Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: de

Your search found 30289 occurrences

More search results (batches of 100)
First 58 59 60 61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 6769-6854:


6769. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | Section]

scriptę sunt, minus grauate suscipiantur. Quanti enim non solum Tui sed etiam exteri te faciant, dicerem, nisi uererer, nequis me existimet hoc, quod a Te impliciter postulo, callide eblandiri uelle. Quamobrem rogo, ad proferendam de nostra lucubratiuncula sententiam nihil aliud Te moueat nisi syncera illa animi Tui in omnes fides, et in eos pręcipue, quos omni ex parte correctos emendatosque fieri exoptas. In quorum numero me esse non dubito; ita me amas. Vale!


6770. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | Section]

emendatosque fieri exoptas. In quorum numero me esse non dubito; ita me amas. Vale! MARCI MARVLI QVINQVAGINTA PARABOLAE INCIPIVNT De fide Christiana. Parabola I Erant puellae tres, quarum nomina haec: Veritas, Dubietas, Falsitas. His occurrens homo quaesiuit uti sibi iter ostenderent Hierosolymam uersus pergere uolenti, ne ignarus erraret. Veritas uiam, quae rectissima certissimaque erat,


6771. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | Section]

neque ad sinistram declinaret si deuiare nollet. Dubietas uero fronte paululum suspensa musitantibusque labellis ambigere se dixit an ita esset ut Veritas affirmabat. Falsitas autem ita esse omnino negauit aliumque longe diuersum tramitem indicabat. Homo nescius cui de tribus tam uarie sentientibus crederet, postquam rogando singularum nomina didicit, prudenter profecto soli Veritati fidem adhibendam esse iudicauit. Igitur iter ingressus eo, quo uolebat, peruenit. Haec parabola fidei est. Qui Christo credunt, non errant, quia Christus


6772. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

quo ille ascendit, peruenitur. Ubi sum ego , inquit ille, et minister meus erit. Quomodo autem minister eius est qui uel dubitat uel non credit? Talis profecto infidelitatis minister est, non Christi. DE ILLO QVI DE FIDE DVBITAT Parabola II Homo turrim aedificaturus partem fundamenti posuit supra petram, partem supra harenam. Iacto fundamento murum quadrato lapide cum jam satis alte eduxisset, pars illa, quae in molli solo fundata fuerat, subsidendo totum aedificium


6773. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

ille ascendit, peruenitur. Ubi sum ego , inquit ille, et minister meus erit. Quomodo autem minister eius est qui uel dubitat uel non credit? Talis profecto infidelitatis minister est, non Christi. DE ILLO QVI DE FIDE DVBITAT Parabola II Homo turrim aedificaturus partem fundamenti posuit supra petram, partem supra harenam. Iacto fundamento murum quadrato lapide cum jam satis alte eduxisset, pars illa, quae in molli solo fundata fuerat, subsidendo totum aedificium traxit in


6774. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

laesae fuerint, fructus suos ante maturitatem ad terram demittunt. Virtutum radix fides est. Ea si quicquid titubauerit, frustra beatae immortalitatis fructus speratur, cum scriptum sit: Spes impiorum peribit. DE IVDEORVM PERFIDIA Parabola III Rege absente regnum occupauerat tyrannus. Rex plebi seruitute oppressae nuncios misit significans propediem uenturum se eosque liberaturum. Velle tamen hoc ab eis, donec ueniat, seruari: ut singulis diebus clamarent:


6775. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

ob primorum parentum culpam libertate exuti sub maledicto Legis essent, liberatorem Christum expectarunt, quem illis uenturum prophetae praedixerant. Eius itaque futurum aduentum quotidianis sacrificiis cerimoniisque significabant. Sed postquam uenit et, quaecunque de illo in Scripturis praedicta fuerant, impleuit, ipsum esse negarunt, persecuti sunt, occiderunt. Occisus reuixit et in caelum abiit, solutum mundum ab Adae peccato relinquens. Post haec indignatus ingrati populi regnum euertit et adhuc incredulos perpetua seruitute damnauit.


