hungarorum regem uirumque suum, impudenter sane et praeter matronale decus, appellare. Quamquam ille, utpote cui senatus Hungaricus regnum destinarat, neque reginae indigebat suffragatione, et eius procacitate ac petulantia, quibus illa regem sibi conciliare conabatur, uehementer offendebatur. Nimirum pudore ac modestia, praecipuis


1776. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 32 | Paragraph | SubSect | Section]

― facile enim senatus Hungaricus has admisit conditiones, ne fama ciuilis seditionis externos hosteis, ut euenit, in Hungaros solicitaret ― arx quoque Budensis optimatibus est restituta, cum totaque reguli factione, praeter Iacobum Scytham in gratiam reditum. Ille enim adnitente Stephano Bathere, quocum priuatam gerebat simultatem, ueniam non impetrauit: plane Stephanus auctoritate apud proceres plurimum pollebat. Interim regina spe plena, ut princeps gratum nuntium ad Boëmorum regem attulisse uideretur, mittit Pragam ― sedes est regni


1777. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 42 | Paragraph | SubSect | Section]

aemulationis subito obliti paululum conticuere. Deinde post cibum satis hilari habitu oris, si animus uultu estimari posset, eodem lecto captum, submotis arbitris colloquuntur. Quae autem tunc inter se agitauere mihi haud pro comperto est. Verum ut ex ipsius rei facie apparuit ― iam enim ille affectus, qui eis lachrymas commouerat, pietate, ut fit, ambitioni cedente, utriusque animo resedisse uidebatur ― pace quidem aut infecta, aut dubia, licet operto odio, digressi sunt. Itaque relicto in castris Albertho Vuladislauus Budam reuersus est, maximo praeter


1778. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 50 | Paragraph | SubSect | Section]

sacerdotum collegiis, quoque collegio sua praeferente uexilla, honoris ac beneuolentiae reconciliandae gratia ei obuiam fit. Et erat alioqui ciuitati ingens cupido principem multos ante annos non conspectum uidere, quem insuper patris maxime ignauia desiderabilem faciebat. Ille Viannenses, defectione ad Hungaros dissimulata, pro tempore benigne appellat, atque ob recens collaudat officium. Postero die arci, quam Hungari a Stephano Sepusiense, ut dictum est,


1779. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 54 | Paragraph | SubSect | Section]

repetebantur. Porro quidam affirmabant Ianum quoque Pannonium, genere itidem Sclauenum, poëtam aetatis suae clarissimum, Quinqueecclesiensium antistitem, dum Polonis rebus studet, haud integra fide in regem Matthiam Chugniadem Coruinum extitisse. Quamquam ille et dum uixit asseuerare non dubitauit se nulla sua culpa, uerum Hungarorum inuidia in iram regis Matthiae incidisse, et moriens uersiculis ab se compositis, regisque permissu sepulcro inscriptis, idem testatus est. Quos sane in hunc modum aeditos legimus:


1780. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 59 | Paragraph | SubSect | Section]

multum auri deberet, castello quodam ad Sauum amnem posito, una cum agro satis lato, ac frequentia colonorum instructo, ne pecuniam, cuius semper fere ob ingentes sumptus erat indigus numeraret, donauerat, siue cupiens hominem ex opifice in equestrem dignitatem prouehere ― magno enim studio ille rex ferebatur obscura illustrandi ― siue ambiguae possessionis donatione, ut erat ingenio callidus, opifici imponens pecuniis suis parcere uoluerit. Igitur, ubi scalptor animaduertit regis beneficium sibi ereptum esse, simulque mercede debita se fraudatum ― quippe hunc quoque


1781. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 70 | Paragraph | SubSect | Section]

Alemanus nihil sibi non concessum putaret. Se, postquam ad conuentum nobilitatis de his conditionibus relatum fuerit, daturos, inquiunt, operam, uti accipiantur, affirmantes ne regem quidem ipsum eas sine communi optimatum consensu posse accipere. Neque enim ille, quandoquidem iustissimus sit princeps, minus quam caeteri Hungari legibus ac more patrio tenetur, quum praesertim, quo die regnum iniit, iurauerit se publicae utilitati nunquam aduersaturum. Hungari, ut sunt solerti ingenio,


