Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: ratio

Your search found 1562 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 974-1050:


974. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

genus declinasse defendam; id assero eum eiusmodi dolos sua, non politicae, culpa commisisse. Machiavellum ne memores quidem; nam pseudo-politicus ab omnibus audit neque ulla ex eius sceleribus politicae infamia inuri potest. Ad caput nunc venio. In eo omnis tua ratio versatur quod politica utilitatem tantum propriam respicere videatur. Ex hoc eam a virtute alienam, ex hoc a prudentia secretam, ex hoc Epicuri dogmati conformem esse argumentaris. Hoc itaque expugnato caetera sponte sua corruant est necesse; in quo ego sic confido nihil


975. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

rationibus ita nos communire ut et nostris inhaerere inceptis et vitam ducere non malam valeamus. Populares illi, qui caeco impetu et fortuito casu ad rempublicam feruntur, suis vitiis et vulgi insania defenduntur; nos, qui diverso itinere et proposito laudatissimo accedimus, ratio maturaque consilia defendere non valebunt? Haec igitur expedienda sunt; ac quoniam ad patriam pertinet oratio visque omnis in eo est constituta qui congrue ad illam prudenter actiones nostras moderari valeamus, de ea antea ut videamus moresque gentis eius dispiciamus,


976. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

explicatos gentis mores illud, quoad res fieri patietur, ostendamus qui nec iis quibus ceteri vitiis volutari et a populari abesse indignatione valeamus. Ad quod cum favor superum, tum fortunae indulgentia non levis, postremo nostra opera expeditaque in depromendis consiliis ratio adesse debent. Sed illa quidem ut dare alienum, ita persequi non nostrum est; de posteriori, ut nostra fert imbecillitas, expediamur. Duplicem ego cum inter nostros, tum in omni republica vivendi rationem puto, duram illam et leniorem alteram; cuius exempla cum


977. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

persequamur. Cuius quidem similiter duplex est modus: nam vel ita vivendum est ut cuncta ceteroquin patria retineas, in congressibus tantum rarum et, ubi adfueris, severum te praestes; aut ita consilia sunt instituenda ut in omnibus omnino, quoad suscepta te vitae ratio permittit, sis popularis. Multae utriusque difficultates, medium coniectu difficile est; illud si praestes, erit quidem aliqua civium erga te reverentia; at difficilis, morosi, superbi demum famam vix effugias et quod in populare odium


978. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

quodpiam in patriam influat, quum tantum illinc quotidie per mille vias efferatur, qui vel aliquid in ea aeris poterit reperiri? Haec iis inculcanda sunt, qui id infra dignitatem suam esse arbitrantur. Lenienda verbis invidia est neque id passim, sed apud eos quos magis ratio regit. Hi primum in sententiam, si fieri potest, nostram traducendi sunt, ut sensim in plures exemplum transeat. Sic populari, quantum fieri potest, invidiae est occurrendum. Atque id quidem non in hoc tantummodo casu, sed universim omnibus in rebus suaserim velut


979. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

itaque fuerit elatos illos spiritus et intempestivam praeseferre libertatem, quin congruos potius tempori condicionique mores assumimus, omniaque, quae pii in principem subditi sunt, officia ex asse exsequimur. Quo in genere id primum consuli potest, ut sua dictorum cuique ratio constet. Nihil agendum dicendumve est quod vulgatum principis invidiam mereatur. Quod expertus moneo, eo felix quod alieno exemplo id impune mihi licuerit didicisse. Vetus gentilium nostrorum simplicitas et priscus candor dudum iam exolevit, nunc non quid solum, sed et


980. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

series obiectum hoc pertractare admiserit, eos expendere, superinde mature deliberare sicque ea, quae hac de re in proxima regni huius congregatione proponenda esse existimaverit, tanto facilius constituere possit. Nunc recta ordinis ratio exigit ut ante omnia, quae ad reponendam in pristinum statum administrationem publicam pertinent, conficiantur. Provide quidem inclita universitas pleraque hanc in rem iam decrevit. Cum tamen restent adhuc nonnulla: cum congregatio illa, e qua haec emanarunt, per


981. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

reputate, vos esse primos scholasticae juventutis praeceptores, per vos stare, an alumni vestri debite aut contra praeparati ad altiores transmittantur disciplinas. Ut vero eos debite excolatis, mihi quidem ea potissima cum principe saeculi nostri oratore Facciolato visa est ratio, ut, contracta, quoad fieri potest, praeceptorum faragine, alumnos vestros regia versionis imitationisque via potissimum manuducatis. Te jam compello, Reverendissime ac clarissime vir, qui virtute doctrinaque tua


982. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

triennali immunitate gaudeant, salva quoad praestationes dominales mutua conventione. Motiva. Hujus etiam intuitu, observatis praecitati Articuli cautelis, eadem nativorum quae exterorum ratio habenda esse videtur. Caeterum nec Articulus 103. 1723-tii nec ulla alia lex Patria de singularibus ejusmodi seu per extraneos seu per nativos factis inpopulationibus quidpiam disponit. Et ideo varius etiam eatenus in regno usus viget.


983. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

concedi, quia ab hac deserta alioquin antea nihil solvebatur, adeoque publico satis beneficii accedere videtur, si in talem neo-colonum etiam post triennium aliqua et Contributionis et reliquorum publicorum onerum pars recidat. Verum non videtur ratio subesse, quare ille rusticus, qui possessam antea a Domino desertam inpopulat, majori favore gaudere deberet, quam ille, qui tentam antea per rusticum excolendam suscipit; et alioquin in posteriori etiam casu illam unius anni a Contributione immunitatem reliquis


984. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1098 | Paragraph | SubSect | Section]

certum alimentationis statum amplexi fuerint, tanquam otiosi et vagi considerentur, exteri autem Judaei nulli amplius ad regnum admittantur. Motivum. Primum membrum est Corollarium praecedentis §-phi , secundi membri ratio in eo consistit, quod non intersit Reipublicae gentem hanc nimium multiplicari: in Hungaria jam nunc octuagesimam ferme incolarum partem efficiunt. Cum gens sit adeo fertilis, per naturalem generationis progressum sensim majorem semper partem constituet. Nisi


985. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1098 | Paragraph | SubSect | Section]

pro fixo alimentationis statu Zingaris non reputetur. Motivum. Primo membro vetus praejudicium magis adhuc quam de Judaeis adversabitur. Verum interest publici ut illud in hac, in qua vivimus, saeculi luce exstirpetur. Alterius membri ratio est, quia plane musicae exercitium plurimam multis Zingaris vagabundam vitam ducendi compluraque hac occasione furta committendi occasionem praebet. Sicut itaque justum est ut hanc festis aut, si per Dominia vocentur, aliis etiam diebus exercere possint, ita


986. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1098 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

assumantur, facile apparebit quod legislatio, si promotionem oeconomiae publicae efficaciter intendit, disertam quoad modum eam procurandi Jurisdictionibus imponere debeat obligationem. Quod autem hic sit opportunissimus propagandae alicujus culturae modus, et ratio et experientia testatum reddunt. Omnis enim ejusmodi cultura in mechanismo consistit. Hic nonnisi rem oculis spectando et operationem practice tentando debite condisci potest; et ideo omnes hactenus de cultura diversorum productorum, licet vernaculis linguis


987. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1098 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

immunitatem Deputatio proponat, illud eam permovit, quod terminus hic jam usu roboratus, atque adeo in exteris etiam Provinciis notus sit. Si diminuatur, posset id ipsum aliqua ejusmodi utilia individua a proposito se illocandi revocare: ut autem augeatur, nulla ratio adesse videtur. § 17. Et si quis horum culturam novi ejusmodi producti ante elapsum decennium eo provexerit, ut ultra domesticam consumtionem aliquid etiam de eo exportare possit, libera eidem usque


988. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1098 | Paragraph | SubSect | Section]

et communitatem, dein inter communitatem ipsam dividi debeat? Relate ad posterius, quottalitas sessionis clavim paratam praebet: quoad primum praevidit Deputatio difficultates, quae in stabilienda hac clavi se objicient. Cum tamen clavim ejusmodi semel definire vel ratio conservationis silvarum, in quibus rustici cousum habent, exposcat, censebat Deputatio difficultates has per concernentem Deputationem una fidelia superari posse. Articulus VI.


989. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1122 | Paragraph | SubSect | Section]

civitatibus si tota electa communitas educationem cordi flagitaverit, magistratus id eidem admittere debet. Secus vigens localis usus continuetur. Motivum. Dispar tantisper est hoc in genere civitatum, quae constricta terrena habent, ratio; cum enim hae lanionibus, ut hi publicum providere possint, pascuum procurare debeant, in his ratio publici pascuorum constrictioni quandoque obstare potest. Verum in casu ejusmodi hanc tota communitas certe non flagitabit: ubi vero latifundia adsunt, et tota


990. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1122 | Paragraph | SubSect | Section]

Secus vigens localis usus continuetur. Motivum. Dispar tantisper est hoc in genere civitatum, quae constricta terrena habent, ratio; cum enim hae lanionibus, ut hi publicum providere possint, pascuum procurare debeant, in his ratio publici pascuorum constrictioni quandoque obstare potest. Verum in casu ejusmodi hanc tota communitas certe non flagitabit: ubi vero latifundia adsunt, et tota communitas id postulat, nulla ratio subversatur, cur ejus desiderio deferri non debeat. Possessores enim


991. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1122 | Paragraph | SubSect | Section]

ut hi publicum providere possint, pascuum procurare debeant, in his ratio publici pascuorum constrictioni quandoque obstare potest. Verum in casu ejusmodi hanc tota communitas certe non flagitabit: ubi vero latifundia adsunt, et tota communitas id postulat, nulla ratio subversatur, cur ejus desiderio deferri non debeat. Possessores enim civilium foenilium sunt perinde proprietarii, sicut alii ignobiles, qui foenilia sua condam a dominiis emerunt, nunc vero eadem intra se emunt et vendunt.


992. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1122 | Paragraph | SubSect | Section]

§ 39. Caeterum tabacae Hungaricae eductio non tantum per littorale, sed per omnes etiam alios passus libera semper maneat. Motivum. Tabaca non est articulus primae necessitatis, uti frumentum, adeoque ratio conservandarum Germanicarum Provinciarum in eo non subversatur; ut Hungari a percipiendo pro producto hoc tali, quale ab exteris habere possunt, pretio tantum ideo impediantur, ut Abaldo, et per illud Germanicae Provinciae tabacam leviori habere possint, Abaldo


993. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1122 | Paragraph | SubSect | Section]

debet. Articulus XIV. De propagatione equorum altioris staturae. § 41. Equos altioris staturae apud plebem propagandi ratio non eadem ubique convenit: quare hanc auditis, quorum situs institutum hoc admittit, jurisdictionibus Sua Majestas via Consilii Locumtenentialis determinabit. Motivum. Dominia quoad institutum hoc alioquin plena libertate


994. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1122 | Paragraph | SubSect | Section]

possunt, aliis ut admissarii per communitates interteneantur; aliis denique, ut eos comitatus ipsi vel in centro, vel in processibus alant, et seu idoneas ad id caballas seriatim ad illos adduci, seu vero admissarios per pagos circumduci faciant. Debet itaque ratio instituti hujus pro ratione circumstantiarum via Consilii determinari. Articulus XV. De capris ubique non exstirpandis. § 42.


995. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1146 | Paragraph | SubSect | Section]

ad 15 annos ab imitatione immunitatum, quas lex utilibus mechanicis jam concessit, statuendum esse Deputatio existimabat; si ultro extendatur, jam monopolium sapere videtur. § 47. Eadem ratio fit quoad talia inventa, quae in aliis provinciis jam quidem vigent, sed inde nonnisi magna cura, sumtibus, saepe etiam periculo procurari possunt. Motivum. In aliquibus Regnis certarum utilium


996. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1146 | Paragraph | SubSect | Section]

exercere. Motivum. Hanc provisionem caehae maxime refugient, non tam propter concurrentiam, quam ideo, quia ordinatio haec eos impediet, ne de pretio artefactorum suorum ita facile condicere possint: verum et justitia et ratio publici legem hanc perferri omnino exposcit. § 56. Absolute propria alicui opificio fabricata alterius speciei opifici non liceat elaborare. Si tamen fabricatum aliquod, quod aut aequivocum sit, aut vel


997. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1146 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

non potest utique admitti, ut unius speciei opifex fabricata, quae alteri opificio absolute necessaria sunt, conficere possint, verbi gratia coturnarius vestimenta, aut sartor pelliceum laborem, verum ne exempli causa coturnarius aut calceos, ocreas elaboret, nulla ratio obstare videtur. Imo ad acuendam industriam et diminuenda per concurrentiam ejusmodi artefactorum pretia, interest publici, ut ejusmodi artefacta elaborandi libertas utriusque speciei opificibus reciproce concedatur; quaenam autem in specifico sint ejusmodi


998. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1146 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

in Diaeta referat. Motiva. Priores leges de tricesimis e meditullio Regni ad confinia transferendis indiscriminatim quidem loquuntur. Has tamen in urbibus commercialibus conservari, ipsa promovendi commercii ratio exposcit; saepe enim commodius est mercatori, si merces suae in limitanea statione obsigillentur, et in ipso habitationis suae loco tricesimalem subeant manipulationem, quam si semper in limitanea statione debeant revideri. In hoc enim casu mercator aut suum


999. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1146 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

portorii pro indifferentibus articulis in singula ejus specie quottam, nihil obstat, quo minus eadem summa assumatur, quae in Germanico vectigali defixa fuerit. Ut autem clavis haec in praeambulo vectigalis exprimatur, ipsa promovendi commercii ratio exposcit. Nam et mercatores speculationes suas longe tutius dirigere possunt, si quottam procentualem, quam a singula mercium specie titulo portorii dependere debebunt, in antecessum calculare queant, et dirigens dicasterium facilius ab ipsis poterit informari,


1000. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | SubSect | Section]

si favorabilius pro Hungaria vectigal constituatur, Germanicarum Provinciarum nihil realitatis habeat; quod aequum non sit, ut sub hoc praetextu Hungaricum commercium Germanicis Provinciis instar coloniarum ex integro subordinetur; denique quod ratio haec obstare non posset, quominus justissimus Princeps mox proponendis favorabilioribus tantisper vectigalis principiis benignum suum assensum praebeat. Ad b) cum in Hungaria distinctum a Germanicis Provinciis publicorum onerum


1001. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | SubSect | Section]

proportione publica onera ferat; apparet quod nec onera Germanicarum Provinciarum tanta sint, ut totalem commercii Hungarici Germanicis Provinciis subordinationem commune totius Monarchiae bonum exposcat; apparet denique quod nec haec ratio obstare queat, quo minus justus Princeps mox proponendis principiis benigne assentiatur. Cum per praemissa ostensum sit quod nec fertilitas Hungariae, nec activa ejus commercii bilanx, nec onera Germanicarum


