Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Bibliographic criteria: none
(All documents) Search criteria: de Your search found 30289 occurrences
First 249 250 251 252 253 254 255 256 257 258 259 260 261 262 263 264 265 266 267 268 269 Last Retrieve all occurrences (This may take some time to download)
Occurrences 25897-25948:25897. Škrlec Lomnički,... . Epistolae Nicolai Skerlecz ad... [page 1 | Paragraph | Section] Jovanović
promeritam gentem insectetur?
Agnosce verba tua et, si potes, inficiere justum esse meum populariumque meorum dolorem.
Vix in destitutum omnibus solidae eruditionis subsidiis monachum qui, ut otium suum
falleret, explosam dudum ab ipsis Patriae Historiae Alumnis de Diplomate Alexandri M.
fabulam resuscitare adnisus fuerat, incidisti cum tu censoriam Libro 1-o pag.
187 adjicis notam: Quid nobis fieret? Si Croatae jus ab Alexandro ipsis datum, in
effectum deducerent; nimirum essemus eorum subditi, et
intricatam hanc tuam sententiam; dicerene voluisti quod ex ipsis Croaticis commentatoribus
qui melius scripsere Fabulam hanc jam profligarint, corpus tamen Nationis pro Diplomate
illo adhuc tanquam pro aris et focis decertet? Aut hoc statuere voluisti quod exteri, qui
de rebus Sclavonicis scripsere, Authores fabulam hanc jam profligarint, gentilitii tamen
Croatiae scriptores pro eadem tanquam pro aris et focis decertant? Utcunque statuas,
palmarem aut genti ipsi, aut certis gentilitiis scriptoribus nostris injuriam intulisti.
Si
huius meminerunt; sed tu, ut totam gentem continuo lacessere possis,
non desinis omne Croaticorum Scriptorum Corpus in uno Ratkajo et Bedekovichio concentrare.
Ego, quoniam cum umbris gestis depugnare, Glavinichium adhuc et Orbinum, magna scilicet
nomina, cedo; de his Triumphum, si eum tibi decorum futurum putas, pace mea cecineris. Id
tantum a te majorem in modum peto, ne probatiores scriptores nostros cum nugatoribus his
confundas; ut modum Imaginationi tuae ponas; ut verba magis in posterum in potestate
habeas;
Frementibus Croatis! nimirum ob explosam anilem fabulam; quem,
quaeso, propterea a nostra gente vidisti infremuisse? Quem praeter fabulatores illos, quos
gloriae tuae victimas jam destinavi, Croaticum scriptorem, non dico frementem, sed vel
murmurantem de hac fabula audivisti?
Pergis
dicere voluisti! Figuratus hic loquendi modus, ut pro Scriptoribus gentis
alicujus gens ipsa nominetur, Tibi inadvertenti elapsus est! Cederem si id una aliave
tantum vice evenisset; nunc ubi Te in omni semper occasione hac phrasi usum video, non
possum non sinistram de tuo a gente hac alieno animo formare conjecturam. Sed pone de hoc
loco: Scriptores Croaticos indicare voluisse. Nonne supra iam edocui Fabulam
hanc praeter minutos quosdam scriptores a nullo majorum gentium Scriptore Croatico
memorari, ut scias nobis a
gentis
alicujus gens ipsa nominetur, Tibi inadvertenti elapsus est! Cederem si id una aliave
tantum vice evenisset; nunc ubi Te in omni semper occasione hac phrasi usum video, non
possum non sinistram de tuo a gente hac alieno animo formare conjecturam. Sed pone de hoc
loco: Scriptores Croaticos indicare voluisse. Nonne supra iam edocui Fabulam
hanc praeter minutos quosdam scriptores a nullo majorum gentium Scriptore Croatico
memorari, ut scias nobis a recentioribus rerum Croaticarum Scriptoribus, inter exteros
genti insultaret?