1782. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 74 | Paragraph | SubSect | Section]

pręsertim neminem uestrum ea fugiant, quae uniuersam fere Europam fama peruasere. Quis enim ambigat, quicquid damni, quicquid ignominiae post regis Matthiae obitum huic regno infixum est, non id totum ab ipso Albertho manasse, eiusque scelere perpetratum esse? Propterea quod si ille suis finibus sese continuisset, postea quam nos Vuladislauum in regem accepimus, nec in Hungariam, temerarius homo, atque in fratrem impius irrupisset, Hungari, pace iam cum Iano Matthiae filio composita, in diuersa studia ac factiones nunquam fuissent diuisi. Nulla utique inter ciues uni


1783. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 76 | Paragraph | SubSect | Section]

deesse uiderer, propterea quod non in priuatis quibusdam conciliabulis, ubi fratrem meum regem creatum esse aiunt, uerum in Cancri campo, ubi reges Hungarorum designari mos est, rex appellatus sum. Atque inde, non sine diuino quidem, ut arbitror, nutu, uoces ille puerorum acclamantium et nomen meum, dum rex nuncupor, in coelum tollentium fuere, quandoquidem Deus infantium uocibus suam plerumque denuntiat uoluntatem. Pro nostra igitur, milites, iustissima possessione pugnaturi, quam uobis non quidem Vuladislauus frater, cui


1784. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 102 | Paragraph | SubSect | Section]

populabundum progressum, atque ingenti praeda ex agro Turcaico abacta subita correptum morte. Ingemuitque haud secus quam si amicissimi mors est nuntiata, tametsi dicto eius non admodum fuisset audiens. Nam quum ille, duobus fere annis ante quam excessisset uita, usum linguae syderatione amisisset, atque ideo prouinciae administrandae haud satis idoneus putaretur, abrogatam tamen usque ad obitum rege inuito obtinuit praefecturam. Hic sane uir, humili natus loco, per omnes militiae


1785. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 103 | Paragraph | SubSect | Section]

tandemque cognouissent Maximilianum neque posse saluo foedere, neque etiam audere in regem Hungarorum quicquam mouere, omissis inquietis consiliis in potestatem regis concesserunt. Quorum exemplum secuti caeteri coniurati depositis armis sese Vuladislauo dediderunt, quos ille locis duntaxat ad inferendam regno iniuriam opportunis mulctatos omnes praeter Priorem ingenita sibi clementia liberos dimisit. Priorem uero ueluti omnium auctorem dissensionum in carcerem coniecit, indignum iudicans, qui statim ueniam impetraret, eo quod iam iterum in gratiam recoeptus


1786. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 104 | Paragraph | SubSect | Section]

magna futuri coniugii puellam explet, affirmans nullam unquam in uxorem praeter ipsam ducturum. Nec huiusmodi iocus latuit puellae parentes. Itaque et ipsi, ut fit, puellae delectati simplicitate hilariter una cum hospitibus illum diem duxere, ignari quam magnam pestem ille iocus filiae esset allaturus. Postero die Rhacusani mercatores spe maturae reuersionis puellae iniecta abeunt. Non ita multis post diebus quidam item Macedo, qui rem pecuariam exercebat, inter eius generis homines satis diues, accedit ad hunc


1787. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 118 | Paragraph | SubSect | Section]

regi eum attributurus, seligit, pene a quodam Marconii milite interfectus est. Nam caeteris tenui tantum murmure indignationem prae se ferentibus, eo quod regis desidia aequale prope emolumentum cum his acciperet, qui acerbissimos labores ac erumnas in expeditione passi fuissent, ille collectam iram haudquaquam uerbis effundens, stricto ense in quaestorem irruit, occisurus eum, ni circumstantes inhibuissent commilitones. Atqui licet huius uiri dolor ac indignatio haud omnino iniqua foret, modo citra rixam et gladii eductionem, quod apud Turcas capitale est,


1788. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 122 | Paragraph | SubSect | Section]

pro instanti pugna licet hilari, non tamen nimis largo inuitarent potu, rex ad Milonem conuersus, pateram argenteam uino plenam dextera tenens, Propino , inquit, tibi, Milon, uinum hoc una cum patera, licet proditionis apud me sis insimulatus . Ille nullam conscientiae notam uultu prae se ferens acceptum hausit poculum, deinde assurgens ad regem ait: Rex Lazare, quoniam nec iurgii nec disceptationis nunc tempus est, hoste iam prope in acie stante crastino die re ipsa ostendam et delatorem meum falsum ac mendacem, et