1002. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | SubSect | Section]

justum demum, et utrique parti proficuum aequilibrium stabiliri possit? Haec universim de ipso vectigalis systemate; superest, ut peculiaris de singulo proposito principio ratio reddatur. Itaque in ordine ad praesentem §-phum ostendimus in Elaborato status actualis §-pho 54. quod jam sub Augusta Maria Theresia aliquae exoticae merces extra quaestum positae, idest inductio earum vetita fuerit; quod postea


1003. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | SubSect | Section]

non obstante majus tantisper sit futurum vini Croatici quam Dalmatici pretium: hoc certe titulo tam notabilis pecuniae in exteros status evectio admitti non potest; vinum enim non est productum primae necessitatis, adeoque ratio conservationis confiniariorum noxium hunc toti Monarchiae favorem non deposcit. Quodsi autem in uno commoditatis articulo favor hic iis concedatur, tunc ex identitate rationis omnium etiam reliquorum commoditatis articulorum, quos ab exotico leviori pretio habere


1004. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | SubSect | Section]

Germanica naturae producta dum Hungariae invehuntur iisdem portoriis subjaceant, quae Hungaricis, si in Germanicas Provincias inducantur, productis in Germanico vectigali constituta fuerint. Motivum. Et hanc provisionem ratio reciproci, adeoque commune totius Monarchiae bonum, exigere videtur. Hactenus etiam exiguum tantum inter respectiva vectigalia hoc in genere discrimen intercessit. Imo inductio vini Austriaci majori tantisper, quam Hungarici, portorio subjacebat, et ideo provisio


1005. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

quia transportus hic sumtuosior est, quam si vinum adverso licet Danubio promoveatur. Donec coactio haec quoad vinum Hungaricum durabit, justum est ut legislatio Hungarica reciprocum constituat; si ab adverso recessum fuerit, ipsa iterum reciproci ratio exiget ut a parte etiam Hungariae a coactione hac recedatur. § 76. Artefacta Germanica eidem consumtionali portorio in Hungaria subjaceant quod ejusdem speciei


1006. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | SubSect | Section]

animandam conferre potest. Libera captorum per domesticos piscatores piscium inductio hanc animare debet, quia per id piscatores faciliorem eorum distractionem, adeoque majorem industriae suae mercedem nanciscuntur. Hanc proinde decerni ratio procurandi sensim majoris nautarum numeri omnino exposcit. Quoad reliquum littorale dispositio haec extra casum versatur. Verum Flumen, Buccari, et Portus Regius pro liberis portubus declarati adeoque per lineam tricesimalem a reliquo


1007. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | SubSect | Section]

§ 78. Merces, quae in Germanico vectigali ab omni seu in- seu eductionali portorio eximuntur, eadem etiam in vectigali Hungarico gaudeant libertate. Si vero quoad aliquem articulum distincta ratio subversetur, tunc concedendus in uno vectigali respectu talis articuli favor in alio vectigali per concedendam aequipollenti alicui articulo libertatem compensetur. Motivum. Exemtio a portorio


1008. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Solo autem hoc titulo, ut eam Abaldo Viennense leviori habere possit, evectionem prohibere justitia admittere non videtur; non est enim productum primae necessitatis, adeoque nullus titulus superest ejus evectionem prohibendi; alia est ratio frumenti; hoc sicut justum est, ut dum imminens aut jam fervens bellum, vel gravis Germanicarum Provinciarum inedia magnam vim frumenti requirit, eductio grani Hungarici prohibeatur: ita aequitas non admittit, ut dum in una tantum aliave Germanica


1009. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

cui circumstantiae ejusmodi constant, ut nocivas ejusmodi prohibitiones antevertere possit. Ut autem evehendae cujuscunque mercis prohibitio ita intercedat, ut nullum exinde in bonae fidei mercatores detrimentum emanet, id et justitia et promovendi commercii ratio omnino deposcit. Jam vero id nulla alia, quam quae in textu proposita est, ratione praestari potest. Nec obstat, quod id occasionem maleversandi praebeat in eo, ut contractibus etiam tardius ineundis anteriora data inserantur. Verum id detegere ad partes


1010. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1206 | Paragraph | SubSect | Section]

§ 82. Caeterum essituale portorium ad extra Hungaricis mercibus idem defigatur quod ejusdem speciei articuli in Germanico vectigali obtinebunt. Quodsi vero peculiaris quoad aliquem articulum ratio subversetur, tunc in alio aequipollenti articulo reciprocum semper constituatur. Motiva. Quam quoad inductionem exoticam §-pho Projecti hujus 97. attulimus rationem, eadem etiam quoad


1011. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1206 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Hungariae quam et Germanicarum Provinciarum perinde interest. Cur igitur his articulis aut idem essituale portorium, aut eadem eductionis libertas non concedatur? Verum sunt articuli quorum longe diversa est in uno Monarchiae membro relate ad aliud ratio. Ita interest Germanicarum Provinciarum ut plurium artefactorum, quae nec in Hungaria distrahere possunt, eductio ad extra sibi facilitetur, lanae vero domesticae, tamquam pro fabricis suis necessariae, aggravetur. E converso, cum Hungaria laneis fabricis


1012. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1206 | Paragraph | SubSect | Section]

in Elaborato Status actualis §-pho 59. quod per postremum 1788. vectigal Germanicum materialia illa, quibus Germanicae fabricae egent, graviori tantisper essituali portorio, si in Hungariam educantur, subjectae sint. Ipsa proinde reciproci ratio, quam in summa aequitate fundari superius jam satis ostendimus, exigit ut lex haec perferatur. Articulus XXVIII. De transituali portorio.