Croatae... Majores suas ad Cimerias damnari Tenebras
haud aequo animo ferentes. Quid Tibi opus fuit hoc rursus aculeo? Cur Tu, qui
caeteris in rebus Sententiam gravi semper Iudicio promis, quoties de Croatis
agitur, Declamatoris Personam induis? constat Tibi rem necdum confectam esse an majores
vestri, qui in tertia emigratione Panonias insederunt, eundem cum primae et secundae
emigrationis Hunnis et respective Avaribus populum constituant? Scio majori te
eundem cum primae et secundae
emigrationis Hunnis et respective Avaribus populum constituant? Scio majori te eruditione
pollere quam ut rem hanc per Prayum, et Desseritium vestros extra controversiam collocatam
arbitreris. Qui vel solum Assemannum et Iordanem de originibus Slavonicis attentius
evolverit, facile perspiciet, improbos hic et Pray, et Dessericii Labores filum Ariadnae
in Labyrintho hoc minime praebere. Quid itaque si Hungaros eundem esse cum Hunnis
Attilianis populum negem? Quorsum omnis de antiquitate
Assemannum et Iordanem de originibus Slavonicis attentius
evolverit, facile perspiciet, improbos hic et Pray, et Dessericii Labores filum Ariadnae
in Labyrintho hoc minime praebere. Quid itaque si Hungaros eundem esse cum Hunnis
Attilianis populum negem? Quorsum omnis de antiquitate Aborigenum nostrorum contentio
devolveretur? Scilicet ut Chrobatos septimo, Hungaros nono primum saeculo cultioribus
Europae gentibus innotuisse statuamus, id si ita se habet, Cur Croatae majores suos
ad cimerias damnari Tenebras aegre ferant?
agis ut in id authoritate publica inquiratur? Statue mihi idoneos
testes et efficiam ut publica eatenus investigatio suscipiatur. Sed habes paratum
effugium: ii a quibus Te audivisse dicis Croatae erunt dubio procul Testes minime idonei,
erunt idiotae qui nec quid sit de Systemate Legum nostrarum Locus credibilis, nec quando
M. Alexander vixerit, nec quis esse potuerit inter ejus Cancellariam et Tabularium
Capituli Chasmensis nexus noverunt; jam vero Tibi ipsi expendendum relinquo quam insigni
caetera operi tuo labem per id
ac potissimum e Polonia venire.
Ne tamen mera verba Tibi dari putes, cape 20 Exemplaria Funebris, quae doctissimo condam
Kerchelichio in Academia hac dicta est, Laudationis; videbis exinde quae sit nostratum non
dico eruditorum, sed studiosorum tantum hominum de ratione Patriam Historiam tractandi
sententia. Cape etiam Introductionem in Systematicum Croaticae Historiae, compendium
Manuscriptum, et videbis eos, qui hac in re quid reipsa tentarunt, Diplomatico-Criticam
scribendi rationem omnino consectari. Si Authori vacasset
ut ad id, quod Caput est mearum Litterarum veniamus, vide quam Tecum liberaliter
agam: Ego te Iudicem in propria Causa constituo. Agnosces ipse gravem Te genti nostrae
injuriam intulisse dum ob Ratkaji et Bedekovichii, obscurorum certe Scriptorum,
hallucinationes, de tota gente, aut certe de omni Scriptorum Croaticorum nomine tam acerbe
iterum iterumque pronunciasti; et Religio et Ecclesiastici, quem profiteris, ordinis
Institutum iubent Te ut iniquitatem hanc resarcias. Polliceor proinde mihi conviciorum
horum
est mearum Litterarum veniamus, vide quam Tecum liberaliter
agam: Ego te Iudicem in propria Causa constituo. Agnosces ipse gravem Te genti nostrae
injuriam intulisse dum ob Ratkaji et Bedekovichii, obscurorum certe Scriptorum,
hallucinationes, de tota gente, aut certe de omni Scriptorum Croaticorum nomine tam acerbe
iterum iterumque pronunciasti; et Religio et Ecclesiastici, quem profiteris, ordinis
Institutum iubent Te ut iniquitatem hanc resarcias. Polliceor proinde mihi conviciorum
horum altero, quem editurus es, Libro
et Religio et Ecclesiastici, quem profiteris, ordinis
Institutum iubent Te ut iniquitatem hanc resarcias. Polliceor proinde mihi conviciorum
horum altero, quem editurus es, Libro Retractationem; sin, denuncio Tibi quod pro tuendo
rei Litterariae, cui de Clementia Augustae his in Regnis praesum, honore