6776. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

damnauit. Quorum tamen tanta mentis obduratio perseuerat, ut omnia extrema pati malint quam ipsum confitendo salutem consequi sempiternam. Et quoniam non Christum sed Antichristum praestolantur, cum ipso simul peribunt. DE HERETICO FIDEM SIMVLANTE, VT FALLAT Parabola IV Lupus, ut ouium gregi insidiaretur, ouinam pellem indutus pecudem se esse simulabat. Fraudis insciae oues consortium ferae non deuitabant, eam suum genus esse credentes. Dum ergo parum sibi cauerent, rapiebantur. Pastor


6777. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

simplex esto in credendo, prudens in cauendo, dicente Domino: Attendite a falsis prophetis, qui ueniunt ad uos in uestimentis ouium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces. A fructibus eorum cognoscetis eos. DE SPE IN DEO HABENDA Parabola V Quidam nauis gubernator, cum in medio mari deprehensus procellarum uim ferre nequiret discissis uelis fractoque remigio et amisso clauo, ad anchoram stetit. Iactabatur nauis fluctibus, fortissimi tamen anchorarii rudentes eam tenebant,


6778. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

nostra opem ab eo sperando dicamus: Tu, Domine, spes mea es. In Te speraui; non confundar in aeternum. Male tamen sperat, quem peccati non poenitet. Scriptum est enim: Desyderium peccatorum peribit. DE CHARITATE ERGA DEVM ET PROXIMVM Parabola VI Erat cuidam regi seruus, qui tota animi intentione, totis uiribus dominum suum diligebat, Et dum in omnibus obsequi illi cuperet, nullum laborem suscipere, nullum uitae discrimen adire recusabat. Cunque tam ardenter amaret, non poterat non


6779. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

uirtutum, si fundamentum non posueris dilectionis. Quicquid illa non sustentat, totum id ruere necesse est, quia sine dilectione Deo placere non possumus. Deus autem charitas est, et qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo. DE DILIGENDIS INIMICIS Parabola VII Mirum in modum quidam rosarum odore delectabatur. Cunque illas non satis caute iniectis rosario digitis carperet, earum aculeis manum cruentauit. Neque tamen iccirco minus auide naribus applicatas odorabat. Id cernens alius: Miror te,


6780. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

rationem quam animae habeamus. Videndum est enim, ne cui liberiorem peccandi licentiam nostra praestet indulgentia. Sic ergo amemus inimicum, ut corrigatur. Et si hoc efficere non possumus, saltem ne deterius peccet. DE PACE CVM ALIIS ET SECVM HABENDA Parabola VIII Fuit aliquando annus, in quo nihil aduersi, sed omnia laeta sensit humanum genus. Non grando uineta laesit, non rubigo frugibus nocuit, non reliquos fructus aliqua caeli intemperies uexauit. Suis temporibus fluxit imber


6781. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Hanc pacem si habueris, nihil triste senties, Apostolo testante, qui ait: Scimus, quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum. Itaque etiam illa, quae aduersa putantur, tibi proderunt. DE IIS QVI CHRISTVM SEQVVNTVR ET QVI MVNDVM Parabola IX Pastor optimus, cum uidisset gregem suum macie confectum, scabie morbidum, uagum dispersumque et luporum faucibus expositum, uehementer de salute eius solicitus, ad pascua magis herbida tutioraque oues suas


6782. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

tibi proderunt. DE IIS QVI CHRISTVM SEQVVNTVR ET QVI MVNDVM Parabola IX Pastor optimus, cum uidisset gregem suum macie confectum, scabie morbidum, uagum dispersumque et luporum faucibus expositum, uehementer de salute eius solicitus, ad pascua magis herbida tutioraque oues suas traducere decreuit. Itaque prospiciens ultra collem quendam aditu difficilem uixque peruium amoenissimam patere planiciem, in qua nihil omnino, quod reficiendo pecori necessarium foret, desyderabatur, uiam


6783. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

insequendo ad locum salubriorem fertilioremque transire. Parabola ista corpus respicit Ecclesiae, cuius caput est Christus. Hic miseratus humanum genus primorum parentum culpa disperire, pastor aeternus ad oues uenit, mundi huius angustias pati uoluit, ut homines de angustiis eriperet peccati. Effuso interim sanguine necem sustinuit, ut nos uiuificaret. Resurgens a mortuis caelum ascendit. Inde, ut se sequamur, clamat dicens: Venite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam uos ; non pane terreno neque cibo


6784. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

uolunt nec, quanta sibi promittantur, attendere terrenarumque rerum curis impliciti caelestia contemptui habent. Proinde relicto uitae pastore necesse est eos fame sitique perire, nihil in se habentes, quo recreentur, et cum interierint, ad inferna delabi, nunquam de ascensu cogitantes, in quo saluari potuissent. Dum ergo breuem modicumque laborem subire nolunt uoluptatibus dediti, poenas pati ingentes atque aeternas coguntur. Talis uitae exitus illos manet, qui mundum magis quam mundi dominum diligunt.


