Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: de

Your search found 30289 occurrences

More search results (batches of 100)
First 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 2095-2136:


2095. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | SubSect | Section]

temporibus extiterunt omniaque mundo senescente degenerasse; quam falsi sint uel ex hoc maxime apparet. Nam si apud Graecos atque Romanos multi ob singulas uirtutes clari habiti sunt, quid de Mocenico imperatore dicendum sit, cui, quicquid potuit benigna natura efficere, omnia simul contulit. Omitto genus clarum, formam grauem atque regiam dignitatem prae se ferentem, eloquentiam promptam, ceterasque naturae dotes: de his dico quae propriae hominis sunt. Est enim moribus


2096. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | SubSect | Section]

multi ob singulas uirtutes clari habiti sunt, quid de Mocenico imperatore dicendum sit, cui, quicquid potuit benigna natura efficere, omnia simul contulit. Omitto genus clarum, formam grauem atque regiam dignitatem prae se ferentem, eloquentiam promptam, ceterasque naturae dotes: de his dico quae propriae hominis sunt. Est enim moribus integer, uita sanctus, in bello magnanimus, in deuictos clemens, in rebelles seuerus et asper, in subditos indulgens, in omnes denique iustissimus, alieni abstinens, sui liberalis, et qui omnes cupiditates atque animi illecebras facillime


2097. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

ciuitates Graeciae copiarum magnitudine Othomani perterritas, iam non in uirtute sed in fuga spem habere (nam classis Othomani numerum trecentarum nauium expleuerat, terrestres uero copiae centum et uiginti milia militum excedebant), ciuitas trepida atque de statu rerum sollicita etiam propriae saluti diffidere coepit. Tunc et supplicationes indictae et uota publice priuatimque suscepta si status rei publicae integer maneret. Tum patres rogati conueniunt, fit frequens Senatus, graues atque uariae sententiae dicuntur. Tandem nihil potius


2098. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Fit Senatus decretum ut Nicolaus Canalis imperator reuocetur, deinde omnibus suffragiis ad tale negotium idoneus imperator designatur Petrus, clarissima familia Mocenica ortus; quae gens a primordiis ipsius urbis inter patricias familias semper habita est. De qua etiam multi clarissimi imperatores, naualis belli gloria uiri illustres, fuere, Thomas denique inclitus Venetorum dux qui ob magnitudinem rerum gestarum caelo et immortalitate dignus extitit. Petrus quoque ipse non minus ob uitae integritatem atque


2099. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

conscensa naui primum ad dispotae filiam, quae in quodam uico Macedoniae a priuigno ei dato tunc manebat, inde, allocuti mulierem, terrestri itinere Bizantium se conferunt, ubi, salutato ex more gentis Turcorum principe, reliqua per internuntios agunt. Et cum de condicionibus non conuenirent, legati per litteras quas pacis condiciones Turcus offerret Senatum certiorem reddunt. Veneti reiectis conditionibus ex Senatus decreto legatos domum reuocant. Interim Franciscus


2100. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Capellus febri correptus moritur. Nicolaus, alter legatus, primum piscatoria nauicula Lemnum, inde, nactus Venetam triremem, Cretam se contulit. Dum legati proficiscuntur, dum de conditionibus agitur in mittendis etiam atque remittendis litteris, tota aestas effluxit. Qua, etsi imperator cupiditate arderet patrare aliquod egregium facinus, et se et suorum maiorum gloria dignum, dissuadentibus tamen legatis nihil actum est. Verebantur enim ne barbarus


2101. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

hostis, bello lacessitus, oratoribus, uiris nobilibus atque innoxiis, manus inferret. Igitur, iam instante hieme, dux regiae classis Neapolim ad regem se recepit. Marinus quoque Malipetrus cum Ludouico Bembo legati domum reuocantur. Veneti, de compositione rerum cum Turco spe reiecta, in sequentem annum bello se praeparare statuunt. Mittuntur ergo oratores, primum ad Romanum Pontificem, deinde ad regem


2102. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

praedamque omnem ad naues referunt. Imperator ditata classe ad reficiendas naues in hiberna Methonam se recepit: brumae enim tunc erat tempus, annique pars saeuissima. Nec Methonae illi multos dies manere licuit. Motus enim crebris rumoribus, qui de Turcorum classe ferebantur, Lemnum uersus nauigare statuit. Erat autem fama Othomanum ad occupandam eam insulam quadraginta triremes optime instructas praeparasse. Itaque