Litteram hanc primum in Academiae hujus Tabulas referre, deinde vero per Ephemeridas seu
universitatis seu Vindobonenses publicam reddere velim. Ego praestantiae operis Tui
Iustitiam reddidi, spero quod Tu
Epistola Magnificentiae Tuae die 15 Julii exarata, non nisi die 2 septembris ad me perlata est. Quae Causa exstitit quam ob rem Tibi prius respondere non potuerim, quod nunc exequor. Probe mihi cognitum erat vulgo Croatarum adeo displicuisse, quae in duobus Libris meis sparsim de iis scripseram, ut me Librosque meos non modo reprehenderent, verum etiam maledictis incesserent; tamen induci non poteram ad credendum fore ut eruditi Croatae irascantur mihi quod vulgares popularium suorum errores, etsi non sine salibus, at certe sine malignitate animi confutavi. Quin imo
fatente
Ioannes Zakmardy Regni Proto-Notarius, qui Diploma Alexandri Macedonis agnoscit, non quidem (ut animadvertendum Kerchelichius putavit) ex officio fidei dignitatis suae, verum, ut homo privatus . Ipse Kerchelichius quid de sinceritate Diplomatis sentiat, non se clare aperit, sed ita scribit: de Alexandri Diplomate quivis quod lubet sentiat. Haec quoad Scriptores vestros; quod vulgus Croatarum attinet, Tute item, et Author Panegyris, in Academia Zagrabiensi in honorem Kerchelichii nuper pronunciatae Testes estis, fabularum hujusmodi fidem in Animis popularium vestrorum alte
fabularum hujusmodi fidem in Animis popularium vestrorum alte insedisse. Verba tua haec sunt, in adjuncto Epistolae Tuae Scripto ad me misso: Ut videant, si qui forte sunt, qui pervoluto vix obiter Ratkajo, eas tantum, quas ex illo perceperunt Sententias requirere, et nisi eodem probentur, de quovis opere (tale meum est) audacter solent pronunciare. Horum porro hominum, quos tu existere subdubitas, si qui, ais, forte sunt, horum, inquam, hominum non parvum esse apud vos numerum plurimi non dubitant, et auctor Laudatae Panegyris in Conspectu Zagrabiensis
ac popularibus Croatis vere adscripsisse.
Ita est, inquis, sed cur aliis locis Croatas perpetuo crepas, cur scriptores Croaticos non dicis: cape Responsum ab omnibus, ut spero, probandum: Ratio aequitatis postulat ut ubicunque Locis aliis Croatas simpliciter appellam, id de non nullis minutis Scriptoribus, de quae vulgo intelexisse existimer; secutus hac in re sum morem Scriptorum optimae Notae, qui ubi semel iterumque verbis nitidis ac planis pro opportunitate Sententiam suam declararunt, consveverunt deinceps liberius uti vocabulis; nimirum servile
adscripsisse.
Ita est, inquis, sed cur aliis locis Croatas perpetuo crepas, cur scriptores Croaticos non dicis: cape Responsum ab omnibus, ut spero, probandum: Ratio aequitatis postulat ut ubicunque Locis aliis Croatas simpliciter appellam, id de non nullis minutis Scriptoribus, de quae vulgo intelexisse existimer; secutus hac in re sum morem Scriptorum optimae Notae, qui ubi semel iterumque verbis nitidis ac planis pro opportunitate Sententiam suam declararunt, consveverunt deinceps liberius uti vocabulis; nimirum servile esse judicantes quam religiosissimam
Scriptores qui comenta illa profligarunt, exteros an Croatas? Exteros intelligo, non Croatas; Ego enim hactenus in nullum Croatam Scriptorem incidi qui fabulas illas data opera et, ut dicunt, positive profligarit. Non dico nullum extare sed eum a me ignorari; Tu mihi gratiam feceris si de iis me edocueris. Et quid, ais, Lucius et Kerchelichius? Lucius Dalmata fuit, non Croata; Tu sane negas Orbinum Croatam, sed ais Dalmatam Ragusaeum; et ego Tibi Lucium dem Croatam, quem facile Tibi demonstravero Italo-Dalmatam; sed fuerit Croata Lucius, is fabulam illam non allegatis positivis
facile Tibi demonstravero Italo-Dalmatam; sed fuerit Croata Lucius, is fabulam illam non allegatis positivis argumentis data opera profligavit, sed tantum silentio suo Locum ei in Libris suis non dedit. Quid Kerchelichius? Jam supra ostensum est per Croatam hunc Scriptorem cuivis licere sentire de Diplomate Alexandrino quod lubet, et quamvis ipso deferre eidem non videatur, argumentis tamen positivis nequaquam illud profligat; Idem de Historia Chehi