1013. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1206 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

transituale portorium in vectigali Gemanico emensum sit. Aliqua etiam exotica colorum materialia, si per easdem Hungariae invehantur, graviori transituali portorio subjiciuntur. Exigit proinde stabilita jam superius reciproci ratio, ut idem in vectigali Hungarico quoad alios aequipollentes articulos constituatur. Possent autem hi esse lana macedonica et gosypium, quae per Hungariam in Germanicas Provincias invehuntur. Quoad lanam


1014. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1206 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

alios aequipollentes articulos constituatur. Possent autem hi esse lana macedonica et gosypium, quae per Hungariam in Germanicas Provincias invehuntur. Quoad lanam macedonicam eadem est per omnia ratio, quae stat pro Germanicis Provinciis quoad exotica colorum materialia; sicut enim harum interest, ne fabricae, quae his opus habent, in Hungaria exsurgant: ita interest Hungariae, ne concurrentia exoticae lanae


1015. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1206 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

interest, ne fabricae, quae his opus habent, in Hungaria exsurgant: ita interest Hungariae, ne concurrentia exoticae lanae pretium Hungaricae deprimat, quandoque ipsam ejus distractionem impediat. Quoad boves major adhuc ratio militat pro Hungaria, quam quoad gosypium pro Germanicis Provinciis; hi enim respectu Hungariae sunt domesticum, gosypium vero respectu Germanicarum Provinciarum est exoticum productum: deberent itaque illi ex ipsa


1016. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1206 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

quam gosypium. Imo si sublatis semel impositionibus provincialibus educendum per Germanicas Provincias in exteras oras vinum et frumentum Hungaricum graviori fortasse transituali portorio subinde gravetur, eadem reciproci ratio exiget, ut vicissim artefacta Germanica, dum per Hungariam in Turcicas Provincias evehuntur, eidem transituali portorio subjiciantur. Articulus XXIX. De reliquis


1017. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1214 | Paragraph | SubSect | Section]

quod uno vix edito mox per peculiares ordinationes tantae intra paucum tempus quoad plurimarum mercium portoria mutationes irrepserint, ut per has ipsa vectigalis substantia fuerit alterata, adeoque novum iterum vectigal edi debuerit, id quod ordinata dirigendi commercii ratio certe non exposcit; continuae enim ejusmodi mutationes debent mercatorum speculationes perturbare, cum illi hac ratione certum de quotta portorii calculum ducere non possint. Expedit itaque ut nec vectigal novum, nisi intercedente in substantialibus


1018. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1220 | Paragraph | SubSect | Section]

intrinsecarum Regni circumstantiarum minus gnaros, aut subordinandi Germanicis Provinciis commercii Hungarici principiis imbutos, et postquam eas Princeps, saepe minus recte informatus, decrevit, Consilio Locumtenentiali tantum pro publicatione transmittebantur, quin vel ratio mutationis ejusmodi indicata, adeoque hanc expendendi suasque, si res exegisset, in obversum reflexiones proponendi modus eidem praebitus fuerit. Naturalis secus in omnibus politicis negotiis haec manipulatio ideo tantum per eos, quorum interfuit, impedita fuisse


1019. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1220 | Paragraph | SubSect | Section]

Severinensem aliquo tempore efficiebat, favores aliqui, militaribus tamen longe majores quam provincialibus, concessi fuerint. Causa favoris hujus in sterilitate partium illarum, et incolarum paupertate collocabatur. Et vero tanta est partium illarum miseria, ut ratio conservationis incolarum horum aliquem a legislatione succursum omnino deposcat. Quaestio tantum in eo versatur: an id per favores vectigalis, vel vero per aliquam onerum publicorum relaxationem opportunius praestari possit; jam vero constat, quod favores


1020. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1244 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

fora mercantilia, quorum organisationis elaboratio Deputationi Juridicae commissa est, introducta, et mox projectandus vectorum coetus stabilitus fuerit, legislatio conformem his circumstantiis faciet provisionem. In moderno etiam vecturisationis statu ratio promovendi commercii omnino deposcit ut exortae inter mercatores et vectores differentiae quo citius superentur, nimirum ne seu unus, seu alter longum in his discutiendis tempus perdere debeat.