2103. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Erat autem fama Othomanum ad occupandam eam insulam quadraginta triremes optime instructas praeparasse. Itaque imperator, paratis necessariis acceptoque commeatu, uelocissimo cursu cum tota classe Lemnum se contulit. Comperit ibi de Othomani classe rumorem falsum fuisse. Lemnos insula duo oppida habet: Paleocastrum et Cocinum appellant. Cocinum terraemotu quassum funditus corruerat, maxima etiam pars murorum ac turrium


2104. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

christianorum, seruitutem Turcorum fugientes, ex tota Asia quotidie se conferunt, et quoniam extra munitiones hostis omnia tenet, oppidanis ne lignandi quidem gratia exire licet. Hic mira de canum sagacitate ac solertia narrantur. Habent enim oppidani ultra quinquaginta canes, quos nocte extra munitiones tenent, ad quos si quis christianorum peruenerit, benigne excipiunt et cum plausu ad oppidum ducunt, si uero in hostem inciderint, latratibus persequuntur et


2105. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

extra munitiones tenent, ad quos si quis christianorum peruenerit, benigne excipiunt et cum plausu ad oppidum ducunt, si uero in hostem inciderint, latratibus persequuntur et dilacerant. Et si cui haec mira ac incredibilia uidentur, legat Plinium in Naturali Historia, qui de hoc animali multa maiora tradidit. Quapropter imperator, ut oppidanis ad necessaria exire atque euagari longius facultas daretur, circumiacentes uicos oppido depopulari statuit. Ergo tota nocte nauigans, dum adhuc tenebrae essent, ad litora oppido proxima uenit. Sed,


2106. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

ignaui gloriari. Interim principes congregati, quid potissimum agendum sit, consultant. Tum ex communi sententia Attaliam, Pamphiliae urbem, quae ab Attalo Philadelpho condita est, subitario apparatu oppugnare statuunt, sperantes, si de repente improuisam aggrederentur, absque bombardis et murorum deiectione urbe potiri. Attalia urbs est litoralis, omnium maritimarum Asiae prouinciae maxima, habens portum multis turribus ab utroque latere munitum et catena clausum: propterea


2107. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

bene sperare iubent. Insuper ualidissimam classem uiris atque armis optime instructam ostentant, affirmantes ad omnem nutum regi Persarum ubique praesto esse futuram. Itaque dimisso oratore se ad agendum, quoad per tempestates liceret, praeparant. Est ex parte occidentis oppidi Sancti Petri, de quo supra mentionem fecimus, Termerium, Myndiorum promontorium, multa milia passuum in mare excurrens uersus Coum insulam: regio aprica, uentis omnibus peruia, uinetis atque oliuetis caeterisque arboribus fructiferis optime consita, frequentibus quoque uicis bene habitata. In qua regione uiri


2108. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

uocant, concurrunt: passis crinibus, aras amplexantes, prophetam suum inuocant. Multae cum paruis liberis domi se obstruunt. Nostri, urbe potiti, omnia depraedantes per totam urbem discurrunt. Alii filios e complexu matrum abstrahunt, ipsas quoque matres capientes; alii muliebrem turbam de templis extrahunt, Machometum inuocantem; reluctantes per crines apprehensas trahunt. Quaedam uidua, cum in monumentum uiri sui incidisset, complexa monumentum, quasi uiuum ad auxilium uocabat, subindeque dicebat:


2109. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

clarissime imperator, optimum testem uirtutum tuarum. Pontifex et caeteri Italiae principes egregia tua gesta audientes me referente obstupescent et admirabuntur. Perge, uir magnanime, ut coepisti: tua enim gloria immortalis futura est . Imperator etiam maiora, quam quae ipse de se sperabat, pollicitus est, modo christiani principes Venetos suis opibus ad conficiendum bellum iuuare uelint. Quibus dictis digrediuntur: Cardinalis Italiam petiturus Methona soluit, imperator cum tota classe se Neapolim,


2110. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

ad ea loca uenturum esse. Deinde ex Senatus decreto imperatori mandatum est, ut ad omnia Usunasani mandata semper paratus sit, quaeque maxime cordi regis esse existimaret omissis caeteris ageret. Othomanus quoque, non solum fama excitus, sed per exploratores de magnitudine copiarum ac de aduentu regis Persarum plane edoctus, ultra non esse sibi cessandum ratus, bello se praeparare ac hosti occurrere statuit. Itaque, praeter consuetas copias, per omnes prouincias ditionis suae ut quaeque septem familiae singulos armatos mitterent imperat.