sed tantum silentio suo Locum ei in Libris suis non dedit. Quid Kerchelichius? Jam supra ostensum est per Croatam hunc Scriptorem cuivis licere sentire de Diplomate Alexandrino quod lubet, et quamvis ipso deferre eidem non videatur, argumentis tamen positivis nequaquam illud profligat; Idem de Historia Chehi
insigne Cimelion obtruserit; verum dum me pro Comitiis 1765ti pararem, reserata hac cista ego ipse omnia documenta regestravi et fide mea asseverare possum me Diplomatis hujus ne vestigium quidem reperisse. haec Tu. Iam audi observationes meas. Tu Rumorem multorum ore Croatarum sparsum, de asservato in Cista privilegiorum Regni Diplomate Alexandrino mihi perscribis; vide quid agas? Scin' Tu Cistam illam Privilegiorum Regni Locum esse Credibilem? Scin Tu, quod unum falsum Instrumentum in Tabulario publico repertum totius Loci fidem labefactaret? Dic sodes, quo
agas? Scin' Tu Cistam illam Privilegiorum Regni Locum esse Credibilem? Scin Tu, quod unum falsum Instrumentum in Tabulario publico repertum totius Loci fidem labefactaret? Dic sodes, quo animo fers argumentum proprium in Te torqueri? Et tamen bene retorquetur, quoniam Tu eadem de cista Regni narras, quae Ego de Tabulario Capituli Chasmensis. Tu credebas fueri potuisse, ut veterator quispiam nimis credulo alicui Protonotario instrumentum falsum obtruderet, quin per hoc fidem cistae illius labefactares; et ego fidem labefacto Tabularii Chasmensis, quando non
Privilegiorum Regni Locum esse Credibilem? Scin Tu, quod unum falsum Instrumentum in Tabulario publico repertum totius Loci fidem labefactaret? Dic sodes, quo animo fers argumentum proprium in Te torqueri? Et tamen bene retorquetur, quoniam Tu eadem de cista Regni narras, quae Ego de Tabulario Capituli Chasmensis. Tu credebas fueri potuisse, ut veterator quispiam nimis credulo alicui Protonotario instrumentum falsum obtruderet, quin per hoc fidem cistae illius labefactares; et ego fidem labefacto Tabularii Chasmensis, quando non nullorum Croatorum sermonum ita
quispiam nimis credulo alicui Protonotario instrumentum falsum obtruderet, quin per hoc fidem cistae illius labefactares; et ego fidem labefacto Tabularii Chasmensis, quando non nullorum Croatorum sermonum ita narro, ut non modo fidem eis me habere non prodem, sed ne quidem suspicionem ullam de existentia falsi illius Instrumenti in dicto Tabulario manifestem? Tu (quod fieri potuisse non negas) si subtrusum a veteratore quopiam et a nimis credulo aliquo Protonotario repositum falsum Diploma Macedonicum re ipsa invenisses in cista illa, an admitteres propterea totius Loci fidem
Litterariis rationes in medium proponendas, minas procul ablegandas esse existimo; Nam equidem ita comparatus sum, ut adversarium ratione pugnantem dociliter audiam, minitantem Dignitatis suae splendore vel authoritate etsi revereor, non tamen metuam.
Tuae impense commendo.
Quinque Ecclesiis
possum tempus collocare.
Patere tantum, Vir Clarissime, ut ad pauca aliqua Epistolae Tuae capita supremum respondeam. Non ut novam tibi Litem indicam, sed ut eorum, quae primis Litteris scripsi, rationem reddam tantisper planiorem efficereque contendam postulatum meum de inserenda a Te posteriori Tomo lenitiva aliqua declaratione haud omni prorsus Ratione caruisse. Generalis Excusatio Tua in eo sita videtur quod postquam binis in locis aliquos scriptores, et minutos scriptores Croaticos expressisses, potueris postea Exemplo
atque iterum, sed semper vitari debere; scio insignes caeteroquin aliarum etiam gentium scriptores mutuis conviciis se non raro lacessisse, verum hanc ego labem a nascente republica Litteraria Hungarica acerrime propulsandam peroptarem. Id autem potiori adhuc Iure flagitare posse videor ut omnis de gente aliqua oratio ita instituatur ne Criminationis cujuspiam vel suspicionem praebere posset.