1021. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1244 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

succumbenti vero via novi, coram ordinariis foris salva relinquatur. Decisa enim semel summarie lite ulterior praetensio e mercantili in civilis objecti naturam transiise videbitur. Et haec est ratio cur e converso exorituras de enato propter non advectas ad praefixum tempus merces damno non ad locales jurisdictiones et summariam discussionem, sed ad ordinariam juris viam relegandas esse Deputatio existimavit. Quaestiones enim hae tantis circumstantiis


1022. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1244 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

videantur. Caeterum tota haec provisio ad eos tantum commerciales ductus pertinere potest, ubi vecturae ad longiores distantias conduci solent, v.gr. Pestino Canisam, inde vero Pettovium. Viae Carolinae distincta est hoc in genere ratio; in hac enim vecturae de statione ad stationem plerumque conducuntur, adeoque quaestiones etiam inter mercatores et vectores de statione ad stationem exoriri solent. Circa modum has decidendi varius quidem hactenus usus viguit, fluctuatque in praesens etiam hoc


1023. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1244 | Paragraph | SubSect | Section]

quod ejusdem speciei merces, si extera navi invehantur, dependunt, frumentum vero, vinum, animalia, et tabaca per domesticas naves absque omni portorio inde evehantur. Si tamen exteris navibus educantur, nisi peculiaris ratio aliud suadeat, ipsa etiam haec producta, praeter vinum, moderato essituali portorio subjiciantur. Reliqua Regni producta et artefacta, si domesticis navibus e Littorali exportata fuerint, iterum dimidium tantum ejus portorii persolvant,


1024. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

portorium imponatur. Interea tamen potest talis circumstantia se evolvere ut qualecunque portorium evectionem ejus notabiliter minuere possit. Et tali casu generale hoc legis principium circumstantiis temporis accomodari debet. Alia ratio est de vino, cujus copia Hungaria perinde laborat. Huic enim via per Littorale necdum est reserata. Itaque hujus exemtionem ad exteras etiam naves extendere expedit. Quodsi tamen seu industria mercatorum, seu aliqua commercii


1025. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

faciliorem habet aut eos e conducendis tyronibus formandi, aut si id non succedat, exteros etiam accersendi rationem. Itaque publicae illae naves quodpiam veluti nautarum seminarium constituere deberent, et ideo non interesset eas tamdiu vendere, donec haec navigandi ratio in naves etiam privatorum sufficienter propagetur. Jam quidem Augusta Maria Theresia, ut provocato loco ostendimus, et duas ejusmodi Rhoenanas naves construi curaverat, et 100 aureorum proemium illi, qui similem exstruxerit, decreverat; quin haec


1026. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

oporteat, horum pretium detracto materialium valore proprietario persolvetur. Motiva. Agnoscit Deputatio quod, si natura juris proprietatis spectetur, eadem sit incultorum quae culturam fundorum ratio: ne tamen fundus commercialis nimium aggravetur, et quia in fundis incultis longe minus quam cultis damnum inferri potest, sperat Deputatio quod proprietarii exigui hujus damni sacrificium zelo boni publici ultro facturi sunt.


1027. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

obtinent. Ac Deputatio quidem ipsa pro novis et utilibus in tractando aliquo opificio aut manufactura inventis privilegia exclusiva in certis casibus §-pho projecti hujus 45. proposuit. Verum distincta est hac in re commercii ratio. In primo enim casu saepe inventor nullam, nisi eidem privilegium exclusivum concedatur, inventionis suae utilitatem capere, aut inventum suum ad aliam provinciam transferre potest. E converso, si quis novum, et reipsa utilem commercii ramum


1028. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | SubSect | Section]

possit, libertati; opificum caehas eo tantum nomine tantisper tolerandas §-pho projecti hujus 49. proposuimus, quia illae in Germanicis Provinciis adhuc subsistunt; si vero in Hungaria tollantur, opifices Hungari necessariis sodalibus destituerentur. Ratio haec quoad mercatores non subversatur, adeoque horum caehas impedire ratio publici exigit; possent enim hi quoque per occasionem caehalis instituti de pretio mercium condicere, id quod publicum magis adhuc gravaret, quam opificum condictum.


1029. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | SubSect | Section]

projecti hujus 49. proposuimus, quia illae in Germanicis Provinciis adhuc subsistunt; si vero in Hungaria tollantur, opifices Hungari necessariis sodalibus destituerentur. Ratio haec quoad mercatores non subversatur, adeoque horum caehas impedire ratio publici exigit; possent enim hi quoque per occasionem caehalis instituti de pretio mercium condicere, id quod publicum magis adhuc gravaret, quam opificum condictum. Caeterum formalis quidem mercatorum caeha vix alicubi extat. Hi enim infra dignitatem


1030. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

in aliquibus civitatibus abusus ille, forte statutis etiam earum confirmatus, ut certus officinarum, adeoque mercatorum etiam numerus, qui pro domestica provisione sufficere credebatur, ita defigatur, ut ultra hunc nemini officinam aperire liceat. Instituto huic ea ratio praetexebatur, quod si plures, quam quas domestica consumtio requirit, officinae aperiantur, unus mercator alium enervet; expediat autem pauciores validos, quam plures languidos habere Mercatores. Verum officinarii ejusmodi mercatoris


