Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: THESSAL.*

Your search found 196 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report

Occurrences 133-147:


133. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 761 | Paragraph | Section]

DEUM: sedens in templo, ostentat se pro Deo: cuius adventus est secundum operationem Satanae, cum prodigiis, mendaciis, et omni deceptione iniustitiae. Quia enim homines dilectionem veritatis non habuerunt, ideo immisit eis DEUS efficaciam illusionis, ut credant mendacio, et condemnentur. 2. Thessal. 2. Quinta Monarchia, aut potius primae perfecta instauratio et absolutio, erit in futura vita, cum Christus abolito omni principatu ac potentia, morte et peccato, praecpitatoque in infernum Satana cum omnibus impiis, abstersis omnibus lachrymis piorum, et cunctis scandalis,


134. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 807 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

quae sit eiusmodi interpretationum apte colligendarum ratio: denique quis earum usus, sive quousque sint admittendae. Allegoria generaliter definitur (ut habet Augustinus de Trinitate, libro decimoquinto, capite nono) tropus, ubi ex alio aliud intelligitur. ut in prima epistola ad Thessalonicenses 5. Itaque non dormiamus, sicut et caeteri: sed vigilemus, et sobrii simus. Nam qui dormiunt, nocte dormiunt: et qui inebriantur, nocte sunt ebrii At nos qui sumus diei, sobrii simus. Hieronymus in illud ad Galatas quinto, Haec per allegoriam dicta sunt: Allegoria, inquit, aliud


135. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 830 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Quid ex omnibus scriptorem maxime moverit. Quis scriptoris finis, sive quid potissimum efficere intendat. Quae omnia ipsi scriptores vel in initio, vel in progressu, vel in fine operis solent aliquousque insiinuare. Exempla obvia sunt in Epistola 1. ad Corinth. ad Gal. ad Thessalonicenses. Quinetiam in Prophetis quaedam hac ratione demonstrantur. Non sunt ergo omittenda, atque opportunius quidem ista in initio, quam usquam alibi, quandoquidem delectant, excitantque auditores: praeterea sine iis ad sequentia non patet aditus. 3 Porro tertio loco


136. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 833 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Quo pacto in Epistola ad Romanos capite 14. tractat Apostolus locum de usu rerum indifferentium: ubi de delectu ciborum, observatione dierum, gravis inprimis extat disputatio. Et in priore ad Corinth. multi loci pro statu Ecclesiae Corinthiorum oblati, dilucide excutiuntur. Item 2. ad Thessal. 3. de labore manuario, Ad Hebraeos 13. de vitandis variis et peregrinis doctrinis. Verum quomodo huius generis loci communes tractari debeant, paulo post indicabimus. His igitur partibus Scholasticus interpres suum absolvit officium, atque auditoribus veritatis cognoscendae


137. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 882 | Paragraph | SubSect | Section]

de iis loquens, qui eo pecunias deportandas colligebant. Unde liquet, dum Corinthiis scripsit, incertam fuisse talem ipsius peregrinationem: dum aut Romanis, constitutum iam illi fuisse de profectione. Quo confesso, et illud constat, epistolam ad Rom. post illam scriptam fuisse. Quin et ad Thessalonicenses epistola videtur mihi praecessisse epistolam ad Corinth. Nam illis prius cum scripsisset, deque eleemosyna apud illos sermonem movisset, his verbis: Caeterum de fraterna charitate non necesse habetis, ut scribam vobis: ipsi enim vos a Deo didicistis, ut diligatis vos invicem.


138. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 912 | Paragraph | SubSect | Section]

Sic Iosu. 1, Ut sciant, quod quemadmodum fui cum Mose, ero tecum: pro, Sic ero tecum. Alias utrunque adverbium deest. Perdix colligit quae non peperit, qui facit divitias sine iudicio. pro sicut perdix, etc. sic qui facit divitias sine iudicio. Ibidem: Solum gloriae altitudo. 1. Thessal. 2, Accepistis non sermonem hominum, sed ut vere est, sermonem Dei: pro, Accepistis non ut sermonem hominum, sed ut sermonem Dei, verum de natura et particulis Similitudinum suo loco plenius. 20 Coniunctio Si, Cum, aut alia conditionalis saepe deest: videturque id simpliciter


139. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 994 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Genes. 49, Non discedet sceptrum de Iuda, nec legislator, etc. Deut. 18, Prophetam de medio tui deque fratribus tuis, sicuti me, excitabit tibi Dominus, etc. Et Isa. 2, Et erit in postremis diebus mons domus Domini, etc. Sic Matth. 24, 25. Act. 21. 2 Thessal. 2. 2 Timoth. 3, 4. Verum apud prophetas multum in praeterito proponuntur. Isa. 51, Quoniam consolatus est Dominus Sion, etc. Eiusdem 60, Surge, exciteris, quoniam venit lux tua, et gloria Domini super te orta est. Causam dicunt esse, quia prophetis tam certa ea


140. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 998 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ac foeditas peccati agnoscatur. Sic delinquere, Ose. 5, et Levit. 5, ponitur pro agnitione et confessione delicti. Stultus fiat, ut reddatur sapiens: id est, suam stulticiam agnoscat, 1 Cor. 3. 2 Cor. 7, Gloriatio nostra de Tito veritas facta est: id est, agnita est esse verax. Et 1 Thessal. 1, Fides vestra exiit in omnem locum: id est, agnita est ubique. Sic Iliad. 3, Solvat poenam, quae maneat apud posteros: id est, sciatur, memoria teneatur. Est et contrarius huic Hebraismus satis usitatus, ut verba verbalia pro realibus ponantur, seu dictum pro facto. Ut cum


141. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1011 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

gratias agere Deo de illis. Sic per octo externas sententias oberrando tandem redit ad initium facto pleno circulo, sed ita, ut semper sequens praecedenti apte cohaereat, ac ex ea veluti nasci videatur. Similis periodus reperiri potest etiam 1. Thes. 1, ubi a gratiarum actione de Thessalonicensium pietate transit ad causas eius pietatis, nempe ad electionem, et verbi auditionem ac efficaciam, inde ad suam et illorum crucem ac patientiam. Ubi prius tn eorum patientiam clarius exponit: postea suam non tantum patientiam, verum etiam synceritatem ac summum erga eos studium, et


142. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1043 | Paragraph | SubSect | Section]

genus humanum, et per ipsius Evangelion omnes ad se vocare ac servare. Sic mox sequenti capite, per commorationem exponit copiose, quomodo simus redempti per Christum condonatis peccatis, deleto et cruci affixo chirographo, et spoliatis ac triumphatis principatibus inferorum. In 1 Thessal. 5, est etiam plenus sermo inde ab initio secundi versus usque ad finem, ubi per antithesin illustrat ac inculcat securitatem ac exitium impiorum, et naturam piorum, qui sint filii lucis, non tenebrarum: qui debeant vigilare, et non stertere: et denique quorum exitus sit salus aeterna, non


143. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1047 | Paragraph | SubSect | Section]

autem Christo. Sed illud antecedens in antecedente sententia continetur: quae cum sit perspicua, et in recenti memoria Lectori, non est necesse eam iterari, facileque addita modo applicatione illa antecedens sententia potest subintelligi a Lectore non somnolento. Simile prorsus exemplum est 1 Thessal. 4, Nolite dolere de mortuis, sicut qui spem non habent. nam si credimus quod Iesus mortuus est et resurrexit: sic Deus etiam mortuos in Iesu adducet cum eo. Sententia: Nam si credimus, servit utrique praecedenti et sequenti: potuisset autem suppleri sermo sic: Nam si credimus quod Iesus


144. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1063 | Paragraph | SubSect | Section]

unde colluctabatur, et conferebat. Ariopagites vero Dionysius in ea civitate, quae erat idolis mancipata, nonne solam est cum uxore sua eius disputationem secutus? Etnicus etiam qua occasione corruit de fenestra? Nonne quia in profundam noctem doctrinae eius sermo processerat? Quid vero in Thessalonica et Corinthio? Quid in Epheso, et in ipsa Roma? Nonve omnes dies et noctes in Scripturarum expositionibus consumebat: iam vero quis commemoret illas disputationes eius, quas cum Epicureis et Stoicis habuit? Cuius quidem omnia, si persequi velimus, in longum sermo tendetur. Ergo constat,


145. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1074 | Paragraph | SubSect | Section]

seu de ista lugubri excruciatione corporis diximus, et non de temperantia seu sobrietate, quam superius diximus esse quiddam longe diversissimum a ieiunio. Nec enim dubium cuiquam est, quin Christiani semper teneantur sobrie et temperanter vivere, non tantum certo tempore, ut docet Paulus 1 Thessal. 5. Tit. 2. et 1 Pet. 5. Absoluto iam toto ferme negocio, age etiam species ieiunii enumeremus. Ieiunium alias in propria significatione accipitur, alias in figurata. Figurata est triplex. Primum enim per Synecdochen totam poenitentiam, vel certe ipsam contritionem significat.


146. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1171 | Paragraph | Section]

Ut enim illi seductores maxime aliquando quid speciosum alicunde e Scriptura arripiant, quo imperitis imponere conentur: tamen mox ubi seria collatione et scrutatione Scripturarum urgentur, clare et evidenter refutantur. Scrutemur igitur et nos Scripturam iuxta Christi mandatum, et Thessalonicensium Iudaeorum exemplum: et verum Messiam aeternamque lucem in eis reperiemus. Illarum sensu intelligentiaque Dominus suos Apostolos, universi mundi errores ac furores expugnaturos armavit: Luc. ulti. Contra autem satan ignorantia Scripturarum sua mancipia in errore detinet, dicente


147. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1185 | Paragraph | SubSect | Section]

transgredi illos terminos, quos posuerunt nobis Patres nostri? Praesertim cum etiam apud fictae Religionis homines ceremonias veterum retinere, custodire paterna sacra, suorumque maiorum instituta tueri, semper sapientis fuerit. Ut omittam gravissimam et clarissimam illam D. Pauli sententiam, qua Thessalonicenses et reliquos Christianae pietatis cultores commonuit, ut starent, et tenerent, non scripta, non volumina, non codices, sed traditiones (inquit) quas didicerant sive per sermonem, sive per Epistolam suam. Quid sunt


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].


More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.