Non agam Tecum ex rationis subtilitate; rem omnem ex usu ipso aestimabo. Si ego de origine Hunnorum a Daemonibus incubis, de Diplomate Attilae, de vendito pro alba Equa
propulsandam peroptarem. Id autem potiori adhuc Iure flagitare posse videor ut omnis de gente aliqua oratio ita instituatur ne Criminationis cujuspiam vel suspicionem praebere posset.
Non agam Tecum ex rationis subtilitate; rem omnem ex usu ipso aestimabo. Si ego de origine Hunnorum a Daemonibus incubis, de Diplomate Attilae, de vendito pro alba Equa Regno sermonem faciens una aliave vice praemisissem fabulas has a minutis quibusdam scriptoribus Hungaris sustineri, postea vero universim pronunciassem: haec esse Hungarorum figmenta, non argumentis
adhuc Iure flagitare posse videor ut omnis de gente aliqua oratio ita instituatur ne Criminationis cujuspiam vel suspicionem praebere posset.
Non agam Tecum ex rationis subtilitate; rem omnem ex usu ipso aestimabo. Si ego de origine Hunnorum a Daemonibus incubis, de Diplomate Attilae, de vendito pro alba Equa Regno sermonem faciens una aliave vice praemisissem fabulas has a minutis quibusdam scriptoribus Hungaris sustineri, postea vero universim pronunciassem: haec esse Hungarorum figmenta, non argumentis impugnanda, sed sibillis excipienda; et alibi,
posse videor ut omnis de gente aliqua oratio ita instituatur ne Criminationis cujuspiam vel suspicionem praebere posset.
Non agam Tecum ex rationis subtilitate; rem omnem ex usu ipso aestimabo. Si ego de origine Hunnorum a Daemonibus incubis, de Diplomate Attilae, de vendito pro alba Equa Regno sermonem faciens una aliave vice praemisissem fabulas has a minutis quibusdam scriptoribus Hungaris sustineri, postea vero universim pronunciassem: haec esse Hungarorum figmenta, non argumentis impugnanda, sed sibillis excipienda; et alibi, frementibus Hungaris,
tuam propositionem Tu ita lenire contendis: postquam Te provocassem ut remonstres ipsarum illarum, quas exposuisti, fabularum primos authores Croatas fuisse, Tu periculosam videns arenam maluisti nescio quod inter figmenta et inventa discrimen statuere. Verum nolim ego de Tricis Grammaticis hic Tecum altercari. Mihi fixum adhuc videtur illud argumentum quod ob fabellas per minutos scriptores in vulgus sparsas propositio haec citra Litterariam Gentis Croaticae offensam enunciari non possit. Sed cum haec sint figmenta Croatarum, non argumentis impugnanda, sed
Legenti Croaticae plurimam Militaris virtutis gloriam tribuere, Litterariae tamen Laudis partim tribuere nullam; ipse (oggeris) Kerchelichius imo Panegyrista etiam suus testatur fabulas has a plurimis Croatis receptas, et ad recentiora usque tempora retentas fuisse. De Kerchelichio primum, tum de Panegyrista respondebo. Expende, quaeso, ipsum loci citati spiritum, et videbis eum nihil aliud indicare voluisse, quam quod ob protracta in Lucem quaedam Diplomata persecutionem passus sit, et a monachis, et a viris in alteri etiam gradu eotum
Militaris virtutis gloriam tribuere, Litterariae tamen Laudis partim tribuere nullam; ipse (oggeris) Kerchelichius imo Panegyrista etiam suus testatur fabulas has a plurimis Croatis receptas, et ad recentiora usque tempora retentas fuisse. De Kerchelichio primum, tum de Panegyrista respondebo. Expende, quaeso, ipsum loci citati spiritum, et videbis eum nihil aliud indicare voluisse, quam quod ob protracta in Lucem quaedam Diplomata persecutionem passus sit, et a monachis, et a viris in alteri etiam gradu eotum collocatis, sed genuina
usu venire Tute probe nosti ut honoris gradus non semper Litterarum usui respondeat; haec ego non argumenti causa, sed veritatis g[r]atia; mihi enim arctior cum Kerchelichio necessitudo per omnem ejus vitam intercessit; nam eodem Moderatore etiam studiorum meorum usus sum, atque adeo idoneum me de mente ejus Testem habere potest; praesertim postquam ille