1031. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Caeterum, quod legislatio domalem quaestum etiam in privatorum bonis admittere possit, in motivis §-phi 143. uberius ostendetur. Necessitatem etiam testimonialium et scriptae facultatis vel ipsa in textu allata ratio satis evincit, nempe, ne sub hoc praetextu perniciosi homines per Regnum oberrare possint. Ut haec gratis expediantur, aequitas ipsa postulare videtur. Ne vero cupiditas legem hanc violare possit, specifica poena defigenda videbatur. Plurimae enim leges ideo


1032. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Secus posset status mercantilis praetendere ut nec opificibus liceat erga paratam solutionem laborare, sed quod hi artefacta sua primo alicui mercatori vendere, consumens vero eadem ab hoc debeat comparare. Quoad extraneos fabricantes eadem est ratio, quae quoad quaestores; sicut his §-pho 136. nonnisi quaestus all ingrosso concessus est, ita his quid amplius concedi potest. Fabricantum etiam haereditariarum Germanicarum Provinciarum


1033. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

his §-pho 136. nonnisi quaestus all ingrosso concessus est, ita his quid amplius concedi potest. Fabricantum etiam haereditariarum Germanicarum Provinciarum eadem est, quae mercatorum ratio: adeoque sicut quoad hos praecedenti §-pho reciprocum stabilitum est: ita quoad hos etiam idem debet observari. § 140. Si opifex una in quaestum se immittat, ab hoc etiam


1034. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | SubSect | Section]

Exponunt etiam mercatores Pestienses quod opifices non tantum analogos opificio suo, sed jam alios etiam articulos vendere incipiant. Verum minutia haec attentionem legis non meretur. Hic quoque eadem, quam supra pro aliis minutis quaestoribus attulimus, ratio obtinet. Dent majores mercatores, uti possunt, minori pretio eosdem articulos, et opifices nec pro remanentia materialium opificii sui, nec pro aliis sibi minus analogis mercibus emtorem invenient. §


1035. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

haec quoad articulos primae necessitatis subsistere posset, potiori adhuc jure introduci quiret quoad reliquas merces, ita ut exempli causa panni quaestus tantum ad aliqua, lineorum fabricatorum ad alia loca etc. restringatur. Quod cum ratio ipsa non admittat, interest certe ut Legislatio pecuariarum etiam nundinarum discrimen sufferat, et sicut omnes alias merces, ita etiam pecora in hebdomadalibus nundinis distrahi admittat. Non inferetur per id injuria iis, qui ejusmodi privilegia jam


1036. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1332 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

numerus ad justam proportionem reducatur, eo potissimum nixi argumento, quod nimia nundinarum copia populum a labore agriculturae avocet, et in vitio ebriositatis obfirmet. Verum argumentum hoc ad omnium potius nundinarum sublationem spectare videtur; quam cum ratio moderni temporis non admittat, interesse potius videtur ut eae quam maxime multiplicentur. Ita enim eveniet ut nundinae ipsa hac de causa suapte sensim evanescant, quemadmodum id apud eos, quibus nullus amplius est nundinarum usus, populos factum est.


1037. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1332 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Hungaria in secunda adhuc epocha versatur, adeoque non interest ejus ut seu generalem et periodicam limitationem continuet, seu eam simpliciter aboleat, sed ut remedium hoc in specificis tantum casibus et articulis adhibeat. Temperamentum hoc ea etiam ratio commendat, quod generalis omnium primae necessitatis victualium et artefactorum limitatio, ut justa evadat, non secus institui possit, quam si internus rei valor ad justam cum massa circulantis pecuniae proportionem reducatur, ac praeterea victualium pretia


1038. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1332 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

comitatensi magistratui leges denegarunt. Gaudet jure gladii, jus forisationis exercet; contributionem publicam repartitur, domesticam vero ipse imponit. Ipsam denique politiam quoad omnia sui objecta in gremio sui dirigit. Nullus itaque titulus, nulla ratio, nullum motivum superest, quo limitatio a Magistratibus Civicis legitime avelli potuerit. Seu enim qua pars politiae, seu vero qua actus territorialis jurisdictionis consideretur, in utroque casu natura sua ad activitatem Civici Magistratus spectat. Exiguorum a


1039. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1332 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

qui non sunt simul cives in illis habitatio est accessorium. Itaque limitatio non ad horum, sed ad illorum commoda dirigi debet; civium autem utilitati prospicere certe non ad comitatensis, sed ad Civici Magistratus provinciam refertur. Sed nec illa ratio tenet, quasi stabilita in civitate limitatio pro regula toti comitatui deservire deberet, hocque titulo ad magistratum comitatus pertineret. Constat enim, quod alia plerumque pro civitate, alia pro rure victualium pretia defigantur. Denique nec ea ratio


1040. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1332 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

illa ratio tenet, quasi stabilita in civitate limitatio pro regula toti comitatui deservire deberet, hocque titulo ad magistratum comitatus pertineret. Constat enim, quod alia plerumque pro civitate, alia pro rure victualium pretia defigantur. Denique nec ea ratio subsistit quod ad civitates victualia per provinciales homines comportentur; hi autem non civili sed comitatus jurisdictioni subsint. Cum enim civitas territoriali jurisdictione gaudeat, quicunque in hac aliquid vendit, quoad ipsum venditionis actum


