Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: aliquas

Your search found 151 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report

Occurrences 14-62:


14. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 6 | Paragraph | SubSect | Section]

sicut etiam alias ubique singulae partes to tius alicuius, optime ex consideratione harmoniaque integri ac reliquarum partium intelliguntur. Verum de modo ac ratione recte cognoscendi Sacras literas, postea integer tractatus in hoc ipso Opere habetur: nunc obiter aliquas tantum veluti causas annoto, quarum culpa accidit, ut multi scriptores hactenus infeliciter Sacras literas tractaverint. Illa vero vel maxima pernicies totius verae pietatis studiique sacri fuit, quod plerique recentiores Theologi aut Monachi, primum fuerunt ita corrupta quadam


15. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 7 | Paragraph | SubSect | Section]

se maximo labore ac difficultate, et simul etiam in genti fructu deprehendisse, quod iustitia Dei in Paulo non eam significet, qua ipsemet Deus iustus sit: sed qua peccatores, non imputans eis peccata, iustos faciat, aut gratis per remissionem peccatorum iustificet. Nec tamen tantum aliquas sacras voces ac res adversarii male descripserunt: sed etiam in universum tum cognitionem linguarum ut noxiam impediverunt: tum etiam scrutationem fontium Hebraei ac Graeci improbant, dum contendunt inde haereses exoriri: et severissime, atque adeo sub anathemate praecipiunt, ut omnes in


16. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 11 | Paragraph | SubSect | Section]

istud Dei volumen, hisce proximis annis 50, quam antea mille et quingentis. Quapropter etiam hanc partem omittam: illud tantum unum addendo, valde esse deplorandum, non paucos docentes in eo esse ambitionis errore, ut non putent se satis doctos apud vulgus haberi posse, nisi subinde aliquas sententiolas scriptorum citent: eoque remisso Sacrarum literarum studio, Patrum lectioni vacant: cum tamen contra, plus sit solidae ac vere eruditae Theologiae in unico aliquo Sacri Codicis libello, quam in omnibus hominum scriptis, sive Patres, sive filii, fratres aut praeceptores


17. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 16 | Paragraph | SubSect | Section]

operarios et iustitiarios oderit. Isaiae 14, abominatio ponitur pro abominabili idolo latria. Quem ad modum autem Scriptura vocat abominationem, posito abstracto pro concreto, ipsa idola, eorumque cultus et cultores: ita et omnia alia tetra peccata. Oriuntur autem hîc variae loquutiones, quarum aliquas explicabimus. Abominationem facere, id est, tetros cultus: Deut. 12, Omnem abominationem Domini, quam odit, fecerunt diis suis: pro, omne id quod maxime detestatur Dominus. Sic 1. Reg. 12. Et abominationem fecit valde, eundo post idola: pro, rem valde abominandam. Abominationes


18. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 21 | Paragraph | SubSect | Section]

atque alias voculas, aut etiam literas Hebraeas exprimit, quarum singulae mirifice inter se variant significationibus. Plerunque tamen ponitur alias pro אל elalias pro ל lamed Hebraeo, alias pro aliis. Annotabimus igitur aliquas eius proprietates. Contra aliquando significat Ezech. 13, Ecce ego אל El ad pulvillos: id est, missurus sum iram poenasque. Aliquando videtur subiectionem et superioritatem quandam exprimere. Gen. 3, Cupiditas tua sit ad, id est, sub viro tuo, et


19. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 23 | Paragraph | SubSect | Section]

Dominum, et protestatus sum tibi dicendo, In die qua, etc. Sic et 2. Paralip. 30. Dari aliquem in adiurationem, Num. 5. pro, execrationem. De tali adiuratione habetur Matthaei 26. Marci 5. Actor. 19. 1. Thessal. 5. ADIUVARE, notae significationis: sed cum aliis vocibus aliquas obscuriores phrases efficit. ut 2. Par. 20, Adiuverunt quisque proximum suum ad internecionem: pro, confecerunt se mutuis vulneribus: id est, Moabitae, Ammontiae et Edomitae, qui conspiraverant contra Iudaeos, sese invicem contrucidarunt. Adiuvare cum aliquo, 1. Par. 12. Adiuverunt cum


20. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 81 | Paragraph | SubSect | Section]