1789. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 123 | Paragraph | SubSect | Section]

uoce, Quo fugitis , clamitant, uiri Machometani? A tergo Strymon, lęua Aegeum pelagus obstat fugae, nonne honestius est in acie uirorum more cadere quam tergo hostibus dato undis ritu pecorum obrui? Quo cessit ille animus, uiri Turcae, quo transmisso Hellesponto Europae imperium concupistis? An iccirco hucusque progressi sumus, ut Bulgaricae genti, nostra ignominia, decus et gloria paretur? Non haec ducum adhortatio modo, sed etiam, ut saepe fit, salutis desperatio pectora Turcarum


1790. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 124 | Paragraph | SubSect | Section]

et unum insigne Turcaica clade cum Illyricis regulis ad Drinum amnem praelium. Huic successit Hysladimirus, qui Graecos, Macedones, Thraces, Moesos itidem populationibus ualde uexauit. Cum Sigismundo quoque Caesare ad Nicopolim, in Triballorum agro, quum eo ex Hungaria ille imperator processisset, aequo marte semel pugnauit. Hunc secutus est Homurathes cognomento Magnanimus, rex mea sententia et bello et pace clarissimus. Hic totam Thraciam praeter Constantinopolim imperio suo adiunxit, Dardanos, Triballos, Moesos, Macedoniam cum tota fere


1791. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 125 | Paragraph | SubSect | Section]

cum rege Hungarorum uirtus. Hi nanque Iano Chugniade praefecto constituto adeo obstinatis animis bellum cum Turcis gessere, ut Homurathe e Moesia pulso regnum quoque Dardanorum Georgio, nepoti ex fratre illius Lazari, de quo supra meminimus, restituerint. Hic est ille Georgius, qui, ut proximo uolumine diximus, amisso regno Rhacusam cum magna ui auri se receperat, Rhacusanisque tum consultoribus tum deprecatoribus apud Hungaros usus regnum egregie recuperauerat, Turcis ultro cedentibus et coitionem Christianorum


1792. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 129 | Paragraph | SubSect | Section]

id totum te maxime illustraret, caeteris uero tuorum tantum ex eo laudis accederet, quantum tu ipsis permisisses. Nemo enim remigi potius quam nauis gubernatori rei nauticae bene gestae assignat decus, nec colono praeter constitutam stipem, licet ille laborem suum in colendo agro impenderit, sed domino cedunt prouentus. Atque id quidem recte institutum esse affirmauerim, ut is scilicet maximum eius rei ferat fructum, cuius potissima ipse extiterit causa, propterea quod sicut cęlestia corpora a sole,


1793. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 131 | Paragraph | SubSect | Section]

credidere, auro religionis praetextu potiri cupiens, mandat praetori uti re diligenter inquisita, si Mauerdinus sceleris conuictus fuerit, lege in eum uteretur, ni spreta Christiana religione sacris Machometanis quamprimum initiari pateretur, haud sane hac in re paternam imitatus prudentiam. Ille enim, cognito Machomethis astu ac religionis uanitate, stultam ludibrio habuit superstitionem. Hoc nuntio accepto, praetor tribunal ascendit, atque strue lignorum ad terrorem circumstantium Christianorum consueto maiore composita reum, sicut erat cathenis uinctus,


1794. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 139 | Paragraph | SubSect | Section]

ut Venetam triremem Hellesponto egredientem adorirentur, atque si possent una cum uectoribus submergerent. At ego tantum scelus Bazethem iussisse haud arbitror, quandoquidem et Zancanus ne uiso quidem ullo hoste in patriam cum comitibus suis incolumis regressus sit, et rex ille ita iustitia insignis uixerit, ut hanc fere solam laudem ab omnibus semper tulerit. Veneti animaduerso Bazethis hostili animo, qui classi praeesset Antonium Crimanum, uirum sicut mercatura ac diuitiis, quibus sane rebus Veneti imprimis student, insignem, ita bellicae artis


1795. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 149 | Paragraph | SubSect | Section]

militibus instructa esse intellexit, a Scopis Philippopolim uersus (ea Thraciae urbs est Hadrianopoli proxima) mouit. Ibi quum aliquot substitisset dies, ex literis Alexandri Trapezuntii, quae in Veneto atque Carnico agro gesta erant cognoscit, propterea quod ubi primum ille prouinciae suae fines attigit, munera cum breuibus literis, ut Turcis mos est, in hanc ferme sententiam exaratis ad Bazethem misit: Alexander Bazethi regi salutem. Tandem multas perpessi erumnas reuersi sumus in Bossinam. Si quid autem incommodi in hanc


