Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: aliquas

Your search found 151 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report

Occurrences 63-105:


63. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 776 | Paragraph | SubSect | Section]

ac veluti eam suffocantibus spinis, libera, itaque in hoc opus intenta: praesertim vero absint omnes pravae cogitationes, et perversi affectus. 5 Contentus sit Lector, ut simplicem ac genuinum Sacrarum literarum sensum, et praesertim eius loci, quem iam legit, assequatur: nec quaerat aliquas umbras, aut sectetur somnia allegoriarum aut anagogiarum, nisi manifeste sit allegoria, et literalis sensus sit alioquin inutilis, aut etiam absurdus. 6 Ubi quid intellexerit, et memoria complexus fuerit, adhibeat protinus aliquam meditationem, ut rem sententiamve eam tum tanto


64. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 777 | Paragraph | SubSect | Section]

seu quasi quasdam subdivisiones inquiramus. Quibus inventis ac distributis, illarum tum inter sese mutuo convenientiam, tum et cum suo toto consideremus. Impossibile enim est esse aliquod sanum scriptum, quod non certum scopum, certum quoddam genus alicuius (ut ita dicamus) corporis exhibeat, et aliquas partes aut membra in se complectatur, quae certo ordine, ratione ac quasi proportione, tum inter se, tum etia cum toto corpore, ac praesertim cum scopo suo sint coagmentata: sic enim examinato scripto, necessario fiet nobis familiarius ac dilucidius: nec aberit spiritus ac benedictio Domini


65. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 778 | Paragraph | SubSect | Section]

Exemplo, quid velim, declarabo. De loco Lucae 7, Quia dilexit multum, disputatio est, an remissio peccatorum ibi dicatur esse causa aut affectus dilectionis. Papistae volunt esse effectum, nos causam. Lis hic facilime ex eo discerni posset, si inspiciatur, an Christus ibi explicet res aliquas, earum causas aut effectus monstret pharisaeo, veluti docens cupidum discendi discipulum: vel potius asserat aliquid certi, ut confutet falsam pharisaei opinionem, qui illam mulierculam pro iniustissima habebat: mirabaturque ipse de sua iustitia tumens, quod Christus cum tam iniustis


66. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 779 | Paragraph | SubSect | Section]

spiritualibus eius fructibus, de quaro alibi prolixius docui. Huius generis innumera exempla proferri possent. Contra hoc praeceptum gravissime et perniciose peccatum est a Papistis et Sophistis, qui licet rarissime legerint Sacras literas, tamen etiam cum legerunt, solum sententiolas aliquas inde pro suo arbitrio decerpserunt, et porro etiam pro lubitu eas inter sese connexuerunt: non aliter ac ludibundae puellae ad libitum colligunt in pratis flores, et pro libitu inde vel serta, vel aliud quippiam texunt. Sic illi igitur pro libidine sua, in Sacris literis eludentes id


67. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 779 | Paragraph | SubSect | Section]

in hoc Opere praecipitur) alio qui sensus videbitur imperfectus. Tropi autem sunt varii: alias hyperbata, alias anacolutha, alias anantapodota, alias concisa oratio, alias aposiopoeses, alias alii, de quibus suo loco in hisce generalibus Regulis disseritur. 5 Aliquando subintelligendas aliquas voces versores supplent, quas Hebraicae linguae proprietas alio qui non curat aut flagitat: ubi sedulo videndum est, an veras et iure eo pertinentes voces adscripserint: quare ad Hebraeos Graecosque fontes, sicut et in innumeris aliis difficultatibus, veritatis investigandae gratia


68. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 780 | Paragraph | SubSect | Section]

distinguere: ut, an vocula ὅτι Quia, Lucae 7, Quia dilexit multum, significet causam efficientem, vel tantum rationem aut probationem antecedentis assertionis adiungat. In hac difficultate itidem consulas tum fontes, tum contextum ac sensum loci, tum etiam aliquas vicinas dictiones, quae eam facile prodent, tum denique etiam accurata significationum cognitio ac distinctio. 10 Aliquando porro propria quidem significatio unius vocis perspicua est: sed quia figuras habet multas, easque modo huc, modo illluc inclinantes, dubitare solet


69. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 780 | Paragraph | SubSect | Section]

usurpentur. Ac ne de diversis tropis unius vocis dicamus, etiam unus idemque tropus eiusdem vocis varie usurpatur, ut Leo et Fermentum per metaphoram alias in bonam, alias in malam partem accipiuntur. Remedium est huic malo: considerare tum sensum loci, tum praecedentia ac sequentia, tum vicinas aliquas voces, tum denique etiam eos libros in quibus significationes vocabulorum exponuntur. de qua re sedulo in prima Parte egimus. 11 Nonnunquam etiam subito vel propriae vel figuratae significationes eiusdem vocis mutantur, ut in una aut duabus lineis, dum adhuc de eadem re agitur,


70. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 792 | Paragraph | SubSect | Section]

de toto coetu loquatur, ubi de illis quasi perfectioribus, ubi de imbecillis, et denique ubi de illis occultis hypocritis, seu putribus piscibus, et infrugiferis palmitibus, ut eos Christus pingit. Usitatum enim est in omnibus linguis, ut generales loquutiones aliquando tantum in aliquas partes aut species illius totius de quo sermo fit, respieiant. Huc referatur, quod alia sit ratio Ecclesiae militantis, et alia triumphantis: et tamen non raro aliqua dicuntur de hac militante, et multum adhuc sordum habente turba, quae proprie in altera vita perfectae Ecclesiae convenient.


71. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 793 | Paragraph | SubSect | Section]

Dei ac proximi. Solis gubernatoribus utriusque ordinis, ut recte gubernent. Soli denique Abraamo, ut filium sacrificet: Moysi, ut populum educat: solis Israelitis tempore Mosis, ut Aegyptios spolient: Sauli, ut Amalekitas interficiat, etc. 10 Alia mandata adstricta sunt ad aliquas certas circumstantias, aut etiam conditiones: ut omnia ceremonialia ad certum tempus, sabbatum et praecipua festa ad certos dies, etc. Alia vero, ut Moralia, ad omne tempus. 11 Solent tamen aliqui distinguere moralia, ac dicere, quod negativa quidem praecepta


72. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 799 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

sed pauca probat. Ad haec non levia dubia ordine respondebo: et simul, quoad potero, gravissimas causas talis scriptionis aut formae doctrinae declarabo. 19 Primum igitur sciendum est, suam habere utilitatem, eamque eximiam, institutionem, quae fit propositis individuis, tum quia simul aliquas circumstantias complectitur, tum quia magis movet, ac denique clarius praxin ipsam doctrinae (qui est eius primarius fructus) commonstrat. Ideo Aristoteles dicit, saepe felicius eos in usu scientiae versari, qui singula exempla et praxin spectarunt, quam qui Theoricam in generibus ac


73. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 813 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Adamo, humanaque fragilitate, atque adeo aliquando etiam a tentatore illo aliquatenus proficiscuntur. 8 Nec ideo solum distinguenda sunt facta sanctorum a doctrina, quod eorum fides minus inculpata est, quam vita: sed etiam, quod eorum facta aut non perinde a nobis intelligi queunt, ob aliquas ipsorum nobis ignotas circumstantias, aut etiam prorsus illis fuere propria ac specialia: ut polygamia, efficaces liberorum benedictiones, aut etiam prophetiae de futura ipsorum sorte, peregrinationes Abrahami, sacrificatio filii, Iacobi deceptio patris, et similia innumera, quae nobis


74. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 814 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

tum progressus, tum denique et finis mundi, atque ita tum Deus eiusque providentia, tum et ultimum iudicium tanto magis nobis ob oculos versetur. 2 Plurimum igitur situm est in vera supputatione temporum, quae non recte fieri potest ab imperitis Hebraicae consuetudinis, cuius hic aliquas species aut Regulas annotabimus. 3 Alibi prolixe monui de vocibus et loquutionibus metas significantibus, quod illae alias includant, alias excludant suas illas metas, a quibus incipiunt, aut in quas desinunt: ut ibi etiam exemplis temporis ostendi. Haec Regula plurimum in hoc


75. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 824 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

tum et ex ipsismet Epistolis, ac aliunde cognoscere poterimus. Nam necessario illae epistolae non tantum doctrinam generalem Christianae pietatis continent, sed etiam ipsius Pauli ingenium, et eorum quoque ad quos scriptae sunt, mores et rationes referunt. 3 In Epistolis necesse est, aliquas Epistolarum leges servare. Apostolus in eo non servat leges, quod ferme tantum de publicis negotiis, nempe de religione Ecclesiarum scribat: et quod etiam accuratius pleniusque de rebus disserat, quod magis proprium librorum est, cum Epistolae plerunque de privatis negotiis agant, nec


76. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 852 | Paragraph | SubSect | Section]

Hieron. More providentiae suae Dominus parabolas proponit, ut qui caelestia capere non poterant, per similitudines terrenas audita percipere potuissent, παραβολὴ Graeco vocabulo similitudo dicitur: quando illud quod intelligi volumus, per comparationes aliquas indicamus. Dictum est alibi in hoc opere de Parabolis. Sacrae literae habent, sed non ostentant eloquentiam. omnes namque virtutes et ornamenta eloquentia esse in Sacris literis, monstrare se posse, dicit August. 4. de Doctrina Christiana, cap. 6. 7.


77. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 877 | Paragraph | SubSect | Section]

et quid significaret, aperuit. Et ipsae quippe imagines corporales, in spiritu eius expressae sunt, et earum intellectus revelatus in mente. Unde et Apostolus: Orabo spiritu, orabo et mente: ut et signa rerum formarentur in spiritu, et eorum fulgeret intellectus in mente. Proinde cui signa per aliquas rerum corporalium similitudines demonstrabantur in spiritu, nisi accessisset mentis officium, ut etiam intelligerentur, nondum erat propheta: magisque propheta erat, qui interpreta batur, quod alius vidisset, quam ipse, qui vidisset. Unde apparet, magis ad mentem pertinere prophetam, quam


78. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 900 | Paragraph | SubSect | Section]

33 Sic et adiectiva circumscribunt: Ut Iohan. 3, Qui de terra est, de terra loquitur: qui de caelo est, supra omnes est: id est, terrenus aut caelestis, terrena aut caelestia loquitur. 34 Aliquando autem talis periphrasis aliquid plus complectitur, quam simplex nomen. nam aliquas rei conditiones indicat: ut cum dicit David, Sanguinem istorum hominum bibam. 1. Sam. 23. 1. Paral. 23. pro. Aquam istorum, hostium scilicet, cum periculo vitae illis ereptam, et huc allatam. Sed de periphrasi suo loco docetur plenius. 35 Nonnunquam subiectum aut praedicatum


79. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 929 | Paragraph | SubSect | Section]

cuiusmodi tota Pharisaica ac Papistica theologia est. Hoc enim nihil aliud est, quam ludibrio Deum et Scripturam habere, eumque docere velle, cum discere ab eo debeas. Secunda: Habet scriptura omnium suarum materiarum praecipuas quasdam sedes, sicut et alii autores, ubi ex professo res aliquas tractat ac explicat. Singulae igitur materiae aut res ex suis locis, aut quasi promptuariis petendae sunt, ubi eas ipsemet Spiritus sanctus collocavit explicuitue: non ex alienis, ubi quasi obiter,


80. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 933 | Paragraph | SubSect | Section]

per καὶ Graecum, et porro per Latinum Et vertant. Sicut in caelo et in terra, Pro, Sic in terra. Tales ac similes Hebraismi istius ipsius particulae et aliarum, innumeri sunt in Bibliorum versionibus. Saepe etiam novi Testamenti Scriptores aliquas Hebraeas πολυσήμους, seu plurium significationum voces reddituri aut expressuri, vel necessitate coacti, vel aliqua commoditate allecti, vel etiam consuetudine Hebraeae linguae occupati, earum maxime obvia significatione pro aliis utuntur.


81. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 935 | Paragraph | SubSect | Section]

orationis, est conformatio quaedam sententiae aut orationis, vulgarem loquendi consuetudinem excedens, idque cum aliqua virtute ac ornamento sermonis. Sunt vero aliae quidem Grammaticae, quae proprie ad constructionem pertinent: aliae vero Rhetoricae, quae ad integrum sermonem. Harum igitur aliquas ordine recensebimus. Primum vero de Grammaticis aut Syntacticis agemus: postea de Rhetoricis. PROLEPSIN supra tum in narratione, tum etiam in capite turbati sermonis diximus esse: cum ea anticipantur aut prius tractantur, quae vel tempore, vel etiam ordine naturae sunt


82. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 959 | Paragraph | SubSect | Section]

Ezechielis obsidio Ierosolymae, et fuga vespertina perfosso pariete. 12 Signa sacramentalia, sunt illae externae similitudines aut convenientiae rerum externarum, quibus spirituales adiunctae adumbrantur. Haec breviter de duodecim speciebus Similis: nunc de singulis aliquas monitiones subiiciamus. DE METAPHORIS. 1 Sicut in omnibus linguis, ita et in hac multae sunt Metaphorae: ut, Adeps passim pro opulentia ac potentia: Vallis tenebrarum, umbra mortis tenebrae, profunda, pro rebus tristibus et adversis: sicut contra


83. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 983 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

et verborum moderatione, Rom. 9, Iacob dilexi, Esau odio habui: scilicet, in hac externa praerogativa primogeniturae, non in spirituali iustificatione. 1. Cor. 8, Scientia inflat, etc. scilicet carens charitate. Tob. 4, Eleemosyna liberat a peccato, scilicet quo ad poenas aliquas temporarias, non quo ad culpam et poenam aeternam. Sic, Redime peccata tua eleemosynis, Dan. 4. Sic saepe aliqua affirmantur aut negantur tantum ratione summi gradus, quae in inferioribus non sunt vera. Nemo bonus nisi Deus. Boves non sunt curae Deo, etc. Non sum missus ad


84. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 989 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

et Allegoriis, plurimus huius admonitionis usus est, ut videamus in quid respexerit loquens. Sicut et August. super Psal. 8 monet. Idem et de tota sententia censeas, ut in Regulis de absolute dictis ostendi, quod videlicet saepe aliqua simpliciter aut generaliter dicuntur, quae ad aliquas species aut circumstantias omnino restringenda sunt. In sententia non ita multarum vocum saepe ea difficultas accidit, ut licet illa simpliciter poni, et omnino alicui adiunctae voci coniungenda videatur: tamen revera ac simpliciter non omnia sint cum ea connectenda. ut Matth.


85. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 995 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

aliquo modo in iisdem locis aut prophetiis duos diversos eius adventus, priorem illum mansuetum et humilem, cum posteriori illo glorioso ac terribili coniungi, eoque talia dicta aut prophetias partim ad priorem, partim ad posteriorem adventum referri debere. Quod quidem alicubi est verum, et aliquas ex illis sententiis feliciter explicat: sed tamen prior solutio in pluribus descriptionibus necessario adhibenda est. Haec porro quae dicuntur de primo adventu Christi in carnem, intelligenda sunt etiam de perpetuo adventu in verbo, in quo venit, alia ratione, ut det pacem, et


86. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1002 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

flagitant. Huc accedit etiam, praeter extremam necessitatem auditoris, aliquando exultans spiritus sacrorum doctorum, qui ex ingenti thesauro optimarum ac preciosissimarum rerum cupidissime effundunt in copia illas salutiferas divitias, non aliter ac ingenti incendio intra angustas aliquas cavernas incluso maxima vi ingens densissimeque compacta copia flammae fumique quacunque datur, erumpit. Unde nam sit ista ingens rerum copia in sacris, nunc ostendi: at condensatio et conferta compactio


87. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1006 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Talia vero interserta, commodissime per Parenthesin excluduntur. Sic enim tum ordo rerum ac sententiarum necessario cohaerentium, tum et sermonis vis illustratur, sensusque fit perspicuus. Sed crebro fit, ut sint non tam orbiter interiectae Parentheses, quam longiores veluti digressiones in aliquas minus principales sententias, ut sequentia exempla ostendent. Quorum primum sit illa celebris epigraphe Rom. 1, Paulus Apostolus Romanis scribit, digreditur primum ad descriptionem Apostolatus sui: secundo ad descriptionem Evangelii: tertio ad descriptionem humanitatis et divinitatis


88. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1007 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

haberi potest: secundo, quia cum sophistica sit infinita, impossibile est omnes calumnias adversariorum veritatis complecti: tertio, quia sacra volumina, non ad unius aetatis usum et contra unum aliquem seductorem scripta sunt, ut eius nugas redarguere deburint: quarto, quia brevitati studuerunt. Aliquas tamen generaliores, magisve perpetuas, aut communes obiectiones redarguunt, per occupationes obiectionum vel tacite, vel propalam factas. Prophetae minus probationibus in sua confirmatione, quam Christus aut Apostoli utuntur: nam nec priora scripta perin de citant, nec alioqui


89. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1041 | Paragraph | SubSect | Section]

eorumque frusta per totum Israelem circumferri iubet, sicque se discerpturum inobedientes minatur. Sic sunt sacramenta, ut sicut lavaris exterius hac aqua, et sicut reficeris hoc vino et pane: sic et passione Christi interius. Sic saepe prophetis in visionibus adiicit Deus externas aliquas picturas: ut Ieremiae baculum amygdalinum, et ollam bullientem. Huc referri possunt et illa prodigiosa prophetarum externa opera: ut cum Ieremias gestat catenam, aut cum Ezechiel vel oppugnat aut obsidet sculptam Hierosolymam, vel perfosso pariete simulat nocturnam fugam: illa enim omnia


90. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1045 | Paragraph | SubSect | Section]

repetitiones aut verborum aut rerum: si verbis significantibus utare, quorum singula recte posita integros sensus contineant: ut Cicero dicit, Thucydidem tot pene sententias habere, quot verba: si compositione verborum ea utare, ut non sit necesse ob singulos sensus propriam orationem texere, sed aliquas aliis una tantum aut altera voce Nominis, Participii aut Gerundii tactas, aliis alligare: ut Paulus apostolus segregatus ad Evangelium Christi non ait, Quem segregavit Deus ab utero ad praedicandum Evangelium, etc. Si ali quod primarium rei caput proponas, ut in Proverbiis aut


91. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1046 | Paragraph | SubSect | Section]

Scriptura confutationes prorsus a confirmationibus separare, ut alii oratores. Et sane saepe res sunt coniunctissimae, ut sit haud raro quasi eadem repetere necesse in utraque parte confutante et confirmante. Duodecimo, non semper se iungit ea quae conferuntur a collatis: sed subinde aliquas voces similitudinis rebus ipsis similitudine illustrandis admiscet. Sic etiam saepe applicationes collationum, cum alioqui facile subintelligi queant, omittit, ut in cap. de Simili ostenditur. Similitudines igitur tales simpliciter allegoriarum formam obtinent. 2.


92. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1069 | Paragraph | SubSect | Section]

Nam apud Hebraeos Iana affligere significat. Vocant vero Hebraei ieiunium afflictionem animae. Appellant autem Hebraei Ieiunare affligere animam, ut est videre Levit. 23. Nec est veri dissimile, cum sacrificia, ac multae aliae ceremoniae a Iudaeis ad gentiles pervenerint, etiam voces aliquas Religionis simul ad eos pervenisse: tametsi, cum certum sit ex Hebraeo sermone omnes alias in linguarum divisione profluxisse, quid absurdi fuerit Latinae alicuius, seu Graecae vocis etymologiam ex


93. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1082 | Paragraph | SubSect | Section]

damnationem sibi iustissime imminere cernens, ac ad misericordiam Dei per Christum confugiens, vere iustificetur, quantumvis longe indignissimus: cum interim alter operarius aut iustitiarius operibus meritis abundans a Deo negligatur et pereat. Significat igitur hîc humilitas non preciosas aliquas virtutes, quibus publicanus sit iustificatus: sed esurientem, ac sitientem laborantem ac oneratum peccatis ad Christum confugere, ut ab eo reficiatur. Non ergo legale, aut (ut ita loquar) operarium dictum est: sed Evangeium, et Evangelica gratia aut fidei iustitia, non operum ibi


94. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1098 | Paragraph | SubSect | Section]

loquutiones et similitudines in sacris Literis de utroque hoc genere leguntur. Huc referri debent varii mores lugentium, et sepelientium suos. Hinc lamentationes super mortuis, ut etiam David de Saule et Ionathan threnum componit, et Ieremias componit threnos super tota gente. Hinc saepe hortantur aliquas gentes ad threnos, lamentationes ac ritus luctuosos, per consequens indicantes antecedens, nempe eas ingentibus calamitatibus obruendas esse, seu habituros luctuosissimum statum. Potationes et helluationes, sive proprio sive accersito vitio, non fuerunt illis inusitatae, ut ex


95. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1101 | Paragraph | SubSect | Section]

eo respicere Psalmistam. Sic passim Psalmi describentes Deum iratum, aut alioqui in sua maiestate existentem, exprimunt illam terribilem speciem ipsius in monte Synai visam: non aliter facientes, ac cum pictores aliquas suas novas picturas pingentes, proponunt sibi exprimendam aliquam partem alicuius veteris tabellae: aut (ut propriorem similitudinem accipiamus) sicut Virgilius aut alius scriptor sibi proponit aliquam singularem figuram, virtutem orationis, aut aliquam etiam partem scriptionis Homeri


96. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1101 | Paragraph | SubSect | Section]

vero hactenus dixi de illustratione sacrarum Literarum ex natura caeli, aeris, conditione locorum et rerum, in illis existentium, ac moribus hominum, et denique locorum situ: ita ad totas sacras Literas accommodandum intelligo, ut non negem aliquando earum scriptores in suis loquutionibus etiam ad aliquas externas res, locos moresve respexisse: praesertim autem Exodum ad Aegyptum aut Arabiam: Ezechielem et Danielem ad Babyloniam, et scripta Apostolica ad Graecas rationes consuetudinesve, cum qua gente iam plurimum versabantur, et ad quam eiusque vicinas scribebant: sicut Evangelistae etiam


97. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1123 | Paragraph | SubSect | Section]

honorat filium, ille, teste Christo, nec patrem honorat. Idem quoque saepissime olim a condito orbe, usque ad Messiae adventum accidit. Propterea Deus subinde se aliis atque aliis patefactionibus revelavit, ac aliquas notas ad sui definitionem adiunxit, quibus sese ab imaginariis Ethnicorum diis separaret: ut ante diluvium Seth coluit conditorem caeli et terrae, qui promisit semen mulieris conculcaturum caput serpentis. Cainica autem Ecclesia Deum creatorem tantum, promissionem vero neglexit: addidit


98. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1128 | Paragraph | SubSect | Section]

credibile, in tanto regno, in tam variis politicis Ecclesiasticisque negotiis, in tanta praesertim fertilitate ingeniorum, non futuros aliquos fuisse, qui etiamsi non extarent, tamen propter infinita dubia, quae ex illa non satis clara scriptura oriri poterant, circa Davidis Salomonisque tempora aliquas notulas invenissent, quibus res clare signateque exprimerent, tamque varia dubia, quae quotidie orirentur, tollerent. Videmus enim, vel in Latinis, vel in Graecis scriptis, ubi cum nullae literae desint, omniaque expresse notentur, quam crebro de autoris sententia dubitetur. Vel iuristarum


99. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1131 | Paragraph | SubSect | Section]

DE PECCATI ORIGINALIS, AUT VETERIS Adami appellationibus et essentia. Dixi superius in capite de Velamine Mosis, maxime necessarium esse, ut Scripturae descriptiones ac phrases originalis peccati seu veteris Adami observentur, eiusque aliquas rationes ac veluti indices commonstravi. Nam ad id velamen recte detegendum valde prodesset ostendere, quid Scriptura originale malum vocet, quibusve appellationibus aut phrasibus id nominet describatque quo tum rei veritatem, tum etiam illas ipsas sanas verborum Spiritus sancti formulas


100. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1151 | Paragraph | SubSect | Section]

adhiberi solet, de qua inquit Horatius: Non verbum verbo curabis reddere fidus Interpres. Cicero non voces reddendas, sed sensus expendendos esse. Hic enim versores multo religiosius, quam in aliis scriptis versari coguntur, ita ut etiam singulas voces exprimant, nec vel praetermittant aliquas tanquam superfluas, vel etiam liberiori copiosiorique sermone sensa suo arbitrio efferant. Hinc igitur et exaliis crrcumstantiis innumeris aut proprietatibus huius vel sermonis, vel adeo sacrosancti libri accidit cumulaturque interpretibus ista vertendi difficultas et


101. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1155 | Paragraph | SubSect | Section]

potissimum fructu utilitateque censemus, eaque quasi esca aut illecebra praecipue allicimur ad omnem conatum ac laborem. Multas igitur ac praeclarissimas utilitates, usus aut maxime necessarios fructus Scripturae, eiusque lectionis spiritus Dei passim in Bibliis commemorat, quarum aliquas ordine exponemus, ut semper ob oculos esse, spectari et considerari possint. Primum enim Rom. 15 et 1 Cor, 10 dicit, Scripturam in nostrum usum utilitatemque divinitus scriptam conservatamque esse, ne quis eam ita frigide somnolenterque, sicut veterum poemata, aut peregrinas


102. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1155 | Paragraph | SubSect | Section]

exponemus, ut semper ob oculos esse, spectari et considerari possint. Primum enim Rom. 15 et 1 Cor, 10 dicit, Scripturam in nostrum usum utilitatemque divinitus scriptam conservatamque esse, ne quis eam ita frigide somnolenterque, sicut veterum poemata, aut peregrinas exoletasque aliquas leges inspiciat, tanquam nihil prorsus ad sese attinentes aut facientes. Omnes enim iis magis afficiuntur, quae ad se proprie spectare, directave esse non ignorant. Quod nos eo in hac re magis facere debemus, quod scriptura non humano, sed divino plane arbitrio, voluntate ac ordinatione in


103. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1173 | Paragraph | SubSect | Section]

confundere et eadem subinde repetere, nec quicquam satis discutere, ut ferme in Lipsica disputatione, fraude adversariorum, ne quicquam querente Luthero, sub initium instaurati Evangelii, factum est. Hoc enim modo lente cauteque festinando ac progrediendo, tandem ope Christi intra aliquas angustias falsae sententiae concluderentur, manifesteque vanitatis convincerentur, et seductor veluti anguilla, aut etiam tortuosus serpens, tanquam forcipe comprehenderetur ac constringeretur. Quare ista lenta festinatio et certius et citius rem expediet, quam ille aliorum praecipitatus


104. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1175 | Paragraph | SubSect | Section]

vel insciens a scopo aberret, et ad aliquid aliud digrediatur. 17 Nullo modo liceat a proposito argumento ante eius finem, multo minus a proposito themate discedere ad alia, ulla occasione aut praetextu. 18 Omni studio in tota argumentatione tendatur ad certas et firmas aliquas conclusiones, ne temere ac diu sudemus, et clamemus, nihil certi concludentes aut decernentes, fiatque iuxta illud Paulinum: Semper discentes, et nunquam ad scientiam veritatis pervenientes. 19 Non liceat alteri alterum interrogare, nisi de rebus ad praesentem controversiam


105. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1206 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

demonstrant. 26 Eorum deliria olim mille demonstrationibus sunt refutata, et adhuc refutari pluribus et solidioribus rationibus possunt, si modo quid certi dicere aut asserere auderent. Quod cum non audeant, plus satis ipsi semetipsos refutant. Verae enim bonaeque sententiae et causae aliquas certas affirmationes et negationes earumque probationes habent. 27 Iosephus contra Appionem probavit Hebraeorum gentem ac religionem omnium vetustissimam esse. Idem etiam nunc ex multorum gentilium libris probari potest. Potest et ex nominibus locorum et celebrium virorum in


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].


More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.