2111. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Deinde ex Senatus decreto imperatori mandatum est, ut ad omnia Usunasani mandata semper paratus sit, quaeque maxime cordi regis esse existimaret omissis caeteris ageret. Othomanus quoque, non solum fama excitus, sed per exploratores de magnitudine copiarum ac de aduentu regis Persarum plane edoctus, ultra non esse sibi cessandum ratus, bello se praeparare ac hosti occurrere statuit. Itaque, praeter consuetas copias, per omnes prouincias ditionis suae ut quaeque septem familiae singulos armatos mitterent imperat. Insuper ab omnibus sociis ac


2112. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

milites omnium nationum conducit. Praeter haec, multa milia curruum ad munienda castra parat, singulis curribus binas bombardas imponens. Tormentorum quoque omnium generum incredibilem copiam, atque hominum qui tormenta exercere usi erant magnum numerum parat. Quibus expeditis, omnes copias de Thracia in Asiam traiecit. Ipse etiam, munito Bizantio ac ualido praesidio ad urbem cum minore filio relicto, exercitum ad occurrendum hosti subsequitur. Huic enim urbi maxime timebat. Verebatur enim ne, si Venetorum classis munitionem faucium


2113. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

amico suis armis paternum regnum ab Othomano per iniuriam occupatum recuperet. Tum imperator oratores bene sperare iubens a se dimittit. Deinde Victorem Soprantium, legatum suum, ad Caramanum ire iubet, cui mandat uti, de statu rerum edoctus, quid potissimum agendum sit cum eo agat. Victor equo ad Caramanum mature se confert, salutatoque regulo: Ab imperatore- inquit- missus uenio, ut tibi referrem et ob patris tui et ob regis Persarum, cui nunc foederati sumus,


2114. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

sumus, amicitiam se cum ualidissima classe in subsidium tibi uenisse. Quapropter a te doceri uult quo in statu res sint, quidue primum agendum sit, ut ex communi consilio quid potissimum in re sit agat . Tum Cassambeg, imperatori gratias agens, inquit: Nunquam me spes de Senatu Veneto falsum habuit, nunc etiam re ipsa perspicio Venetos praeter caeteras nationes amicos et foederatos in calamitate positos suis opibus iuuare. Caeterum cum plures menses sint, ex quo haec oppida Ciliciae frustra obsideo, quia nec milites


2115. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

regius dux, deinde legati ac tota classis. Imperator expositis copiis ad praefectum mittit, qui eum monerent, ut oppidum dedat: quod nisi dediderit, quicquid uictoribus in uictos licet esse passurum. Mos est Turcorum principum a ducibus qui in alienas prouincias excursiones faciunt de omnibus captiuis quintam partem accipere. Maxime uero eligere solent a decimo ad sextum decimum annum adulescentulos. Si captiui desunt, per omnes regiones sui imperii christianorum filios inuitis patribus


2116. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

et faleris bullatis ornatum, pardumque mansuetum imperatori ob rem bene et prospere gestam dono misit, simul gratias ei agit, quod nullis suis praecedentibus meritis, uiribus et uirtute propria regnum sibi recuperasset Dum haec in Cilicia aguntur, de regis Persarum exercitu ac Othomani expeditionibus propter locorum distantiam nihil ueri praeter uanos rumores afferebatur. Imperator ergo, cum in Cilicia Trachea nihil quod agi posset reliquum esset (nam omnis Cilicia maritima usque ad


2117. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

mihi in matrimonium dedit. Ergo si fata me abstrahent, uxorem et regnum Senatui Veneto commendo. Te uero, per amicitiam nostram perque maiestatem imperii Veneti, rogo atque obtestor, si mors me occupauerit, haeredes meos et regnum ab iniuria defende . Imperator de ualitudine regem bene sperare iubet: nam et aetate integra et corpore robusto facile morbum superaturum affirmat. Tum si (ut est uita mortalium incerta) diem suum obierit, pollicetur et Venetum Senatum, et se, cuius ipse imperator erat, eius haeredibus ad defensionem regni in omni


2118. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

non multum inter se distare, et ad paucos dies collatis signis proelium inire et armis rem decernere uelle. Praeterea orator imperatorem monebat, ut quam primum ad Ciliciam se cum tota classe conferret, affirmans propediem Usunasanum illuc uenturum esse, cum eo de statu totius belli acturum. Igitur imperator mutata uelificatione Ciliciam uersus nauigationem dirigit. Et cum equites pabulo equorum indigerent, imperator omnes copias in agro olim Myreneorum exposuit. Myra fuit ciuitas Lyciae, una ex sex


