Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: diligentem

Your search found 20 occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 11-15:


11. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 781 | Paragraph | SubSect | Section]

praecedentibus ac sequentibus, mox profecto attente ac in timore Dei cogitanti succurret aliquid quod cum illis conveniat, et quo quasi supplemento commodissime illam quasi lacunam obscurae vocis aut tropi supplere possis. 7 Hisce adde etiam illorum ipsorum figurate positorum verborum diligentem ponderationem, et considera ad quemnam sensum maxime prona esse videantur: omnia enim figurate dicta sua quaedam indicia habent ac ostentant, ad quem usum directa sint. Tum etiam recordator, an alibi quoque vel eadem locutio in simili figura, vel alia huic analoga, aut aliquo modo


12. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 825 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Theologici, quotquot in Epistola explicantur. Quae res non solum monstrat scripti multiiugem utilitatem, verum etiam instruit, praeformatque animum: ut si quando dicendum sit, habeant studiosi quasi cellaria, unde paratam rerum Theologicarum supellectilem expromant. Haec ita a nobis annotata, cum diligentem, tum sagacem Lectorem reddere queunt. 11 Est Apostolo familiare, Epistolas secare in duas partes principales: quarum priore ea tradit, quae pertinent ad doctrinam, id est dogmata fidei: ut de lege, de peccato, de gratia, de hominis iustificatione, de vocatione gentium ad


13. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 869 | Paragraph | SubSect | Section]

Sic ergo efficitur, ut culturae diligentia exiguum semen, verbi causa sinapis, quod est minimum omnium, efficiatur maius omnibus oleribus, et fiat arbor, ita ut veniant volatilia caeli, et habitent in ramis eius. Ita et sermo qui nobis ex divinis voluminibus legitur, si peritum inveniat et diligentem colonum, cum primo attactu inveniatur exiguus et brevis, ut coeperit excoli, et spiritualiter retractari, crescit in arborem, in ramos et in virgulta diffunditur, ita ut possint venire disputatores et rhetores huius mundi, qui velur aves caeli levibus pennis verborum duntaxat pompa


14. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1104 | Paragraph | SubSect | Section]

posset, si quis varias res, quarum brevissima mentio in sacris Literis fit, aut ad quas alluditur, seu a quibus similitudines petuntur, erudite ex Physica et bonis authoribus declararet, et locis Scripturae eas proprietates applicaret. Vult enim (ut dictum est) Scriptura habere Lectorem attentum, diligentem, ac (ut Christus loquitur) scrutantem, et etiam intelligentem. Quem admodum et Salomon iubet nos caelestem sapientiam scrutari nimirum in verbo Dei, diligentius quam argentum in fodinis aut thesauros absconditos scrutamur. Sic enim demum thesauros verbi Dei summo studio scrutanti


15. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1157 | Paragraph | SubSect | Section]

noxium perniciosumque esse autumant, contendunt et vociferantur, quantumvis id ex sacris Literis manifeste confirmatum demonstratumque esse clare viderint. Prorsus ergo ita nostra tempestate, praesertim a morte viri Dei Lutheri, incipiunt sese studiosi ad ista compendia convertere, et diligentem sacrarum Literarum lectionem negligere, ac olim regnantibus Sophistis aut Sententiariis, praecipue M. Sententiarum, et varias Commentariorum summas, Pantheologias, Specula et similia scripta lectitabant, eis inhaerebant, ac prorsus immorabantur, et quasi etiam immoriebantur.


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].


Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.