Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: vestra

Your search found 768 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 275-286:


275. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 3 | Paragraph | SubSect | Section]

Magnificentiae vestrae excurrere non facile queant; tum vero, quod in eo genere fortunarum sint, quod principum virorum splendorem non perferat, ac umbra delectetur: quae autem publica sunt, et in communi, vel salute, vel ornamentis versentur Reipublicae (quo in genere Illustrissima Magnificentia vestra principem locum in hoc regno, a maioribus suis, haereditate et perpetua successione traditum tenet) ea ad me hominem privatae vitae deditum, ac litterarum studiis in umbra abditum, nihil pertinere semper iudicavi. Nunc autem ea tempora incidere video; ut


276. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 4 | Paragraph | SubSect | Section]

privati, et vitam, et fortunas, quas tuentur debent: cum in eorum praesidio, cura, vigiliis, commoda, ornamenta, facultates, atque fortunae illorum, et consistunt et vigeant. Quo nomine, tibi, et prosapiae vestrae Gorcanae Illustrissime Comes, omnes huius inclyti Regni cives multum debent: domus vestra amplissima, regni huius semper vel praecipua columna fuit; cui huius regni totum aedificium incumberet, ac egregie ab ea sustentaretur. Non refero Illustrissime Comes merita maiorum tuorum in hoc regnum: non maxima bella ab eis confecta: non legationes Reipublicae salutares obitas: vicinorum


277. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 6 | Paragraph | SubSect | Section]

fuisse vidi; ut eodem nomine, et authoritate prosapiae vestrae clarissimae munitus, iterum in publicum egressus, quae patribus nostris suasit, nobis suaderet, ac Illustrissimae Magnificentiae vestrae hospitio repetito, ius patrocinii haereditarium, ab Illustrissima Magnificentia vestra peteret, et quasi postliminio in familiam vestram regressus, sua iura et libertatem apud omnes, de periculis regni huius, et furore Turcico disserendi recuperaret; ad Illustrissimam Magnificentiam vestram eum remittere volui. Quem librum ut Illustrissima Magnificentia vestra eo animo, quo


278. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 6 | Paragraph | SubSect | Section]

Magnificentia vestra peteret, et quasi postliminio in familiam vestram regressus, sua iura et libertatem apud omnes, de periculis regni huius, et furore Turcico disserendi recuperaret; ad Illustrissimam Magnificentiam vestram eum remittere volui. Quem librum ut Illustrissima Magnificentia vestra eo animo, quo non solum a tuo, sed totius huius regni, et patriae patre vero, acceptus erat, ut recipias; per eum amorem, quo salutem Reipublicae nostrae, ac regni universi complexus es, oro. Vides Comes Illustrissime quae tempora sint regni nostri: vides quem hostem, et vicinum, et infestum


279. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 7 | Paragraph | SubSect | Section]

ut legato Regio, dederat, implorantis, exsorbuit. Quod qui cogitat, cogitare autem omnes debent, quam caedem, quam vastitatem, quam immanitatem, huic regno animo volutet; non potest non videre. Cui furori suo, ut occurratur, et praesidia contra eius impetm contrahantur, Illustrissima Magnificentia vestra, pro suo et prosapiae suae clarissimae, ac potentissimae officio, et erga Rempublicam amore, id negocium suscipere, totis viribus in eam rem imcumbere debet; ne hosti, inermes et omni praesidio nudi tradamur. Sunt tibi opes amplissimae: est authoritas, et tua virtute insigni, et maiorum


280. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 9 | Paragraph | SubSect | Section]

utque maturius de praesidiis patriae cogitaret, ut periculis ne dicam interitui regni ocurreret, hortatus est. Quod etsi alios regni huius viros principes, non impares huic provinciae iudicaret; maiorem tamen ad eam rem vim, et ad praesidia regno ferenda facultatem, in familia vestra amplissima statuerit, quod eius authoritas atque opes illae essent, quae totum regnum facile in eam partem, in qua se commovisset, pertraheret, omniumque ordinum homines ad curam salutis publicae excitaret. Quam laudem atque existimatione haereditariam Illustrissime Comes, si tu negligas; et


281. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 15 | Paragraph | SubSect | Section]