2119. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

cum classe esset, uenit ad eum Lodouicus Laoridanus, pontificiae nauis praefectus. Nam Pontifex Maximus legatum miserat Laurentium Zanum, archiepiscopum Spalatensem, cum decem triremibus, qui, Rhodum ueniens, ultra progredi noluit, nisi prius de aduentu suo quidque in animo sibi esset imperatorem moneret. Igitur Lodouicus imperatori refert archiepiscopum, legatum a Pontifice missum, Rhodum aduenisse, eumque scire uelle an aliquod egregium facinus gesturus esset: se quoque socium, si id in animo


2120. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

et propter ipsius legati personam, qui in agro Piceno diu in armis uersatus belli haud ignarus est, nobis gratum erit . Lodouicus accepto responso ad legatum reuertitur. Imperator, cum iam multos dies circum litora Ciliciae moram traxisset, nihilque de progressu regis Persarum afferretur, tandem redduntur ei litterae a Katarino Zeno, in quibus continebatur regis Persarum copias cum Turcis bis conflixisse. Othomanus duos magistratus summos habet, unum Bassan


2121. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

bombardas imponens, praeterque eas ingentem copiam tormentorum cuiusque generis ad defendendas munitiones disposuerat. Ad haec regenda ad quindecim milia, uiros in administratione bombardarum aliorumque tormentorum exercitatos, locauerat. Intra uallum habebat equites uiginti quinque milia, quos de toto exercitu delegerat. Hi maxime Thraces atque Triballi erant. Peditum quoque, quos Ianizaros uocat, uiginti milia erant, manus prope inuicta, et Macedonicae


2122. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

sed arte atque tormentis superatus est. Imperator his ex litteris Katarini Zeni cognitis, qui eum etiam monebat, ne hoc anno ultra regem expectaret (nam instante hieme in hiberna exercitum rex ducturus erat), Cilicia soluens Cyprum concessit, de filio nato reginae gratulaturus, quem antea enixam audiuerat, simulque si qua ad tutandum regnum necessaria forent prospecturus. Ubi ad reginam uenit, post gratulationem regina uolente puer ab imperatore et legatis ad sacrum fontem suscipitur, pueroque paternum nomen inditum est. Baptizato


2123. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Erat Cypri Andreas Cornarius, reginae patruus, uir mansueti animi atque benigni ingenii, ab adolescentia optimis moribus institutus, potiusque iniuriam pati, quam inferre paratus. Huius consilio regina in administratione regni maxime utebatur; quem imperator ad se uocat, de condicione regni, de fide hominum ab eo inquirit, et num aliquid timeret, aut alicuius rei indigeret interrogat. Ille tranquilla ac tuta esse omnia respondit, nec in praesens


2124. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Andreas Cornarius, reginae patruus, uir mansueti animi atque benigni ingenii, ab adolescentia optimis moribus institutus, potiusque iniuriam pati, quam inferre paratus. Huius consilio regina in administratione regni maxime utebatur; quem imperator ad se uocat, de condicione regni, de fide hominum ab eo inquirit, et num aliquid timeret, aut alicuius rei indigeret interrogat. Ille tranquilla ac tuta esse omnia respondit, nec in praesens alicuius rei opus esse


2125. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

mandat, uti dicto Cornarii audientes sint. Interim legatus Pontificis cum duabus triremibus ad imperatorem uenit, reliquas octo a quaestore, qui impensae faciendae gratia a Pontifice praepositus erat, abductas Chium uersus esse narrat. Legatus, de pugna regis Persarum cum Othomano ab imperatore edoctus, cum eo reuertitur, itaque simul Cypro recedunt. Et quoniam omnium animi ad regis Persarum copias atque exitum intenti erant, imperator, ueritus ne Othomanus solita astutia ad


2126. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Et iam ab imperatore omnia composita et regnum pacatum ac quietum erat, cum redduntur ei litterae Nicolai Marcelli, ducis Venetorum, cum Senatus decreto, quo prouincia Cypri ei demandabatur. Multa dux in expeditione facienda imperatorem monebat, ut de retinendis nauibus negotiatoriis, de equitibus Cretensibus ac Epiroticis, de militibus praesidiariis, quae omnia imperator, admonitiones ducis ac


2127. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

composita et regnum pacatum ac quietum erat, cum redduntur ei litterae Nicolai Marcelli, ducis Venetorum, cum Senatus decreto, quo prouincia Cypri ei demandabatur. Multa dux in expeditione facienda imperatorem monebat, ut de retinendis nauibus negotiatoriis, de equitibus Cretensibus ac Epiroticis, de militibus praesidiariis, quae omnia imperator, admonitiones ducis ac Senatus superans, consilio


