Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: ulla

Your search found 959 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 3-10:


3. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

parceret, non qui structuris antiquis et speciosis misereretur palatiis, sed totam succendentes in furoris impetu ciuitatem, breui hora in carbonem et cinerem redegerunt. De tot enim diuitiis paucas rapuere manubias, hoc pro maximis uictorie premiis reputabant, quod tam egregiam urbem absque ulla pene sui exercitus strage dare exterminio potuerunt. 9Quis autem enumerare ualeat, quot miseros ciues, quot puellas infelices, quot pueros abduxere captiuos? Quis comemoret eorum multitudinem, quos uorauit gladius, quos consumpsit incendium, quos mare obsorbuit fugientes?


4. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

factum est, ut aliqui clericorum, hi maxime, qui defixi erant in fecibus suis, archidiacono infesti oppido haberentur. Eo enim odiorum hec causa succreuerat, ut quos archidiaconus secundum debitum sui officii pro excessibus puniebat, archiepiscopus ueniens in oprobrium archidiaconi absque ulla cause cognitione absolueret. Archidiaconus uero magnis dolorum stimulis angebatur, non pro eo quod presul ad derogationem dignitatis eius intenderet, sed quia euacuando ministerium archidiaconalis officii totus ecclesiastici ordinis cursus turbari et confundi uidebatur. Erat enim certum


5. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ut pastor bonus, qui animam solam ponit pro ouibus suis, se insidianti lupo opponeret, sed potius se actore inter fratres passus erat tanta scandali certamina excreuisse. Tunc requisiuit a partibus, an uellent ante diffinitionis calculum in pacis ac dilectionis redire consensum. Guncellus absque ulla cunctatione aquieuit, nil enim aliud affectabat, nisi pedem suam de laqueo eruere, in quem ipse inciderat, dum aliis prepararet. Sui uero complices, ut erant in peruersitatis proposito indurati, ceperunt contra archiepiscopum tumultuari consensum adhibere negantes. Contra quos cardinalis


6. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ymnos et cantica, quasi debitam honorificentiam uictoribus exhibentes et parantes munera et exenia, ut eorum circa se misericordiam prouocarent. Sed ipsi totius pietatis et humanitatis ignari relligionis obsequia contempnentes et piam eorum simplicitatem deridentes, extractis gladiis absque ulla miseratione ipsorum capita detruncabant. Tunc irruentes in claustra diripiebant omnia domos succedentes, ecclesias prophanantes, dirruebant altaria, spargebant relliquias, ex sacratis uestibus concubinis et uxoribus redimicula preparabant. 13At uero Bela rex auxilio


7. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Cum ergo altrinsecus duobus aut tribus diebus pugnatum fuisset et plurima iam strages ex miseranda plebe foret peracta, ne quicquam infelices dextris languentibus resistebant. Et quia locus non satis erat munitus, die quadam uno impetu Tartari irruperunt, nec fuit ultra congressio, nec resistentia ulla. 15Tunc furor et impietas, ultra quam dici potest, in miseros deseuire cepit. Reuera in Pestio tota se pestis immersit. Ibi diuine ultionis gladius in Christianorum cruore quam maxime debachatus est. Introgressis itaque Tartaris, quid misere plebi restabat consilii, nisi


8. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

deglutiret? Heu, quam effera corda pagane gentis, que sine ullo pietatis affectu totas Danubii aquas humano sanguine rubere cernebat! 16Postquam patrate cedis atrocitas sufficere uisa est, exeuntes de uilla ignem undique posuerunt, quam totaliter in conspectu hostium absque ulla mora uorax flama consumpsit. Ad locum predicatorum pars quedam miserande plebis cum uxoribus et filiis confugerant putantes se murorum ambitu interclusos summum frustrari discrimen. Sed nil profuit loci munitio, quibus non aderat diuina protectio. Nam uenientibus Tartaris et locum fortiter


9. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

cum sanguine potant equino. Habent autem ex diuersis nationibus, quas bellis edomuerunt, multitudinem maximam pugnatorum et precipue Cumanorum, quos ad pugnandum subigunt uiolenter. Si quem uero ex his paululum trepidare conspiciunt nec in mortem sese tota mentis insania precipitare absque ulla cunctatione eius amputant caput. Ipsi Tartari non se libenter morti exponunt, sed si quem eorum in bello mori contingat, statim rapiunt et efferentes in occultissimo loco terre infodiunt complanantes tumulum et locum equorum pedibus conculcantes, ne quod sepulture appareat signum. Nulla pene


10. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

religatis ad propugnacula funibus dimittebant se certatim ex menibus et abibant. At uero Veneti uidentes suos hostes in fugam uersos continuo armati de ratibus descendunt et incedentes pedetentim nullamque cedem facientes ex eis permiserunt omnes abire. Et sic tota ciuitas capta est ferme absque ulla strage alterutrius partis. His breuiter prelibatis ad materiam redeamus. XLIII. De bello quod emersit inter Spalatenses et Tragurienses 1Itaque temporibus istis inter Spalatenses et Tragurienses bellum ex ea causa emersit quod


Bibliographia locorum inventorum

Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.