eos (in promtu enim sunt omnibus) legerunt, iisdem tamen Ratkajum, Bedekovichiumque praeferunt. Credisne sparsas a Te incidenter aliquot Satyras tantam apud eos Tibi conciliaturas authoritatem, ut Tibi potius quam luculentissimis illis authoribus fasces submittant? Depone quaeso hac de re omnem sollicitudinem! Praesto nobis sunt in omnibus scholis publici Magistri; non qui fabulas has Iuventutem cum aculeis dedoceant, sed qui eandem ad genuinum Patriae Historiae Systema svaviter perducant. Idiotas autem jam adultos nec sales Tui, nec Porphyrogeniti authoritas, nec omnia Lucii
Lucius tantum silentio suo locum eis dedit! Kerchelichius plane Libertatem utrumlibet sentiendi concessit! Ipse ejus Panegyrista diserte affirmavit errores Ratkaji e popularium suorum animis vix evelli posse. Debent profecto alte animo suo insidere, gloriola illa, quasi Tu primas de Fabulis his Triumphasses. Verum jam supra te monui palmas has haud adeo facili Labore conquiri. Ede mihi ordinatam authorum, qui errores hos excoxerant, qui eos in alias Provincias Transplantarunt, qui eos apud posteritatem propagarunt, Chronologiam, profer occasionem, Analogiam, quam omnis
nomen. Ne vero in Kerchelichii exemplo patrocinium quaeras, scito, hanc pluresque ejus Satyras a nobis minime probari, quamvis exulcerato iusto dolore animo ejus indoleamus. Ut concludam hoc argumentum, mihi aeque nullus Hungarorum Scriptorum in manus oculosve incurrit, qui fabulam Otrokocsy de Daemonibus Incubis, qui Diploma Attilae positive confutarit. De Panegyrista ita habe: Ratkajus a nobis non ob solam Diplomatis Alexandrini fabulam notatur, verum permiscuit ille complura, non modo facta, sed et omnem ferme Chronologiae rationem; et hi sunt Errores illi quos Panegyrista me
hanc pluresque ejus Satyras a nobis minime probari, quamvis exulcerato iusto dolore animo ejus indoleamus. Ut concludam hoc argumentum, mihi aeque nullus Hungarorum Scriptorum in manus oculosve incurrit, qui fabulam Otrokocsy de Daemonibus Incubis, qui Diploma Attilae positive confutarit. De Panegyrista ita habe: Ratkajus a nobis non ob solam Diplomatis Alexandrini fabulam notatur, verum permiscuit ille complura, non modo facta, sed et omnem ferme Chronologiae rationem; et hi sunt Errores illi quos Panegyrista me censore adeoque totius rei probe conscio designavit. Caeterum e Toto
frequentavi, vendebatur. Adolescens Diploma Attilae a pluribus semidoctis serio audivi sustineri. Nosti, vir clarissime, duas has gentes adeo communes semper res habuisse, ut iisdem scholis, iisdem per vices Magistris, iisdem Libris ipsis reliquis eruditionis subsidiis uterentur; porro Tu meum De Aboriginum nostrorum antiquiori in Europam adventu argumentum ea ratione non dissolvisti, quod Gloriam Gentis Hungarae per id auctum iri non putes, si Hunnos Attilianos, praedones illos ac latrones, in majoribus suis numeret; poteram ego Tibi eodem Iure respondere si argumentum concludere
suis numeret; poteram ego Tibi eodem Iure respondere si argumentum concludere existimassem: ad gloriam gentis Croaticae parum attinere an ab Illyris descendant, cum eos pyraticae adeo deditos fuisse constet ut Polybius non aliquorum sed comunes omnium hostes appellat. Caeterum de eo, an Illyri Gallicae originis Populi fuerint, dissertationem post non multum tempus accipies; e qua videbis non ita ignotas esse Croaticis seu Illyricas seu Croaticas antiquitates ut Tu hactenus fortasse existimabas. Iam ad retorsionem Tuam, qua Tu me penitus confecisse tibi blandiebaris, ego
