Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: vestra

Your search found 768 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 26-33:


26. Divnić, Juraj. Epistula ad Alexandrum VI Georgii... [Paragraph | Section]

Atque eo diligentius, quia et in meo fritilo quatitur ebur, in finibus enim episcopatus mei factum est bellum maiorque pars occisorum de diocesi mea fuit ac etiam illa ego ipse miserrima vidi et quorum pars magna fui. Non stilo utar grandi, sed humilimo, ut meę convenit parvitati, Sanctitas tamen Vestra sermonis ineptitudinem innata sua clementia moderabitur, nec secus, quam se veritas habeat, intelliget. Nam ad ipsum locum me contuli omniaque coram et sciscitari et videre curavi. Hec quoque fuit causa, quod occius non scripserim, rem ergo veritate ponderabo non ornatu. Prius


27. Divnić, Juraj. Epistula ad Alexandrum VI Georgii... [Paragraph | Section]

victualia desunt, oppida propugnatore carent, nisi Dominus custodierit civitates, reliquię et ipsarum prosternentur actumque erit de provinciis. Idcirco, qualiter potero, quędam seriatim dicere conabor, quandoquidem omnia impossibile esset enarrare. Miseros meliora sequentur, cum Sanctitas Vestra calamitates oppressorum intellexerit: nam non intellecti morbi curatio nulla est. Superioribus diebus hic perfidissimus nostrę fidei hostis, structis in Bossina magni exercitus copiis, quasi populabundus provincias aggreditur et sub vadis Amesię, quam Un fluvius excipit, mediam


28. Divnić, Juraj. Epistula ad Alexandrum VI Georgii... [Paragraph | Section]

et tepido sanguine unici filioli faciem patris consperserunt: quotiensque misellus cibum summere cogitur, totiens dilectum nati caput in disco ad mensam pro lance ponitur ante ipsum. O speculum invisum! O ferculum insulsum! O potum amarissimum, miscet aconita noverca Turchia. Quid putat Sanctitas Vestra, num ne paterna viscera commota, totumque corpus maerore et angustia conquassatum sit, num ne vociferaverit pater afflictus: "O ter quaterque beati, quis ante ora patris contigit oppetere!" Mallet, ut censeo, suam cum morte nati vitam commutare. Dicitur tamen quod se habeat christianissime:


29. Divnić, Juraj. Epistula ad Alexandrum VI Georgii... [Paragraph | Section]

tam nephandum monstrum, tam imanis fera, tam detestandum portentum tamdiu impunitum gaudeat, consulendum est in medium et miseris succurendum rebus. Nam nisi in manu forti hęc bellua pestifera refrenetur reprimaturque, actum erit de his provinciis. Nescio tamen, quid fiet de reliquis. Sanctitas vestra bene novit, cum proximus ardet paries, quod vicinus expectet. Patet aditus per medios Croatię, Sclavonię Pannonięque exitus, qua tutos cursus et recursus posthac habere poterit ad Italiam, nam nec fluminum nec montium obiectu magnopere impedietur, et inter Ungariam, Illiriam et


30. Divnić, Juraj. Epistula ad Alexandrum VI Georgii... [Paragraph | Section]

ut moris habet, sequi voluerit, rectum prosequetur iter, inter utrumque volabit, quia in dextris, qua lucet polus articus, rex Ungarorum tutatur provincias. Ad quem, ut me ipsum transferrem, hi domini rogaverunt, subsidium pro reliquiis petiturus, quod iter consulto recusavi, donec Sanctitas Vestra secus disposuerit. Que quocumque iusserit, ibo iussaque sedulus exequar, quia eius mandato fulcitus et auctoritate tutus irem tutusque redirem composque petiti fierem. Cum Sanctitate Vestra labor iste manebit disponendi. A dextris vero, qua flat Auster, fortis armatus custodit patriam


31. Divnić, Juraj. Epistula ad Alexandrum VI Georgii... [Paragraph | Section]

hi domini rogaverunt, subsidium pro reliquiis petiturus, quod iter consulto recusavi, donec Sanctitas Vestra secus disposuerit. Que quocumque iusserit, ibo iussaque sedulus exequar, quia eius mandato fulcitus et auctoritate tutus irem tutusque redirem composque petiti fierem. Cum Sanctitate Vestra labor iste manebit disponendi. A dextris vero, qua flat Auster, fortis armatus custodit patriam Venetus ipse christianissimus miles et gloriosus. Media tamen, ut dixi, via patet hostibus, quam hactenus Croati et Sclavoni protexerunt: hęc ipsa est, ut brevibus agam, et periculo et


32. Divnić, Juraj. Epistula ad Alexandrum VI Georgii... [Paragraph | Section]

brevibus agam, et periculo et detrimento rei publicę christianę poterit esse. Insperata enim accidunt magis sępe quam quę speres: ac etiam ipsę reliquię peribunt oppido, ita eis ad malum malę res plurimę se agglutinant, ut et per nuntios ab his dominis missos plane intelliget Sanctitas Vestra, nisi Dominus in cęlis et Sanctitas vestra in terris, cuius vices benemerito gerit, optatam miseris poscentibus prestiterit opem. Ex Lika V Kal. Octobris MCCCLXXXXIII. Eiusdem Sanctitatis Vestrę pedibus Georgius Dalmata,


33. Divnić, Juraj. Epistula ad Alexandrum VI Georgii... [Paragraph | Section]

publicę christianę poterit esse. Insperata enim accidunt magis sępe quam quę speres: ac etiam ipsę reliquię peribunt oppido, ita eis ad malum malę res plurimę se agglutinant, ut et per nuntios ab his dominis missos plane intelliget Sanctitas Vestra, nisi Dominus in cęlis et Sanctitas vestra in terris, cuius vices benemerito gerit, optatam miseris poscentibus prestiterit opem. Ex Lika V Kal. Octobris MCCCLXXXXIII. Eiusdem Sanctitatis Vestrę pedibus Georgius Dalmata, episcopus Nonensis humiliter genuflexus se


Bibliographia locorum inventorum

Divnić, Juraj (1450?-1530) [1493], Epistula ad Alexandrum VI Georgii Difnici Dalmatae episcopi Nonensis, versio electronica (), Verborum 2068, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [difnicgepistalexvi].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.