1041. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1332 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

jurisdictionis excedere satis apparet. Et sane si dominus colonorum de fructibus suis disponendi libertatem quoad aliquos articulos constringere valeret, posset eodem jure hanc iis indiscriminatim quoad omnes adimere; nulla enim ratio assignari potest, quare quoad hos tantum in specie, et non quoad alios etiam articulos idem Jus possit exercere. Quodsi vero generale hoc jus domino competeret, tunc posset singulus dominus terrestris


1042. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1332 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

nostrae repugnat, et sinistrum pro ipso commercio effectum producere posset; spiritus enim Constitutionis nostrae est militaris, qui cum spiritu mercantili conciliari non potest. Ipsa etiam Magnatum et Nobilium educatio et vivendi ratio felicem in magnis negotiis progressum iisdem vix promittere potest; cum enim mercatura major, ut succedat, frugalem vitam, intensum continuo laborem, et frequentes, saepe permolestas, quandoque etiam periculosas peregrinationes exigat, haec autem


1043. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

dependentes fuerint. Ut primum Legislatio exportationem praeprimis curare et ad hanc mercatores omnibus utilitatis et honoris stimulis excitare coepit, Provinciae illae ad eum, quem cernimus, florem sunt provectae. Itaque et ratio, et vicinum recensque adeo exemplum ostendit, quod intersit ut Hungarica quoque Legislatio curas favoresque suos commercio exportationis impendat. Neque utilitatis tantum, sed ipsius etiam justitiae ratio id


1044. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Itaque et ratio, et vicinum recensque adeo exemplum ostendit, quod intersit ut Hungarica quoque Legislatio curas favoresque suos commercio exportationis impendat. Neque utilitatis tantum, sed ipsius etiam justitiae ratio id commendat. Si enim importationem exter exerceat, nocet is nationali industriae; quia nisi ille hunc commercii ramum praeoccupasset, arripuisset certe illum domesticus aliquis, et tunc lucrum adminus commercii ejusmodi in domestica


1045. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

genus cum detrimento eductionis domesticorum productorum avocaret; augeret in immensum officinariorum aliorumque minutorum quaestorum numerum, sicque in ipsa contributione rimam efficeret. Exportationis e contra longe alia ratio est; cum enim haec vix utiliter suscipi possit, nisi vel all ingroso, vel adminus cum majori mercium quantitate per nundinas exerceatur, aut numerus mercatorum ejusmodi non facile increscet, aut si id eveniat, vis illa pecuniae, quam aucta hac


1046. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

toto Regno, vel vero distincta in singulo comitatu cassa publica constitui debeat? In hoc enim varios esse jurisdictionum sensus Deputatio e submissis sibi projectis observavit; et prouti Legislatio quaestionem hanc deciderit, ita etiam distincta conflandi fundi publici ratio iniri debebit. Sed etiamsi unicam pro toto Regno cassam publicam stabiliendam supponamus, adhuc praevie decidi deberet, an ea absque ullo tituli discrimine generaliter pro omnibus Regni necessitatibus ita erigi debeat ut inde erogationes pro re


1047. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

esse. Verum dantur etiam aliae lotteriarum species, quae majores vocantur, et quas nonnisi melius habentium regnicolarum classes ideo assectari possunt, quia in illis nonnisi cum notabilioribus summis periculum facere licet. Cum quoad has non eadem ratio subversetur, quominus harum aliqua species inducatur, et redundaturum ex illa emolumentum pro fundo publico convertatur, nihil obstare videtur. Nisus enim fortunam tentandi plerisque hominibus adeo naturalis est ut, si iis omnis hunc domi exercendi occasio


1048. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

publicandi testamenti copiam inter acta sua referat, una concernentes seu hac cassam, seu alia pia aut pro publico facta legata paragraphos, Consilio Locumtenentiali continuo submittat. Motiva. Omnium ferme paragraphorum ratio jam quidem superius reddita est. Interest tamen, ut aliqua magis adhuc explanentur. Ad §-phum 1. Proposita quoad exteros beneficiatos lex propter incertitudinem proventuum difficilis fortasse executionis quibusdam videbitur; verum


1049. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

§ 7. Redimendorum successive teloniorum proventus cassae huic perinde applicentur. § 8. Denique offerenda etiam hunc in finem per Status et Ordines Regni summa cassae huic inferatur. Motiva. Horum quoque ratio superius jam reddita est: juvat tamen etiam ex his aliqua amplius tantisper explanare. Quare Ad §-phum 1. Fundus hic basim Commercialis Cassae constituet, infert enim annue 180 000 florenorum.


1050. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Legislationi pro modernis commercii Hungarici circumstantiis proponendas existimavit. Ubi opificia, artes et commercium jam effloruerint, complures ex iis forte supervacaneae evadent; verum commercii distincta est hac in parte ab omnibus aliis Legislationis objectis ratio. In aliis enim objectis Legislatio futura prospicere, et leges non tantum moderni, sed futuri etiam temporis rationi accomodare debet. Quoad commercium vero praesentem tantum statum respicere, ordinationes suas huic accomodare, has,


Bibliographia locorum inventorum

Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.