Plerique tamen hanc rationem reddunt, quod Scriptura sese ad nostrum captum accommodet, eoque de Deo per ἀνθρωποπαθίαν tanquam de magno quodam rege loquatur, cui cum hac de causa necessario sit aliqua sedes tribuenda (solent enim reges sibi aliquas pulcherrimas civitates deligere atque extruere, ubi feliciter agant, et unde iure ac armis totum suum regnum regant ac tueantur) nec quicquam sit in tota mundi machina pulchrius firmiusque caelo: ideo illam ei quasi regalem quandam sedem, arcem aut palatium adscribit. Aliqui etiam illam


21. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 93 | Paragraph | SubSect | Section]

sed mox eam silentio ac subindicatione quadam ancillae Agar adsociat et in locum eius promissionem substituit: quasi non tantum nunc novum spiritualemque populum, sed etiam olim ipsum Isaacum magis promissio ac gratia Dei quam Sara genuerit. Tertio, similitudines aut convenientias Agar et legis aliquas prius indicavi, nempe quod utraque physice gignat, et utraque in servitutem: et vicissim etiam liberae matris ac promissionis, consonantias quasdam, ut cuius procreatio ex sola Dei gratia aut favore promissioneque veniat, et ad vitam aeternam propaget, tendat, ducatque. Caeterum prior pars


22. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 119 | Paragraph | SubSect | Section]

etiam tyrannice opprimere: sed in quarta coniugatione demum. Gen. 43. Ut devolvat se super nos. id est, pro libitu opprimat, omnia sibi rapiat, et nos in servitutem redigat. DEVITO, nihil habet (quod sciam) proprii in Sacris literis. Iubet autem Paulus devitare tum personas aliquas noxias, ut seductorem admonitum. Titum 3, tum prophana inaniloquia et quaestiones 2. Tim. 2. DEVORO, saepe idem significat quod comedo et consumo, de quo verbo supra. nam et ipse vetus interpres non raro verbum אכל Achal, quod proprie


23. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 130 | Paragraph | SubSect | Section]

triumphant. Ut est dies haec, Deuteron. secundo: significat, ut dies haec, eventus aut experientia praesens testatur, vel sicut iam omnibus innotuit. Sic Genesis 50. Ut faceret secundum diem hanc: pro, ut videtis hodie. Dies dies, alias significat singulis diebus, alias quasi distribuit aliquas res in suos dies aut tempora. Psalm. 61. Reddam vota mea die die. pro, quotidie. Sic et Esther 2. 2. Paralip. 24 et 30. Dabis mercedem in die suo pauperi, Deuteron. 24. pro, eodem die operis aut laboris. Per dies, pro aliquanto tempore, non nimis brevi. 1. Reg. 17. Et comedit


24. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 141 | Paragraph | SubSect | Section]

7: item duo decim portae, duodecim fundamenta, et totidem stadia in nova Hierusalem, Cap. 21: et duodecim margaritae, ibid. denique duodecim fructus Cap. sequenti. DURUS, alias pro adverso ac noxio, alias pro infelici et afflicto ponitur, cuius aliquas locutiones exponam ordine. Duri Domini, pro austeri, imperiosi, crudeles. Isaiae 19, Tradam Aegyptum in manus dominorum duri. In eodem sensu dicitur Levit. 25, In duritia dominari, pro rigide, austere, inclementer. Durus die, qui conflictatur cum fortuna adversa. Iob 30. An non


25. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 148 | Paragraph | SubSect | Section]

te posui, etc. Ezech. 33. Atque hinc fuit primus gradus monarchiae Pontificiae, ut unus reliquis presbyteris ac collegis praeficeretur. Inde progressum est hoc regnum ad Archiepiscopos, metropolitanos, primates, patriarchas, et tandem ad summos pontifices. EQUUS vox aliquas nonnihil peregrinas loquutiones praebet Hebraeis. Nam primum equus, tanquam animal bellicosum, ferox robustum simul et velox, crebro significat quodvis humanum, praesertim militare, auxilium. Sic dicitur, Fallax est equus ad salutem, et in multitudine roboris sui non salvabit. Ascensores


26. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 148 | Paragraph | SubSect | Section]

de quavis opitulatione accipitur. Sic diva Virgo canit, Esurientes implevit bonis, et divites dimisit inanes. id est, qui agnoscunt suam esuriem et egestatem. ET coniunctio, innumeras pene significationes Hebraeis habet, tametsi et in aliis linguis variae sint eius catachreses. Aliquas ordine enumerabimus. Ideo. Gen. 3. Et emisit eum Dominus. id est, propter praecedens peccatum. Gen. 3. Vocem tuam audivi, et timui quod nudus essem, et abscondi: pro, Ideo timui, ideo abscondi me. Ezech. 23. In via sororis tuae ambulasti, et ponam calicem eius in manu tua. Gen. 6


27. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 151 | Paragraph | SubSect | Section]

eos evacuatores. Solent enim direptores auferre et exportare omnia quae sunt in aedibus. Sed de toto hoc Hebraismo agetur etiam postea in voce Inanis et Vacuus. EVADO, id est, effugio aliquod grave periculum, aut difficultatem: habet aliquando quasdam obscuras phrases, quarum aliquas nunc percurremus. Evasio nomen crebro significat eam particulam, quae intereunte maiore parte exercitus aut populi, superstes remansit, et singulari Dei ope beneficioque ab interitu reservata est 2. Regum 19. Et addet evasio Iudae, quae remansit, Esdrae 9. Nunquid irasceris contra


28. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 181 | Paragraph | SubSect | Section]

septimo. id est, moderationem ubique servantes. ita enim dolendum esse docet, ut dolore et desperatione non obruamur: ita etiam vicissim gaudendum, ut non penitus nos laeticiae dedamus, veluti si hic nostrum paradisum habeamus instar impiorum. FLOS, propter suas quasdam proprietates, aliquas loquutiones explicatione indigentes efficit. ut primum, quia flos habet quidem aliquam elegantem et magnum quid pollicentem speciem, cum sit extreme fragilis ac caduca: ideo pingit ac exprimit nobis imbecillam hominum sortem, qui recte bulla dicuntur. ut Psal. centesimo


29. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 183 | Paragraph | SubSect | Section]

Hierusalem, in ablutionem peccatoris et menstruatae. id est, sanguis Christi, quo omnes peccatores et immumdi abluuntur et sanctificantur. Psalmo decimo octavo, Apparuerunt fontes aquarum, et revelata sunt fundamenta terrae: de terrae motu dicitur, cum Deus potenter concutit et movet aliquas partes terrae. Ibi enim erumpunt aquae subterraneae. Fontes viventes nominantur Apocalypsis septimo et vigesimo primo. nam in priori loco dicitur, quod agnus pascet suos, et ducet eos ad fontes aquae viventis. In posteriori autem, agnus pollicetur se daturum sitienti potum ex


30. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 199 | Paragraph | SubSect | Section]

omnibus hominibus. Isaiae 14. Videbit omnis caro pariter, quod os Domini locutum est. Isaiae 52, Et videbunt omnes fines terrae salutare Dei nostri. 1. Timoth. 2. Vult omnes homines salvos fieri. Hactenus Thomas. Quod vox Gratia, cum Gratia iustificari aut salvari dicimur, non aliquas infusas aut inhaerentes nobis qualitates significet: sed tantum gratuitum Dei favorem, misericordiam aut dilectionem, qua nos diligit in dilecto filio. ¶ Saepe mecum valde mirari soleo cum alios errores et abusus Papatus, tum etiam, quod in explicatione doctrinae de Iustificatione,


31. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 232 | Paragraph | SubSect | Section]

ut res Graecorum in rege, et omnino in primo movente. Insuper, ut in bono, atque omnino in fine. Hoc autem est id, gratia cuius caetera sunt, atque fiunt. Omnium vero id propriissime dicitur, quod est in vase, et omnino in loco. Possunthae Aristotelicae significationes non difficulter ad aliquas praecedentes Sacrarum literarum applicari. ¶ Loquutio, IN CHRISTO IESU, valde varie in novo Testamento accipitur. Aliquot notiora et generaliora significata recensebo. nam multa sunt, quae parvo et obscuro discrimine a se invicem differunt. Primum igitur, homines aut Ecclesiae in


32. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 240 | Paragraph | SubSect | Section]

igitur ad mulierem, notat rem veneream. Gen. 16. Et ingressus est ad Hagar. et 30, Ingressus est ad eam Iacob. Ingredi partem civitatis, est civem alicuius loci esse. ut Genes. 34, Locutus est cum omnibus ingredientibus portam. Ingredi et egredi, est versari cum aliquibus, item res aliquas aut negocia administrare: ut supra in praedictis vocibus expositum est. Ingredi et egredi coram populo itidem, supra est declaratum. Ingredi sine macula, est sincere ac pie, sineque omni fraude vivere. Ingredi ad mortuum, est interesse funeri: Num sexto. Ingredi ad patres in pace,


33. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 262 | Paragraph | SubSect | Section]

ab originali malitia porro subinde ex aliis peccatis in alia protrudatur, modo in caedes, modo in libidines, blasphemias, rapacitatem, latrocinia, seditiones, et similia prava facinora. Sicut enim in foro accusator sibi quoddam quasi ius in reum sumit, eumque vel ad solutionem debiti, vel ad alias aliquas obligationes, vel etiam ad mortem ipsam, quantum in eo est, obtorto collo trahit: et iudex contra absolvens reum, non tantum eum pronunciat iustum, sed etiam eum ab omni iure ac molestatione accusatoris reipsa in posterum represso accusatore liberat: sic et homines a peccato in ipsa morte


34. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 268 | Paragraph | SubSect | Section]

aquis, aut etiam summa difficultate sibi novos puteos fodient, quaerentes aquam. Nonnunquam quasi vinci et consumi adversis significat. ut Isa. 1. Laboravi sustinendo: pro, vincor difficultate, non possum amplius sustinere. Laborare facere aliquem, est ei gravem molestiam obiicere, eumve in aliquas difficultates adducere. Mal. 6. Popule mi, quid feci tibi, et in quo laborare feci te. i. quid tandem tibi molestiarum exhibui, aut tibi gravis fui? Sic Isa. 43 queritur Deus, inquiens: Fecisti me servire in peccatis, laborare me fecisti in iniquitatib. tuis.i. varia et gravia taedia


35. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 276 | Paragraph | SubSect | Section]

formali, sed de effectu. non excludit Sacramenta a causa instrumentali mundationis: sed eorum opus, effectum ac beneficium dicit consistere non in externa corporis, sed interna animae mundificatione. Intelligo autem confirmationem pro interrogatione: quia olim in disputationibus confirmantes aliquas sententias, interrogabant, aut dari sibi quaedam petebant, ex quibus concludebant: in quo sensu etiam Aristoteles verbum Interrogare accipit. Sic et in contractibus confirmationis gratia interrogabant, ac stipulabantur ab emptore: Num tu hoc mihi vendis, locas, donas, etc?


36. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 277 | Paragraph | SubSect | Section]

genus praeconiorum aut epithalamiorum in nuptiis usitatorum. Significat ergo non esse elocatas. Munsterus abet, Non sunt honoratae: scilicet nuptiis. ¶ Nomen Laus varie ac cum diversis vocibus [?: con-ectitur ] , et non paucas obscuras locutiones efficit, quarum aliquas percurram. Tu es factus habitans aut possedens laudes Israelis: id est, quem totus populus Israel [?:-u ] Ecclesia perpetuo meritoque laudat. Vel ut alii, qui [?: ] perpetua materia laudis, aut beneficiis tuis das perpetuae celebrationis causas. Aliqui per laudes


37. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 279 | Paragraph | SubSect | Section]

et eadem ratione ista duo nomina locorum coniunguntur etiam in Aeneae historia, nempe Lavia littora, ac Albacivitas et Lavinia, quae dedit nomen Albae longae, quam Aeneas reperta alba sue condidit. LEVARE plures, nonnihil obscuras et huic linguae proprias significationes gignit, quarum aliquas quasi cursim exponam. Primum igitur, quia levant manus tum percussuri, tum iurantes, tum orantes, tum signum aliquod dantes: hinc est, quod levare manus omnia praedicta significet. ut Exod. 14. Levo manum meam ad Deum. Num. 14, Si intrabitis in terram, de qua levavi manum, quod


38. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 291 | Paragraph | SubSect | Section]

aut naturalibus viribus legem Dei praestent, tum non tantum noticias, sed et totum ac plenum liberum arbitrium eis concedi prorsus necesse est: idque plane secundum Pelagianorum sententiam, et secundum illam Papisticam, quod veteres sint servati per legem naturae. Septimo, dicit Paulus, non aliquas qualescunque noticiolas esse illis honestis Ethnicis inscriptas: sed ipsum opus legis, quod efficacem noticiam una cum ipso opere ac voluntatis bonitate clare complectitur: opus legis nequaquam solam speculativam et ociosam noticiam significat. Quin addit etiam, eos esse sibiip sis legem.


39. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 292 | Paragraph | SubSect | Section]

in libello de Velamine Moysis prolixe ostendi. Aliqui opinantur hic Paulum accusare Ethnicos: et, quo eis adimat omnem praetextum excusationemve ignorantiae, illis tribuere innatam veri Dei cognitionem, in ipsis primis principiis. Quod falsum esse, pluribus rationibus demonstrare possemus, quarum aliquas tantum hic recensebimus. Quod igitur Caput secundum inde â principio contineat tantum reprehensionem Iudaeorum, ex hisce patet. Primum in hoc capite incipit tractare Apostolus de hypocritis quibusdam, qui etsi foris qualem cunque disciplinam servabant, intus tamen erant pleni sceleribus:


40. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 295 | Paragraph | SubSect | Section]

eius providentiae, nusquam eis librum mentis ipsorum legendum proponit. Unde apparet, Spiritum sanctum istam recentem Sophistarum sapientiam de innata Dei luce, plane ignorasse. At contra obiicitur: Philosophi et Poetae non raro dixerunt aliqua praeclara de vero Deo, Item. Omnes gentes habuerunt aliquas religiones: Ergo videtur aliquid naturale esse. Responsio: Habuerunt illas meliores sententias a primis patrib. per manus traditas. Nec omnino fuit muta doctrina Iudaica, [?:-ut ] gentib penitus ignota: sicut Phocylides, Homerus, Hesiodus et alii quidam pene ad verbum ex


41. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 298 | Paragraph | SubSect | Section]

pii ad illam pristinam imaginem, integritatem [?: ] aut etiam multo praestantiorem restituentur. LICERE, vulgo sonat ius alicuius rei agendae ac omittendae habere. Est autem id multiplex, quandoquidem iura alias res praecipiunt aut cogunt, alias res aut facta comprobant, aliquas solum tolerant: alias denique utcunque aliquando dispensant. Inde fit etiam, [?: ] haec vox varie accipiatur, et in significatione nonnihil idque non parum variet. Quare de sententia Paulini [?:-cti ] . 1. Cor. 6 et 10, (cum in priore loco inquit, Omnia mihi


42. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 298 | Paragraph | SubSect | Section]

quodque non [?: con- ] cit, imo quod facientem in aliena potestatem redigit [?: Scrip ] tio igitur, Paulum ibi duplicem distinctionem respicere: alteram, quod quaedam per se licent concessaque [?: ] adeo etiam pia sunt, quae interdum ob circumstantias aliquas, et quasi per accidens fiunt illicita et non [?: ] da: ut, litigare in foro illis per se quidem licebat: fas quoque per se erat in idoli templo versari, et de [?: sacrifi- ] idoli comedere: sed quia id fiebat cum scandalo proximo non licebat, non conducebat aut


43. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 302 | Paragraph | SubSect | Section]

cibi mentionem. Levit. 11, inter immunda animalia [?: numeran- ] , quib. tamen aliquos solitos esse vesci apparet. [?: Quid- ] attineret prohiberi, ut immunda, si omnino essent [?: ] nenata, aut esui alioqui non commoda? Nec tamen [?: ] bium est, aliquas locustas etiam venenatas esse. Sed Iohannes negligebat legem caeremonialem, eoque iuste etiam immundis vescebatur. LONGANIMIS, et longanimitas virtus, est, [?: ] vel ipsam commotionem animi differimus: vel certe effectus eius, ut est laesio eius in quem


44. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 321 | Paragraph | SubSect | Section]