Systemate Legum nostrarum credibilis. Tu, ut argumentum retorquere possis, et Tabularium Vaticanum et Cistam privilegiorum Regni pro loco aeque Credibili constituisti. Patere vir clarissime, ut ego, qui me olim Iure consultum Profitebar Te, in quo scientia haec requiri non debet, quid sit de Lege nostra Locus credibilis amplius informem quin ullatenus verear ne vapulem propterea seu a Jure Consultis, seu a Criticis ejus Generis quibus systema Legum nostrarum intimius perspectum est. Iura nostra Iudicibus Regni ordinariis, eorum Proto-Notariis, et Capitulis, ac conventibus quibusdam
propterea seu a Jure Consultis, seu a Criticis ejus Generis quibus systema Legum nostrarum intimius perspectum est. Iura nostra Iudicibus Regni ordinariis, eorum Proto-Notariis, et Capitulis, ac conventibus quibusdam fidei dignitatem ita attribuerunt ut, quidquid coram iis in forma Iuris agitur, de eo illi Testimonium omni Exceptione majus pro omni Tribunali possint perhibere. Et hoc sensu Tabularia illorum Loci credibiles appellantur, quod qualecunque inde proferatur Instrumentum, de Iuridico illo, super quo confectum est, actu planum testimonium faciat. Video jam ad authentica ejusmodi
ac conventibus quibusdam fidei dignitatem ita attribuerunt ut, quidquid coram iis in forma Iuris agitur, de eo illi Testimonium omni Exceptione majus pro omni Tribunali possint perhibere. Et hoc sensu Tabularia illorum Loci credibiles appellantur, quod qualecunque inde proferatur Instrumentum, de Iuridico illo, super quo confectum est, actu planum testimonium faciat. Video jam ad authentica ejusmodi Loca nihil aliud pertinere quam quod coram iis gestum est; vides defuturum officio suo Custodem illum capituli, qui non dico falsa, sed verissima etiam, a Materia tamen fori aliena
Liber Tuus Summorum etiam virorum manus pervagabitur. Sed Tu longe aliam Glossae hujus facis applicationem, firmiterque statuis Te oratione illa non statum publicum petere, sed Idiotas nostros, qui ex comentitio illo Diplomate periculosa ejusmodi somnia procudunt, pungere voluisse. De animo Tuo nolim pertinaciter inficiari; scio enim quod hac de re sibi quisque Testis sit maxime idoneus. Quod tamen ad verba orationis attinet, fateri debes ea ad minutos scriptores non posse, ad totam gentem et posse et debere referri; agnoscere etiam Te oportet totam hanc acerbam Glossam nec
Sed Tu longe aliam Glossae hujus facis applicationem, firmiterque statuis Te oratione illa non statum publicum petere, sed Idiotas nostros, qui ex comentitio illo Diplomate periculosa ejusmodi somnia procudunt, pungere voluisse. De animo Tuo nolim pertinaciter inficiari; scio enim quod hac de re sibi quisque Testis sit maxime idoneus. Quod tamen ad verba orationis attinet, fateri debes ea ad minutos scriptores non posse, ad totam gentem et posse et debere referri; agnoscere etiam Te oportet totam hanc acerbam Glossam nec ad Institutum Tuum pertinuisse nec ullum seu moralem seu
Nunquam ego authoritate, quae in me nulla est, imponere Tibi contendi. Neque enim me latet quale sit inter civilem ex Litterariam Rempublicam discrimen. In hac ego Tibi, quam promeruisti, Palmam lubens concedo, pro me vero a te imposterum nihil aliud requiro quam ut tantillo meliorem de Litteratura Gentis Croaticae opinionem habere, et si quae tibi in futurum Litteraria Concertatio cum quopiam intercedet, ne eum Levitatis animi, Iudicii defectus et partium studii adeo promte damnare velis.
Bibliographia locorum inventorumŠkrlec Lomnički, Nikola; Szalágyi István (1729-1799; 1739-1796) [1778], Epistolae Nicolai Skerlecz ad Stephanum Salagi et responsorium Salagi (, Zagreb; Pečuh), Verborum 7797 [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [skerlenepistsalag].
First 249 250 251 252 253 254 255 256 257 258 259 260 261 262 263 264 265 266 267 268 269 Last Retrieve all occurrences (This may take some time to download)
|
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.