1796. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 153 | Paragraph | SubSect | Section]

Neapolitanum, ut etiam bona pars reliquae Italiae, antiquo Caroli Magni instituto, quod luxus et insolentiae sacerdotalis maximum est fomentum, pontifici Romano tributarium, nec sine eius interposita auctoritate rex ibi creari solet ― tanta peruicacia in pontificem Alexandrum Sextum usus est, ut ille iniuriae impatiens Carolum Octauum, Francorum regem, id ualde cupientem, ad occupandum Neapolitanum regnum per literas adhortatus sit. Quum igitur Lodouicus Sforcia, cuius in Italia id temporis ob ingenii calliditatem longe maxima erat auctoritas,


1797. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 157 | Paragraph | SubSect | Section]

pulsus cum thesauro ad Maximilianum Austriacum fugit. Lodouicus Sforcia ubi accepit Aureliensium ducem regem Gallorum creatum esse, ratus, ut erat, illum sibi infestum esse, atque inde rebus suis pestem impendere, quum ob quasdam ueteres simul et recentes offensas, tum quod ille, utpote legitima Philippi filia ortus, qui quidem ultimus Vicecomitum Mediolanense obtinuerat imperium iustiorem se ipsius Philippi haeredem existimabat, animo ualde laborare coepit, quanam potissimum arte imminens eluderet fatum. Iam enim iusta ultio appetebat pro fratris filio


1798. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 158 | Paragraph | SubSect | Section]

e regno Alfonso Gallis praestiterat opem, ita Veneti eo ipso ab iisdem Gallis de imperio eiciendo omne studium contulerunt, quum propter eam iniuriam, qua Veneti se ab illo in rebus Pisanis affectos esse, ut supra demonstratum est, arbitrabantur, tum uel maxime propter nefarium foedus, quod ille aduersus ipsos Venetos cum Bazethe Turcarum rege percusserat. Iam insignibus duorum principum casibus ad regum documentum qualicunque oratione ante oculos legentium propositis ad institutarum rerum regrediar narrationem. Turcae


1799. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 172 | Paragraph | SubSect | Section]

magna ex parte e lupanari atque meretricum contubernio euocatus, sicut inter lenones ferox est, ita inter hostes ignauus, nulliusque prorsus ad militiam usus, atque adeo gentis quoque uitio imbellis, ut ne foeminis quidem nostris sit conferendus. Nec sane praefectum se meliorem ille miles sortitus est: latet is in praetorio abditus, procul a proelio submotus, ne conspectus quidem hostilis patiens. Nimirum Venetus est ciuis, cuius proprium est merces alias aliis permutare mercibus, et postea quam mercaturae munus obierit, ueneri et gulae indulgere,


1800. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 186 | Paragraph | SubSect | Section]

precium puto imitanda memorare, quam quae cauere decet. Caesar Borgias, Valentiniensium dux, homo scelestus; Alexander VI pontifex improuiso ueneno tollitur. Alexander Sextus, pontifex Romanus, Hispanus natione, ille, qui ante pontificatum Rhodericus Borgias appellatus est, de quo supra etiam meminimus, dum esset cardinalis quinque liberos ex quadam adultera Romana fęmina tulit, quorum quatuor mares fuere, quos inter natu minimus Caesar praenomine, dux


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].

Marulić, Marko (1450-1524) [1519], Dialogvs de Hercule a Christicolis superato, versio electronica (), Verborum 8236, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [marulmardial].

Posedarski, Stjepan; Stephanus Possidarski (floruit 1520.) [1519], Oratio habita apud Leonem Decimum, Pontificem Maximum, pro Domino Joanne Torquato Comite Corbaviae defensore Crovaciae (1519), versio electronica (, Rim), 6 versus, verborum 766, Ed. William Roscoe Thomas Roscoe [genre: prosa oratio - oratio; poesis - epigramma] [word count] [posedarskisoratio].

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1520], Commentariolus de origine et incremento urbis Rhacusanae, versio electronica (), Verborum 5404, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio – historia] [word count] [tuberocommrhac].

Marulić, Marko (1450-1524) [1520], De ultimo Christi iudicio sermo, versio electronica (), Verborum 16879, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - sermo] [word count] [marulmarultiudic].

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
First 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.