2128. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

demandabatur. Multa dux in expeditione facienda imperatorem monebat, ut de retinendis nauibus negotiatoriis, de equitibus Cretensibus ac Epiroticis, de militibus praesidiariis, quae omnia imperator, admonitiones ducis ac Senatus superans, consilio ac diligentia sua iam fecerat. Hoc mirum: nam quicquid post mortem regis Senatus ad conseruationem regni fieri iussit, omnia imperator suo consilio praeoccupauerat. Etsi iam


2129. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

missus fuerat. Caeterum, auditis ab imperatore gestis, omisso negotio, pecuniam ad imperatorem detulit. Imperator accepta pecunia Marcellum cum decem triremibus ad tutandas Aegeas insulas misit. Et cum iam per multos dies Cypri successorem expectasset, nihil de aduentu successoris audiret, tandem redduntur ei a successore litterae, quibus significabat se in terram Graec[i]am uenisse, sed ex Senatus decreto Cyprum accedere nolle, quoniam totum negocium illius regni ei demandatum erat.


2130. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

iuxta Lissum decurrit; ab ostio Bolianae decem milia passuum orientem uersus bino ostio mare intrat. Cuius fluuii ad Scodram et alueus siccus et pontis uestigia extant. Miror cur nec Plinius nec Strabo, diligentissimus geographus, de lacu tam insigni nec de eius fluuio ullam mentionem fecerint. Hi ambo fluuii nauigabiles, etiam onerariarum nauium ad multa milia passuum capaces sunt. Planities inter eos ac circumadiacentes campi ita fertiles sunt, ut semina


2131. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

decurrit; ab ostio Bolianae decem milia passuum orientem uersus bino ostio mare intrat. Cuius fluuii ad Scodram et alueus siccus et pontis uestigia extant. Miror cur nec Plinius nec Strabo, diligentissimus geographus, de lacu tam insigni nec de eius fluuio ullam mentionem fecerint. Hi ambo fluuii nauigabiles, etiam onerariarum nauium ad multa milia passuum capaces sunt. Planities inter eos ac circumadiacentes campi ita fertiles sunt, ut semina temere iacta et absque


2132. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

nec Cansabegus equestribus copiis, intercedentibus praeruptis saxis, montem ascendere poterat. Leonardus, cum e lacu in fluuium classem inducere uellet, offendit flumen piscatoriis structuris totum quasi de industria ad prohibendum aduentum classis impeditum. Hoc enim in loco magna captura piscium fit, ex qua Veneti quinque milia aureorum uectigal exigere solent. Itaque classiarii, ultra progredi non ualentes, in primo aditu fluminis cum Turcis manum conserebant.


2133. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

superiaciunt, deinde igne supposito cadauera concremant, uerentes ne foetida corpora aerem corrumpant, morbumque oppidanis inferant. Imperator, cum accepisset apud Scodram a nostris rem bene et prospere gestam, nihilque ultra de expugnatione oppidi dubitaret, diligentiorem curam ad conualescendum adhibere statuit. Nam et morbus in dies crescebat, et iam audierat Lodouicum Bembum legatum Catari diem suum obiisse, Triadanum quoque Grittum, successorem suum, graui morbo oppressum


2134. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

optime instructa; habet senatum atque magistratus, ordinem quoque patriciorum et plebis distinctum. Patricii soli rem publicam administrant, plebs tantum suis rebus studet: de publicis minime curiosa est. Haec ciuitas prae caeteris Dalmatiae urbibus, publicis et priuatis operibus, magnifice extructa est. Habet et naualia ac portum catena clausum. Ciues etiam in diuersis prouinciis mercaturam exercentes caeteros Dalmatas opibus superant.


2135. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

atque dux suo ductu atque auspiciis Venetorum imperium longe lateque propaget. Impressum est hoc opusculum Venetiis per Bernardum pictorem et Erhardum Ratdolt de Augusta una cum Petro Ioslein de Langencen correctore ac socio. Laus Deo. M. CCCC. LXXVII.


2136. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

atque dux suo ductu atque auspiciis Venetorum imperium longe lateque propaget. Impressum est hoc opusculum Venetiis per Bernardum pictorem et Erhardum Ratdolt de Augusta una cum Petro Ioslein de Langencen correctore ac socio. Laus Deo. M. CCCC. LXXVII.


Bibliographia locorum inventorum

Cipiko, Koriolan (1425-1493) [1477], Petri Mocenici imperatoris gestorum libri tres, versio electronica (), Verborum 16317, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [cipikokpetri].


More search results (batches of 100)
First 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.