Poloniae, si concordia, ac consensu ordinum roboratum fuerit, ac Regis authoritatem secutum fuerit, consiliaque sua cum consiliis eius, coniunxerit. Quod cum ita sit, ne nos ipsi, nostras vires debilitemus: ne hostis animum adversus nos erigamus: ne portas ei aperiamus; Ilustrissima Magnificentia vestra pro suo officio, et Gorcanae damiliae dignitate providere debet: quod equidem uno hoc facto efficies, si discordiam ordinum, et privatim, et publice sustuleris; si concordes, et consentientes authoritate tua reddideris, ac ut praesidiis Rempublicam firment persuaseris: si te, si


282. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 16 | Paragraph | SubSect | Section]

belli gerendi rationes ediscamus, ac radices eas in hoc regno agere permittamus. Habemus ducem et magistrum ad eam rem expeditum, sub quo, quam celeriter miles in rebus gerendis proficiat, clarissimi viri Ioannis Zamoscii, ingenium docile magnifice testatur. Cum quo, si Illustrissima Magnificentia vestra in Republica gubernanda, armis tractandis, regiis consiliis exequendis se coniunxerit; certam salutem et nobis, et universo regno polliceri poterimus. Quod equidem Illustrissimam Magnificentiam vestram facturam minime dubitamus. Neque enim te Illustrissime Comes, ex eorum numero esse


283. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 20 | Paragraph | SubSect | Section]

quaedam de nostris temporibus cum ipso comite, viro alioqui gravissimo, tibique tum affinitate, tum studiis in Rempblicam coniunctissimo: ac per illud breve tempus, quo apud ipsum in villa Wieviorka fui, pauca quaedam de Republica scripsi succisivis horis ad vestros Optimates, quae vestra omnium interesse arbitratus sum. Hanc sane opellam cogitanti mihi, cui potissimum nuncuparem, cuius authoritate niteretur, tu primus occurrebas, et recenti memoria beneficiorum tuorum, et quod inter Optimates eminentem locum obtines, nullamque pro salute patriae non subeundam


284. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 46 | Paragraph | Section]

audit sapientiae doctrinarumque professores: saepe conversatur cum studiosis armorum, peritisque militiae. Prudentiam undique, magnum stabilimentum imperantium, conquirit; quo se dignum patre, dignum Senatu, dignum nobilitate, dignum opinione omnium praebeat. Quanquam gravissimam iacturam vestra Respublica patietur, quum Rex ille optimus et sanctissimus plenus anis et gloria rerum gestarum, decedens ab humanis in coelum subvehetur, ascriptusque concilio Divorum consecrabitur: quod optamus in sera tempora protrahatur: semper enim immature decedet vestrae Reipublicae quandocunque


285. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 47 | Paragraph | Section]

esse videare de aliena republica? Ut primum autem ad illud respondeam, quod de alienigena obiicitur; non debet quenquam offendere, si quis vel ab extremis terrae partibus quippiam animo iuvandi res vestras in memoriam vobis revocet: magis habenda est illi gratia, quod voluit prodesse. Nam in vestra situm est potestate, admonitionem eius vel sequi, vel non admittere. Tametsi consilia quidem non perinde probantur a sapientioribus eorum causam, qui ea dixerunt, atque propter suam ipsorum gravitatem, a quocunque authore profecta sint. Nec Mosem virum sanctum, et plenum Deo ferunt


286. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 51 | Paragraph | Section]

ab omni vi externa tuti esse videntur. Quanto magis viri optimates, istud praestare vos debetis a tanta hostium multitudine circumsessi, qui haerent propemodum in vestris cervicibus, intentique anhelant ad oppressionem regni vestri? Provideatis per Deum quaeso, ne provocati hostes vel negligentia vestra, vel divisione voluntatum, audacius in regnum vestrum incurrant. Nam si videbunt firmam, stabilemque concordiam huius ordinis, ex vobis enim negotii tota vis dependet, quantum libet ferociant, seque iactent numero copiarum, libenter (credite mihi) ab ingressu finium vestrorum abstinebunt:


Bibliographia locorum inventorum

Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1545], Ad optimates Polonos admonitio, versio electronica (, Cracovia; Polonia), Verborum 8436, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - oratio; prosa oratio - epistula] [word count] [andreisfpolonos].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.