Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: ratio

Your search found 1562 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1295-1298:


1295. Kalić, Arkanđeo. In adventu Domini Gregorii Lazzari... [page 144 | Paragraph | Section]

Video sane his quae commemoro renovare praeteritam doloris tuae acerbitatem et nondum obductas animo vulnerum cicatrices recrudescere et exasperari; verum etsi nihil hac laetissima die quod maerorem afferat recensere mihi fas sit, sine, quaeso, illa obiter commemorare, quae cum et instituti mei ratio et tanta beatissimorum hominum expectatio postulat, praeterire nefas existimarem. Nescio quo Dei optimi consilio fit, nisi forte ut hoc etiam tibi laudis et gloriae accedat, quam laudabili vitae genere regendique sapientia et felicitate jam pridem illustraveris, te eam pene collapsam erexisse


1296. Kalić, Arkanđeo. In adventu Domini Gregorii Lazzari... [page 145 | Paragraph | Section]

demortuorum locum 11 erexisse B, D: rexisse A 15 afflictus A, B: affectus D 20 en alter D: omittunt A, B 27 singulos A, B: omittit D 28 stirpe D: stipite A, B adscisceres neque mens neque ratio defecit. Cum igitur tanta sit tua in omnes comites benevolentia, ut nullum sit hominum genus quod non charissimum habeas, quanta fore quis ignorat in eos, quos tibi natura cives adjunxit, eximia virtus tua necessitudine obstrinxit, divini numinis consilium, quos regendos tradidit, tamquam


1297. Kalić, Arkanđeo. In adventu Domini Gregorii Lazzari... [page 147 | Paragraph | Section]

sed ipso rerum usu edoctus didiceris, quales qui praesunt esse deceat. Expletis itaque minoribus dignitatibus ad supremum abbatis gradum quam celerrime evectus es, in quo viginti annis et amplius constitisti, atque hoc tam diuturno temporis cursu, quae hujus artis pars est, quae tam subtilis ratio quam non perceperis atque ebiberis? Quae tua in praecipiendo modestia, quae in regendo prudentia, quantum in providendo studium atque solertia! Quae vigilantia ne vetustis legibus et monasticis institutis observantia, ne Deo, ne templis sacrisque rebus cultus ac religio deesset! Quae


1298. Kalić, Arkanđeo. In adventu Domini Gregorii Lazzari... [page 147 | Paragraph | Section]

ad pontificis solium et aures pervenerit, ut ipse abs te non judicaverit leges praeterire, consuetudinem negligere, ut tibi eandem dignitatem servaret. Quid igitur tibi defuit, quin gradum facere atque hac tanta Ragusini pontificis dignitate et amplitudine augeri dignus putarere? Quae ars, quae ratio, quae disciplina? An cura, sollicitudo, vigilantia, fortitudo, prudentia? Quid igitur te praesule religionis integritati pertimescendum? Etsi enim teterrima illa pestis atque effraenis sentiendi libido longe lateque diffusa ita infecerit animos, eorum praecipue qui genere praestant aut qui


Bibliographia locorum inventorum

Kalić, Arkanđeo (1739-1816) [1778], In adventu Domini Gregorii Lazzari oratio, versio electronica (, Dubrovnik), Verborum 3698, Ed. Relja Seferović [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [kalicaadventu].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.