Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: ulla

Your search found 959 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 185-223:


185. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 3 | Paragraph | Section]

ac desidiam euitaui. Placuit igitur, quicquid post regis Matthiae Chugniadis Coruini excessum (inde enim historiam inchoabimus) regno per triennium dissidente in Hungaria gestum est, a caeteris rebus seiungere. Enimuero cum rebus publicis nihil sit intestina discordia perniciosius, nec ulla alia pestis ad magna quaeque imperia euertenda ea ualidior, magis utile ac frugiferum legentibus fore duxi, si perturbationem regni Hungariae principum simultatibus exortam separatis fere uoluminibus, quo res ipsa esset conspectior,


186. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 15 | Paragraph | SubSect | Section]

ab eo, utpote causae exilii ignaro, liberorum praeceptor est constitutus. Hic igitur eo nuntio audito, mirum in modum laetatus statim coepit Albertho profectionem in Hungariam suadere, ratus, ut erat, maioris fortunae et sibi et principi suo oblata utendum occasione, nec tantam spem ulla corrumpendam mora. Verum cum haec expeditio inconsultis Alberti parentibus suscipi non posset, consilium regibus aperitur. Mater Albertho dedita erat, pater uero in Vuladislauum maiorem natu filium inclinabat. Itaque dum in


187. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 16 | Paragraph | SubSect | Section]

arbitrio ad regnum accessit, et ita imperium administrauit, ut eum sui ciues magis regem quam tyrannum senserint); alterum, ut quam optimus, quae quidem laus tota eorum est, qui regem creant, cooptetur. Nam ut discedamus a Matthia, Iani Chugniadis filio, qui, ut probe nostis, nec ulla cognatione stirpi regiae annexus fuit, et regnum Hungariae, praeterquam quod inuito senatu Hungarico occupauit, ita gessit, ut omnibus bonis non minus priuatae stirpis obscuritate quam tyrannide regno indignus uisus sit, trium nouissimorum ante Matthiam regum Vuladislauus est uerus


188. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 19 | Paragraph | SubSect | Section]

alium id promittere potuisse, quod uidelicet et regii tantum modo fuit arbitrii, et per ipsummet regem agendum. Qui quidem non modo talium pactione nuptiarum ad regnum Hungariae non est accitus, uerum etiam multo ante ab Hungaris rex designatus quam ulla huiusce matrimonii fieret mentio. Quamquam non negauerim spem nuptiarum Beatrici ab Hungaris dolose iniectam, quo illa pecunias, quarum copiam ingentem congessisse credebatur, in exercitum, qui aduersus hostes id temporis scribebatur, impenderet. Qua propter ego


189. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 35 | Paragraph | SubSect | Section]

Caeteri enim sacerdotum ordines ad ipsam tendunt perfectionem. Praesules uero, quandoquidem aliis documento esse debent, consumatissimae gradum uitae sortiti sunt. Cur igitur, Iane, me in Hungaria regnaturum deseris, remque mihi laetissimam tristem facis? Quae enim ulla regnandi uoluptas cuiquam esse potest, amicis destituto? Cur me ipsum fugiens inde abire paras, ubi sub Coruini imperio, ne dicam tyrannide, tamdiu uixeris? Cur, si mecum non eras in Vngaria uicturus, me tantopere ad nouum regnum accipiendum hortabare, an


190. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 38 | Paragraph | SubSect | Section]

praeterfluit, traiecto, haud mediocri partim Hungarorum, partim Boemorum multitudine comitatus Budam petit, magnoque ciuium studio in urbe excipitur, sacrificiisque prius de more factis in regiam deductus est. Scio non esse ne mediocriter quidem eruditi, nedum Christiani hominis ulla superstitione, uanissimi cuiusque ingenii ludibrio, euentus latentium rerum explorare, aut futura praesagiis collecta praedicere. Attamen haud difficulter adducor,


191. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 42 | Paragraph | SubSect | Section]

quod hic cum Albertho eiusdem linguae esset ― nam Polonis et Boëmis idem sermo est ― uerba huiuscemodi locutum ferunt: Nisi animi tui magnitudo, rex Alberthe, atque humanitas, peculiare familiae uestrae decus, mihi perspecta forent, ad te, Hungaris tuo magis dolore quam ulla eorum in te iniuria iratum, nunquam accessissem: non equidem quod uerear te ulla animi perturbatione ita posse accendi, uti iure gentium sublato legationis nomen sanctum semper non habeas, sed ne postea quam oratione, licet utili tibi, frustra tamen, utpote irato,


192. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 42 | Paragraph | SubSect | Section]

est ― uerba huiuscemodi locutum ferunt: Nisi animi tui magnitudo, rex Alberthe, atque humanitas, peculiare familiae uestrae decus, mihi perspecta forent, ad te, Hungaris tuo magis dolore quam ulla eorum in te iniuria iratum, nunquam accessissem: non equidem quod uerear te ulla animi perturbatione ita posse accendi, uti iure gentium sublato legationis nomen sanctum semper non habeas, sed ne postea quam oratione, licet utili tibi, frustra tamen, utpote irato, obstrepuissem, dicendi insuper libertate, quam nunquam, ne uitae quidem periculo dissimulare


193. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 43 | Paragraph | SubSect | Section]

esse arbitror uerbis potius ac iure disceptare quam ad aleam sceleratissimi omnium certaminis descendere, ubi plerumque qui rebus ac copiis instructior quam cuius causa iustior est uictor euadit. Tute autem probe nosti, quam paratus accesseris ad bellum aduersus Hungaros gerendum, qui sane ac si ulla alia circa gens, armis, uiris, equis, pecunia, caeterisque rebus, quae bello usui sunt, quam maxime abundant, nec profecto cuiquam nationi aut corporum robore, aut ui animorum cedunt. At forsan nihil ambigis Deum tuae causae, ueluti, ut tu arbitraris, iustiori, si bellum susceperis,


194. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 52 | Paragraph | SubSect | Section]

postquam Vianna mouerat, Sala commeatus abunde praebente, Vesprimium uenit. Caeterum Vuladislauum regem, animaduertentem hinc fratrem, inde Alemanos instare, ingens desperatio incessit. Non tamen animum curis obrui permisit: nam licet esset desidiae usque ad reprehensionem deditus, nec ulla gloriae cupidine tangeretur, tamen urgente rerum discrimine inter ipsa pericula satis audaciae ostendebat. Itaque pontifices ciuitatum, caeterosque proceres, qui tunc Budae aderant, in regiam conuocat, hortatur regnum una secum defendant, delectum militum habeant, pecuniam in


195. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 55 | Paragraph | SubSect | Section]

caput regni, petunt, rati ea urbe seque conseruatis caetera facile aut recuperatum iri, aut defendi posse, quandoquidem in his duobus uiris ea tempestate spes et fortunae regni sitae erant. Alemanus Albensibus fuga ducum perculsis (sunt enim omnes opifices ac mercatores) absque ulla ferme oppugnatione urbem coepit, Iacobo Scytha, quem diximus ab Hungaria transfugisse, muros, quorum situs satis peritus erat, ab ea parte aggrediente, qua hi a rege Matthia Coruino demoliti erant (aperuerat autem Matthias aliquantulum muri dum templum


196. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 57 | Paragraph | SubSect | Section]

agere, nisi Deus sibi regnum Hungariae dudum destinasset. Caduceatori principes Hungari respondent sibi haud esse integrum Budam Maximiliano tradere, quippe quam eius nomine tenerent, quem consensu publico regem optimates creassent, cui sane imperium ne dum adimere, sed ne ulla quidem ex parte minuere, uel si possent, in animo non haberent, asserentes difficillimum esse cum Boëmis, gente bellicosissima, bellum suscipere, etiam si nefas non esset regi ritu legitimo creato talem iniuriam inferre. Quin etiam bellum cum Vuladislauo susceptum cum


197. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 65 | Paragraph | SubSect | Section]

capiunt, thesauroque, qui ingens fuisse dicitur, ueluti consulto hostibus seruato (tanta inest auaritiae coecitas) potiuntur. Sogorae praesidio collocato captiuisque secum abductis Albam repetunt, mulieribus, quae eo plurimae confugerant, memorabili praefecti continentia absque ulla pudicitiae iactura emissis. Addita insuper uox praeclaro facto congruens. Nam cum quidam militum conspicatus insignis formae puellam libidine exardescens haud imperaturus sibi uideretur, malum ei minatus, Non cum pudicitia ,


198. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 65 | Paragraph | SubSect | Section]

anni temporibus pisces subministrat. Campi ei adiacentes sicut frugibus sunt foecundi, ita et colles ripis eius imminentes gignendis uuis huberrimi, caeterisque uarii generis arboribus felicissimi, nec ulla ex parte maritimae cedentes amenitati. Et quoniam de abbatia diui Anniani mentio facta est, non alienum uisum est insignem cuiusdam monachi ex eo genere, quos uulgo Conuersos appellant, eo bello audaciam, et quo exitu uitam finierit obiter memorare. Neque enim


199. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 80 | Paragraph | SubSect | Section]

est, ut iustitiae famam conseruemus, sed multo magis inuigilare oportet, quemadmodum, si quid maculae nomini Hungarico insederit, deluatur. Solet enim hoc ab inimicis frequenter ferri sermonibus Hungariam cubicularis lecti et fidei esse inopem. Non obstet igitur, uiri Hungari, ulla nobis cupiditas, quin ab inuidis notam maligne inustam fide nostra deleamus, inimicosque nostros uanos ac mendaces esse ostendamus. Libenter scilicet ea nunc praestando, quae, regno in ultimum discrimen ob intestinam discordiam deducto, a nobis neccessario


200. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 81 | Paragraph | SubSect | Section]

uiros decet aut commodis, aut inconsultae cupidini gloriae potius quam honestati seruire. Patiamur fidem utilitatis esse uictricem: hoc enim est magnorum officium animorum, hoc Christianorum, hoc denique hominum lege naturae uiuentium. Atqui nullam unquam gentem iustitia ulla ex parte laesit, sed potius conseruauit, auxit, felicem reddidit. At e contrario perfidia et foederis uiolatio saepe reges nationesque potentissimas exhausit, hostibus subdidit, deleuit, funditus euertit, ita Deo constituente, qui promissis ac iuramento semper testis adest.


201. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 84 | Paragraph | SubSect | Section]

hominum Istrum transmisit, atque dum Transistranum agrum uastat, ab agrestibus eius regionis, qui quidem nec ducem habebant, nec militaribus armis instructi erant, ita fugatus est atque equis et armis spoliatus, ut re in religionem uersa Hungari putauerint sine ulla humana opera Turcas profligatos fuisse. Attamen hoc regis successu ― nam qualiscunque ea aduersus Turcas uictoria extitit, tota in Vuladislaui felicitatem transferebatur ― a studio nouarum rerum haud quaquam deterriti sunt principes Hungarorum. Itaque quum alia nouandarum rerum


202. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 95 | Paragraph | SubSect | Section]

urbe, ciuium quoque numerus in dies magis magisque augebatur. Nam multi ex proximis regionibus, Illyrico, Macedonia, Epiro, Graecia, Italia eo habitatum conuenere, ciuitatis magis institutis ac moribus quam soli felicitate ulla capti. Eorum quidam in patritios allecti, opibus ac familiae amplitudine clari, ad hanc durant diem. Caeterum quum ciuitas soli asperitate frumento anguste uteretur, nauigationi multo enixius quam antea inopia cogente


203. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 101 | Paragraph | SubSect | Section]

pila, terribili fragore excussa, Turcae frontem percussit, quem simul ac disiecto cerebro iacentem sui conspexere, statim fugam arripiunt. Itaque nostri, tametsi metu Turcicae perfidiae ad fraudem (quae procul a Christiano homine esse debet) neccessario confugerint, haud ulla librandi arte, omnibus culturae duntaxat agrorum illis in locis deditis, sed Dei clementia certissimo ictu destinatum hominem excipientes periculum euasere, propterea quod diuina ope protectis nihil non uel summis in periculis tutum. Rursus uana sunt mortalium arma, nullus


204. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 107 | Paragraph | SubSect | Section]

Vladislauus, Poloniae regno Albertho fratri cesso, Pragam petit; Poloni mouent contra Valachos et Moldauos. Facile Wladislauo simul in omnem humanitatem suapte natura propenso, simul quieti dedito, Polonus orator persuasit, quum praesertim nollet fraternum amorem ulla iniuria exhaustum uideri. Huc accedebat quod in rem suam fore arbitrabatur fratrem aliena opera regem constituendum, moxque potentia aequalem prope sibi futurum tanto beneficio beniuolum potius reddere caeterisque hanc praeripere gratiam quam ei nequicquam


205. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 121 | Paragraph | SubSect | Section]

hominum conciliari possent. Quae ubi Graeci sero, iam peste praecordiis recępta, percepere, statuunt cum finitimis Christianis in gratiam redire, et communi hoste Europam liberare. Caeterum dum magis dicendis sententiis tempus territur, ut saepe fit, a Christianis quam ulla expeditio suscipitur, Graecus imperator diem suum obiit, cui Orchanus quoque haud multum superuixit, Homurathe primo regni successore relicto. Qui comparato quam maximo, ut tunc erant Turcarum opes, exercitu confestim Hellespontum traicit, superatoque Melante amne ad Hebrum, qua


206. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 144 | Paragraph | SubSect | Section]

conuertunt, ita demum concursuri, si ad littora, quae quidem a suis copiis subsidii ferendi causa insessa erant, effugium non pateret. Caeterum Veneti, ubi animaduertere Turcas dimicationem, ut ipsi credebant, haudquaquam subterfugere, statim in pelagus prouecti puppes hosti dederunt, nec praelium ulla ex parte committere ausi sunt. Quos Turcae eorum formidine abusi, dum per quatuor modo stadia probra ingerendo insecuntur, unam ex onerariis Venetam triremem, quas diximus grossas uulgo appellari, alteram Gallicam turritam nauim cursu adepti sunt, quae sane aut


207. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 149 | Paragraph | SubSect | Section]

Venetorum ritu student, cultumque et humanitatem Venetam imitantur, imbelles sunt, praeter illos, qui in agris suis uicatim habitant, Hungaricaeque sunt ditionis. Hi enim caeteris Illyricis uirtute praestant, propterea quod continuis fere praeliis cum Turcis contendunt, nec ulla adeo re, quae ad effoeminandos animos pertinet, utuntur. Baiazethes se cum exercitu in Macedoniam interiorem, inde Philippopolim uersus recipit; in Hadrianopolitano tandem


208. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 171 | Paragraph | SubSect | Section]

fortunae gradum obfuturam affirmat; segnes contra asperis increpat uerbis, mortemque timidis minatur. Succedunt ergo ad murorum ruinas, strenui pariter et ignaui, illi praemio ac gloria illecti, hi metu coacti. Caeterum nec a mari oppidanis quies ulla dabatur. Iacobus enim, classis Turcaicae praefectus, quum suopte impulsus in Christianos odio, tum ut uanas hostiles faceret suppetias, utpote quae culpa sua in oppidum importatae uidebantur, cum parte nauium ad muros, qua occidentem spectant, accessit, scalasque applicare


209. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 192 | Paragraph | SubSect | Section]

in sua ditione Italiam solus haberet. Vnde quidam Gallus, qui id temporis Mediolanensibus Francorum regis nomine praeerat, satis urbane in Maximilianum iocatus affirmauit illum ingentia infirmis manibus semper amplecti, atque ob id et pacis et belli iura confundere, nec pacta ulla seruare religione, aliisque, ne quid rei gerant, magis impedimento esse quam ipsum quicquam rege dignum gerere. Itaque Maximilianus contractis circiter decem millibus peditum equitumque in agro Tridentino consedit primo tempore Italiam ingressurus. Non enim deerant quidam


210. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 195 | Paragraph | Section]

Romanae Ecclesiae saltem illas urbeis, quas recens in Flaminia occuparunt. Praeces adhibitae sunt, minae etiam adiunctae, nihil denique, quo illos ad saniora consilia reuocare posset, praetermissum. Qui, quoniam olim negotiandi consuetudine omnia lucro ac utilitate pensant, nec his humana ulla iura, aut diuina obstant, quin cuncta sibi per scelus uendicent, trahant, excidantque, bello perinde ac communes omnium gentium hostes urgendi sunt. Permittunt enim leges, fasque est, si a uolentibus nequeas, ab inuitis ius expetere. Sed quia Venetorum uiribus pontifex per se


211. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 200 | Paragraph | SubSect | Section]

conspexissent plebem una coire, sumptis armis eam inuadunt atque e foro in domos citra caedem et sanguinem compellunt, quo facto res Catharena subita seditione turbata composita est. Caeteris Dalmatiae ciuitatibus magis metus, ne quid noui consilii aduersus Venetos inirent, intentatus est, quam ulla insignis calamitas ad hanc diem per plebem illata, seu id Veneto de industria agente, ne fraude sua plebem concitatam fuisse appareret, seu ipsi Veneti ad Dalmatiae optimates in officio continendos eo terrore satis profectum arbitrati. Maximilianus ubi accepit res Venetorum uno


212. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 208 | Paragraph | SubSect | Section]

consultare consueuerat, quo quisque amotis arbitris suam liberius promeret sententiam; sciscitatur, quemnam ex liberis suis potiorem regno administrando censerent. Purpuratorum opulentiores, quique ocio et quieti dediti erant, Achimatem maxime probabant, utpote mitis hominem ingenii, nec ulla notum in suos asperitate. Armorum uero ac belli cupidiores Selynem imperio magis idoneum putabant: etenim uir ardentis animi et bellis gerendis natus esse uidebatur. Maximum natu regulorum regno indignum omnino censebant, eo quod ceruicosior esset, nec suorum consiliis obtemperans, paternae


213. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 211 | Paragraph | SubSect | Section]

cognationem et stirpem regiam, praeter liberos proprios interficere. Porro solis liberis parcunt, ne subsidia spei intereant et regni desit custodia. Phalanx regia utpote militiae assueta duce amisso neque animum deiecit, neque ulla ex parte pugnam remisit, sed latronum impetum praesenti animo sustinens hostem incruenta uictoria potiri haud quaquam permisit. Tandem multis utrinque desideratis latrones in proximos montes se contulere, regius uero exercitus haud effusa fuga castra


214. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 215 | Paragraph | SubSect | Section]

Limites igitur Danubii, qui ad Hungaros uergunt, ita Selyni attribues, ut omnia castella, et quicquid ibi munitioris loci est, tui iuris sit tuoque nomine teneatur, uicinarumque praefectos prouinciarum admonebis ac etiam nouo sacramento astringes, ne illi te inconsulto ulla in re, quae maioris momenti sit, morem gerant. Quo facto et ille praefectum magis quam regem aget, et citra tui sanguinis effusionem, quem uolueris, regem facies. Nam cuicunque legiones tuas una cum thesauro tradideris, is non modo uolentibus


215. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 220 | Paragraph | SubSect | Section]

quidem spem regni abiciendam putauit: tantum fiduciae seu animi magnitudo ei addebat, seu quia exploratum haberet paternum exercitum in se magis quam in Achimathem inclinare. Quam quidem spem uel maxime confirmauit, posteaquam intellexit praetorianos neque orationis lenocinio, neque ulla largitione posse induci, uti Achimathem uiuo parente regnum inire paterentur. Et ne occasioni suae deesset, treis rarę magnitudinis naues frumento onustas e Taurica chersoneso Constantinopolim misit, ubi audiuit urbem annonae caritate laborare, dato suis mandato, uti praetorianis, praesertim


216. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 236 | Paragraph | SubSect | Section]

obuiam eunt, rustici, ingenti sui corporis hominum multitudine nullo obsistente coacta, referunt ad maiores natu, quonam modo coepta exequerentur. Et quum multa de inferendo Turcis bello inter se disseruissent, tandem animaduertentes se temere arma aduersum potentissimum hostem coepisse, nec se ulla re tantae expeditioni idonea instructos, bellum ciuile excitant, ne frustra una coisse uiderentur. Est autem ingenitum prope odium inter plebem et nobilitatem: plaerique enim nobilium humanitatis obliti plebi ut seruis dominantur. Itaque plebs nulla beneuolentia, sed solo


217. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 246 | Paragraph | SubSect | Section]

Selynes mediam fere partem exercitus perdit; Ismahelis acies duce cadente inclinat; hinc Sopheni se noctu ex castris proripiunt; Selynes Taurim petit; per Cappadociam Amysum in hyberna recedit. Porro Sophenis equitibus sicuti, ubi per turmas aduenere, uix ulla acies obstiterit, ita hi ad pedestrem pugnam obeundam nullius prorsus usus sunt, immobilium fere armorum grauitate, et cataphractarum pondere. Nam principes et nobilissimus quisque tegmine e ferreis laminis confecto utuntur;


218. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 270 | Paragraph | SubSect | Section]

remiges, nacti libertatis opportunitatem, abruptis uinculis arma in nos conuertant. Quare omissa Asia tota hac belli mole in Hungaros ita irrumpendum censeo, ut famam quoque nostri aduentus antecedamus, nesciosque ac incautos offendamus. Nec ulla magnopere Hungaris uerecundia obstricti erimus, eo quod bellum illis haud denuntiatum inferimus, utpote quod ipsi priores, sacrum inter omnes gentes legati nomen uiolando, nobis pacem ultro petentibus indixere. Itaque quum omnium iniuriarum causa ab insolentia et animi elatione


219. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 270 | Paragraph | SubSect | Section]

Macedoniam, Graeciam possidemus: si Hungari quoque certamen tentauerint, eandem sibi, quam coeterae gentes, quae cum Turcis pugnare ausae sunt, polliceantur fortunam. Sed nec magnifaciendos censeo regis Hungari cognatos et affines principes. Nunquam hi ulla fideli societate atque amicitia coire poterunt: modo eos ambitio, modo inuidia, modo odium disiungit. Ad haec nemo in alterius gratiam pecuniam suam, sine qua nullam expeditionem persequi possumus, absumere et militiae labores subire facile in animum inducit. Nam quae homines


220. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 271 | Paragraph | SubSect | Section]

labores subire facile in animum inducit. Nam quae homines chara habent, his, ut ita dixerim, incumbunt, et in eroganda pecunia suae quisque rei potius quam amici rationem ducit. Quum igitur neque Hungarorum uires incoeptis nostris moram inicere possint, neque illis auxilii externi spes ulla sit, nullo repugnante uictoriam, quam nemo Othomanorum regum ad hanc diem consecutus est, domum de Hungaris reportaturi sumus, modo cunctatio nostra eorum socordiam ac negligentiam non stimulauerit, torporemque, quo iam trigesimum annum marcescunt, excusserit.


221. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 272 | Paragraph | SubSect | Section]

Iachino, eius partis Dalmatiae, quam Bossinam uocant, praefecto, qui scilicet et ex tuto exploraret, an ullae Hungarorum copiae in Syrmium conuenissent, simul et daret operam, ne quid inde subsidii commeatusue Taurunum submitti posset. Mandatisque adiecit, ne Syrmiensem regionem ulla belli clade afficeret, sed rusticos colere agros, pecora pascere, et caeteris agrestibus operibus incumbere amoto hostili metu permitterent, existimans ea lenitate ac clementia et sibi apud Hungaros beneuolentiam conciliatum iri, et agrestes in nobilitatem de integro concitari


222. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 285 | Paragraph | SubSect | Section]

supra modum crescere imperium, aut nesciat a Turcis uictoria sua et regni amplitudine non socios amicosue, sed seruos quaeri. Nempe gens Othomana, fera et iuris humani expers, omninoque insociabilis, etiam liberos suos seruorum prope loco habet, nedum cum alienigenis, bello praesertim imparibus, ulla societate coeat. Taurunum a quibus conditum; Rhasciani vnde dicti; Salomon, oppido munito, exercituque dimisso, Hadrianopolim triumphans reuertitur; Hungari, Tauruni dediti nuntio tanquam fulmine percussi;


223. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 287 | Paragraph | SubSect | Section]

id apud ferum hominem fraudi esset, quandoquidem compertum fere habebat Selynem dominandi cupidinem cunctis humanis affectibus anteposuisse. Porro Othomani reges, ut fere Machomethani omnes, cupidi sunt quidem uoluptatum, sed eos, utpote gloriae cupidiores, nunquam ulla uoluptas a rebus gerendis remoratur. Sed nec his, quominus militiam more suo exerceant, corporis mollities obest, quandoquidem, quod apud caeteras gentes turpissimum est, dum sui collatis signis cum hoste depugnant, reges e castris in aciem non prodeunt, sed in praetorio sedentes euentum


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.