Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: de

Your search found 30289 occurrences

More search results (batches of 100)
First 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 2073-2077:


2073. Jan Panonije. Serenissimo Hungarorum regi... [Paragraph | Section]

Hungarorum regi Matthiae Iohannes episcopus Quinqueecclesiarum. Lectitanti mihi, Rex Matthia, nuper apud graecum auctorem Plutarchum multa praeclara, ut est homo in omnium bonarum artium disciplinis copiosus ac elegans, occurrit inter alia liber de dictis regum et imperatorum. Quem cum aliquotiens evolvissem, et pulcherrimum pariter ac utilissimum cognitu animadvertissem, demiratus equidem sum, tot doctos huius saeculi viros (de Italicis loquor) cum fere pleraque omnia eius scriptoris traduxerint, opus tam necessarium praeterisse. Proinde


2074. Jan Panonije. Serenissimo Hungarorum regi... [Paragraph | Section]

multa praeclara, ut est homo in omnium bonarum artium disciplinis copiosus ac elegans, occurrit inter alia liber de dictis regum et imperatorum. Quem cum aliquotiens evolvissem, et pulcherrimum pariter ac utilissimum cognitu animadvertissem, demiratus equidem sum, tot doctos huius saeculi viros (de Italicis loquor) cum fere pleraque omnia eius scriptoris traduxerint, opus tam necessarium praeterisse. Proinde quasi mihi reservatum licet nec codices ad id opportunos, nec quemquam praeter me ipsum haberem, quem in dubiis consulere possem, ac septennali iam intermissione graecarum litterarum


2075. Jan Panonije. Serenissimo Hungarorum regi... [Paragraph | Section]

quocumque modo translatum ab omnibus latinis agnosci, quam prorsus intactum inter paucos graece scientes delitescere. Cum ergo non ita multis noctibus coeptum absolvissem et subinde cogitarem, cui potissimum lucubratiunculam hanc, ut moris est, inscriberem, venit mihi continuo in mentem et melius de me meritum quam te esse neminem, cui uni omnes meas ac meorum fortunas debeo, et nulli aptius regum ac imperatorum clarissima dicta dedicari posse, quam tibi, qui idem et rex es et imperator. Rex dignitate, imperator assidua rerum bellicarum tractatione. Qua in re illud mihi commodissime


2076. Jan Panonije. Serenissimo Hungarorum regi... [Paragraph | Section]

ut olim Romanum imperium iam degenerans sub eo rursus principe movit lacertos, sic nostris temporibus Christiana res publica paene iam a perfidis hostibus prostrata, tuis sese iterum erexit auspiciis. Quod si bonorum apud te consilia maxime valuerint, si minimum aetati indulseris, si summae omnium de te expectationi servies, et favori numinis instando successus tuos urgebis, potes adhuc esse plane Traianus. Ad quae omnia in primis veterum virorum imitatione et excitatur animus et instruitur. Quorum plurimas ac nobilissimas sententias in hoc compendio breviter collectas cum velocissimo


2077. Jan Panonije. Serenissimo Hungarorum regi... [Paragraph | Section]

ac nobilissimas sententias in hoc compendio breviter collectas cum velocissimo ingenio tuo facile perceperis, veluti regulas quasdam cotidianarum actionum habebis, et ad earum formam non modo loqueris salsius, verum etiam vives sapientius. Accipe igitur, rex inclyte, has nostrae devotionis primitias vultu sereno. Quas si tibi non ingratas fuisse senserimus, animabimur fortasse ut deinceps non iam ad te, sed potius de te scribamus. Vale. Quinque ecclesiis. Idibus Octobris. 1467.


Bibliographia locorum inventorum

Jan Panonije (1434-1472) [1467], Serenissimo Hungarorum regi Matthiae epistula, versio electronica (, Italia; Hungaria), 406 verborum, Ed. Ács Pál Jankovics József Kőszeghy Péter [genre: prosa - epistula] [word count] [ianpanepistmatth].


More search results (batches of 100)
First 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.