Deuter. 32. id est, quod perierit flos ac ex populi. Psal. 31. Non conclusisti me in manu inimicorum meorum. id est, non tradidisti. Pro re familiari saepe ponitur: ut cum dicitur Manus alicuius aliquid apprehendere. Similis ferme est Latina metaphora, cum manus eis aliquas militares copias significat. Manus domini: pro, quantum tua res familiaris potest. Deut. 16, Quisque offeret Domino iuxta donum manus suae, iuxta benedictionem Domini, quam dedit tibi. Posterius hemistichion exponit praecedens. Ratio autem huius metaphorae aut significationis Manus est,


45. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 326 | Paragraph | SubSect | Section]

et immundas vocat: quod supra in voce Communis prolixius est expositum. Manibus operari, 1. Thess. 4, est, quacunque demum iusta opera aliquid agere aut moliri, et ea ratione victum quaerere. Characterem Antichristi in manu et fronte accipere, est, non totum Antichristianismum, sed tantum aliquas eius partes, notas aut vestigia accipere, ut proprie in Adiaphorismo factitatum est: tametsi ibi quoque aliqui nimis profunde sese in abominationes illius meretricis immerserint. Quod vero frontis potissimum, et manus, praesertim dextrae, facit mentionem, id idem est: quia frons est pars


46. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 326 | Paragraph | SubSect | Section]

meretricis accipiebant, ut adversarii persuaderentur iam illos accepisse Interim, eoque parcendum illis obedientibus filiolis esse. Manus autem, praesertim dextra, operatur: ideo significat vitam externam. Indicat ergo, tales collusores meretricis Babylonicae in confessione, et in opere, aliquas eius notas aut abusus exprimere et circumferre. MARANATHA, in fine prioris ad Corinthios est: Si quis non amat Dominum IESUM, sit anathema maranatha. id est, sit extreme anathematizatus. De hac voce aliorum annotata adscribam sic igitur inquit Erasmus: Hac voce Paulus solet


47. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 330 | Paragraph | SubSect | Section]

bonum ac malum. Nam praestantem quandam educationem, quae simul et institutionem complectitur, oportet esse quae et Meschiae tribuatur, et sit causa tam praeclare [?: ] pintiae. Libro 1. Sam. cap. 4, dicitur Ionathan reperisse fluxum mellis: nempe, vel ventus perruperat aliquas cavas arbores, ubi erant apes: vel sol suo ardore resol verat favos, in cava arbore aut petra existentes. Baptista scribitur comedisse locustas et mel sylvestre: possit intelligere de vero melle, sed in sylva ab apibus [?: cong- ] sto, quod in nullius privati possessione fuerat.


48. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 358 | Paragraph | SubSect | Section]

chamo et freno constringatur non appropinquant. id est, sponte et promte obedite Deo. MUNDUS, proprie significat totam istam machinam caelo terraque constantem, cum omnibus contentis: sed sacris literis, praesertim in novo Testamento, atque adeo in primis in Iohanne, habet plures, et aliquas etiam difficiles significationes quas percurremus. Primum igitur generaliter ac proprie pro tota hac mole et [?: co--tis ] accipitur: Ioann. primo, Mundus per ipsum factus est. Secundo, significat ipsum continens, hoc est praesertim terram: ut Matt. 13. Ager est mundus,


49. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 359 | Paragraph | SubSect | Section]

recte Paulina metaphora deduci tametsi non minus commode inde quoque, quod illa religio aut institutio sive Iudaicorum rituum, sive humanarum traditionum, tantum in rebus externis ac elementaribus versetur (quae est tertia huius vocis significatio) ut circa cibum, potum, vestitum, gesticulationes aliquas, dies ac tempora, ac similia, non circa Deum ac spiritualem cordis cultum. Dubium ergo est, an Paulus voluerit dicere elementa mundi quasi pueriles, alphabetares, et veluti paedago gicas institutiones: an potius externas, carnales, et corporales. Mundi lucem vocat Christus Apostolos, et


50. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 368 | Paragraph | SubSect | Section]

aut libertatis concessione ordinavit: ut, mundum esse talem, ex talibus partibus constare: sic caelum moveri, tales esse creaturas. Quo pertinet etiam coniunctio generum, specierum propriorum, et similium: ut, ignis urit, aqua humectat, gelu est frigidum, omnia animantia procreant, omnes creaturae aliquas vires ac munia seu opera functionesve habent, omnia gravia tendunt deorsum, omnia levia sursum, etc. Homo et angeli debent esse perpetui. Haec omnia debent dici necessaria consequentis. Sic enim a Deo sunt initio condita, sine omni exceptione naturali, aut libera electione.


51. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 372 | Paragraph | SubSect | Section]

item duplices Aethiopas facit: alios dicit esse omnium mortalium Occidentalissimos, alios Orientalissimos. Huc facit, quod capite decimo [?: ] dicitur pater Hevilah et Nimrod: cum certum sit [?: ] in Chaldaea et Assyria regnasse, et a Chus et [?: ] verisimile aliquas vicinas regiones nominatas: [?: ] procul filium a patre disgregatum, ut alter quidem extrema India, alter vero in Aethiopia sedes fixerit [?: ] quoque eodem Capite alterius viri Ephyla mentio, [?: ] fuerit frater Ophyri, a quo denominata est regio,


52. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 385 | Paragraph | SubSect | Section]

crebro. ut cum dicitur, Filium hominis venturum in nobibus. Item cum dicitur, Nubes suscepisse et abscondisse Christum ab oculis Apostolorum. Act. 1. Et cum dicimur nos rapiendi in extremam diem, in nubibus obviam Christo: 1. Thess. 4. In nub c baptizari, 1. Corinth. 10. Paulus quaerens aliquas picturas aut typos veteris Testamenti ac populi, quibus sint nostra Sacramenta, nempe Baptismus ac Sacra coena adumbrata, confert cum Baptismo transitum per mare rubrum, et quod sub nube incesserunt: et cum Sacra coena, quod Manna comederunt, et de petra biberunt. Baptizari ergo cum nube


53. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 411 | Paragraph | SubSect | Section]

acervum proculdubio Paulus non temere congessit. Aliquoties verbum כפר Chipper, quod proprie expiare aliquem a peccatis significat, Vulgata versio verbo precari aut orare vertit. Obsecratio, est vehementior quaedam petitio, aut oratio: ubi aliquem per aliquas sacras, aut alio qui ipsi gratissimas res oramus, obtestamur, et veluti adiuramus. Orare spiritu, expone [?: ] infra in voce Spiritus: et suprâ in vocabulo Mentis nonnihil expositum est. Significat autem, dono spiritus seu lingua peregrina orare: primae Corinthiorum


54. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 455 | Paragraph | SubSect | Section]

beneficio ex multis personis in nos collato, gratiae per multos agantur pro nobis. id est, ut sicut multi homines pro nostri liberatione orarunt, ita etiam multi pro impetrata nostri liberatione gratias agant. Persona in Sacris literis trebro externam speciem, dignitatem, nomen, aut etiam alias aliquas qualitates notat. ut 2. Cor. 5, Gloriantur in facie autpersona, non in corde. Personas Latini vocarunt illas larvas, quas sibi comoediarum actores imponebant, simulantes iam senem, iam iuvenem, iam regem, iam servum, iam virum, iam mulierem, eo quod per illas suam vocem sonabant, aut


55. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 464 | Paragraph | SubSect | Section]

dicam aliquid de ea. Significat haec vox Paulo, aliquid pleno animi motu agere: ut cum refertur ad plenam noticiam, Rom. 14. Unusquisque in proprio sensu πληροφορείσθω, certa noticia constituat, pleno animi assensu statuat. Item ad actiones aliquas externas: ut 2. Tim. 4. Ministerium tuum πληροφόρησον id est, constanter et ardenter perfice. Ibidem, ἵνα δι' ἐμοῦ τὸ κήρυγμα


56. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 519 | Paragraph | SubSect | Section]

Recordetur obsecro rex Iehovae Dei tui, ne multiplex consurgat. id est, faciat in hac promissione Dei mentionem, ac per eum mihi iuret, ne caedes meorum liberorum multiplicentur. Recordari dicitur Deus aliquorum plerunque in bonam partem, ac significat opitulari eis, idque plerunque post aliquas duras calamitates ac difficultates, in quibus visus est quasi oblitus fuisse eorum. Sic dicitur Deus recordatus esse Noe, et filiorum in arca existentium, Gen. 8. Ponitur ergo vox animi motum significans, interdum pro eius externo effectu, per metalepsin aut metonymiam. Sic Deus dicitur


57. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 599 | Paragraph | SubSect | Section]

Aliquando significat mores, ipsas actiones et opera. Psalmo 9 et 106, Annunciate inter gentes studia eius. Sic Psalmo 77. Et in operibus eius meditabor. Sic de hominibus. Psalmo decimoquarto, Contaminaverunt, corruperunt opus. id est, actiones ac vitam. Nonnunquam significat dolos ac fraudes aliquas: quod solet Vulgata vertere adinventiones. Deuteron. 22, Et ecce ipse proposuit adinventiones verborum, dicens: Non inveni filiam tuam virginem. Sic 1. Sam. 2, Non stabiliuntur studia improborum. id est, prava opera, consilia. Aliquando denique ipsa opera externa. Deuter. 28, Propter


58. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 620 | Paragraph | SubSect | Section]

ne vivens aut odium sibi a neglectis conciliet, vel a ditatis periculum, utque tanto [?: ] berius de suis reb. disponere possit. At in nostro haec requiritur hic consensus: is autem est, ex parte Dei qui dem promissio, ex nostra vero fides. VIII. Non habet externas aliquas caeremonias aut ritus illud confirmantes, praeter ipsum scriptum et testes: hoc habet, ut prius dictum est in decima proprietate foederis. IX. Mortuo testatore potest haeres vel accipere vel repudiare testamentum, pro suo arbitrio: et nos hoc repudiare possumus, sed nostro


59. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 623 | Paragraph | SubSect | Section]

bona quaerenda esse. Sic Iacob. quoque insultat divitib. quod divitiae eorum, quib. adeo sollicite parcant, intereant, nihilque eis prosint, dicens: Flete divites, quia divitiae vestrae corruptae sunt, et vestimenta vestra a tineis exesa. TINNIRE ambas aures. Saepe cum Deus tristes aliquas calamitates minatur se populo incussurum, dicit futurum ut omnib. qui illa audierint, tinniant ambae aures: 2 Reg. 21, Hie. 19. quasi dicat, Non solum perpeti illas poenas acerbissimum erit, sed etiam vel audire solum erit valde horrendum. TITIONEM per metaphoram vocat Deus


60. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 626 | Paragraph | SubSect | Section]

Esther 1. Egrediatur verbum regis a conspectu eius, et scribatur, nec transiat. id est, sit stabile Sic Dan. 6, luxta legem [?: Med- ] , quae non transit. Sic Dan. 7. Potestas eius potestas aeterna, quae non transit. TRANSITUS aliquando vocatur loeus, ubi vel per aliquas angustias, vel etiam per aliquod flumen [?: ] do aut navigio transitur. 1. Sam. 13, Egressum est presidium in transitum Michmas. Sic 1. Sam. 14, Et inter transitus, per quos quaerebat Ionathan transire. TRANSFERO verbum est perspicuum. [?: Vulg- ]


61. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 665 | Paragraph | SubSect | Section]

Sic secundo Samuelis secundo: Ut quid percutiam te humi? Idem valet primo Paralipomenon vigesimoprimo: Ut quid erit hoc ad delictum Israeli? id est, cur hac re factoque Israel sibi accerset iram et poenas Dei? Matthaei vigesimoseptimo: Ut quid me dereliquisti? UVA acerba, aliquas similitudines in Sacris praestat: quarum prima est illud celebre proverbium, Ieremiae trigesimoprimo: Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupuerunt. Quo dicto Iudaei accusabant Deum iniustitiae, quod se ob peccata et idololatrias suorum maiorum puniret. Verum Deus eos


62. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 739 | Paragraph | Section]

Erasmus tres ib. 15 gratiam quid Pelagiani priores et posteriores appellent ib. 17 gratias suas quomodo Bonaventura definiat ib. 20 gratia a Thoma recte exposita ib. 30 Gratia quod vox, cum Gratia iustificari dicimur, aut salvari, non aliquas infusas aut nobis inhaerentes qualitates significet: sed tantum gratuitum Dei favorem, misericordiam aut dilectionem, qua nos diligit in dilecto filio, probatur multis illustribus testimoniis et argumentis ib. 54 etc.


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].


More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.