6785. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

in quo saluari potuissent. Dum ergo breuem modicumque laborem subire nolunt uoluptatibus dediti, poenas pati ingentes atque aeternas coguntur. Talis uitae exitus illos manet, qui mundum magis quam mundi dominum diligunt. DE SECVLI CONTEMPTORIBVS AMATORIBVSQUE Parabola X Quidam dum piscarentur, alii in mari magnos optimosque pisces capiebant, aliis in littore stantibus algam tantum colligere curae erat. Et hi quidem omnium stultissimi reputabantur, dum inutiliter laborare putarentur. At


6786. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

et ediuerso illos uere fuisse stultissimos, quos mundus imprimis sapere iudicabat. Sicque in his dictum illud apostolicum impletur: Stulta mundi elegit Deus, ut sapientes confunderet. DE SERVIS DEI ET SERVIS DIABOLI Parabola XI Duo reges erant contrariae penitus inter se naturae propositique diuersi. Alter seruos suos die una omnibus affluere faciebat deliciis, ita ut nihil ab eis desyderaretur, quod caro concupisceret. Reliquo uero uitae tempore omni


6787. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Fugiamus, quantum possumus, istorum dementiam et Domino Deo nostro tota mente totisque uiribus seruiamus. Quod si fecerimus, ipse, quo nihil est maius, erit merces nostra. Quia in Deo manebimus, et Deus in nobis. DE ILLO QVI PROPONIT MONACHVM PROFITERI, ET CVNCTATVR Parabola XII Quidam quotidie iactanter praedicabat se nauim onerariam sibi fabricaturum daturumque operam mercaturae, ita ut speraret breui se imprimis diuitem fore. Multum in deliberando temporis consumpsit, dum


6788. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

una certissima spes est felicitatis aeternae. Tu igitur, qui iam in limine uitae perfectioris pedem posuisti, uide, ne referas, sed audacter ingredere! Nemo Deo seruiuit, et deceptus est, nemo mundo, et non conquestus est. DE ILLO QVI DE MONASTERIO REDIT AD SECVLVM Parabola XIII Quidam in plebe minus quam satis diues peregre proficiscens longinquae regionis regem adiit. Inter aulicos receptus cum bene laudabiliterque suo fungeretur officio, breui charissimus regi eiusque beneficiis omnium


6789. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

spes est felicitatis aeternae. Tu igitur, qui iam in limine uitae perfectioris pedem posuisti, uide, ne referas, sed audacter ingredere! Nemo Deo seruiuit, et deceptus est, nemo mundo, et non conquestus est. DE ILLO QVI DE MONASTERIO REDIT AD SECVLVM Parabola XIII Quidam in plebe minus quam satis diues peregre proficiscens longinquae regionis regem adiit. Inter aulicos receptus cum bene laudabiliterque suo fungeretur officio, breui charissimus regi eiusque beneficiis omnium


6790. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

ingressi caelesti regi ministrare incipiunt, et iam uirtutibus diuites facti, quibus ante carebant, pristinarum uoluptatum, quas abiecerant, recordatione retrocedunt et ad seculum, unde uenerant, redeunt. Post haec anima aliquantulum resipiscentes erroris conscientia dolent, quod de tutissimo salutis portu iterum mortiferis mundanae uanitatis fluctibus se commiserunt. At tu, qui tam perniciosum periculi genus cupis euitare, quoties ueteris uitae cogitationibus solicitaris, toties confige illas diuinae contemplationis telo, armis orationis perime et


6791. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

suos, tu me sequere! Hoc denique certo scias et absque ulla hesitatione uerissimum credas neminem fuisse unquam, quem in monasterio perseuerasse poeniteret, neminem, qui se ad seculum redisse non aliquando doleret. DE IMPARI MERITO PARIS BONITATIS MONACHI ET SECVLARIS Parabola XIV Pagi cuiusdam colono iam aetate fracto duo liberi erant, ambo agriculturae studiosi. Sed alter secedens a patre sui iuris factus, alter cum patre manens paternae se totum potestati dedit. Ambo pari labore


6792. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

qui patris imperio subiectus fatigabatur quam qui suo se exercebat arbitrio. Hujusce rei quae causa esset, cum seniores pagi illius interrogarentur, responderunt matrem plus ei filio debere, qui se sua sponte patris seruum fecisset quam qui libertate adhuc uteretur, licet et ipse de patre bene meritus esset; matrem autem omnium esse tellurem, quae omnes aleret. Haec parabola hoc modo explananda mihi uidetur. Omnes quidem nos per fidei adoptionem Dei et ecclesiae filii sumus. Sed si ab ea quaesierimus, cur monachi et secularis, cum aeque in


6793. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Qui uult post me uenire, inquit, abneget semetipsum et tollat crucem suam, et sequatur me. Ille semetipsum abnegat, qui nullum sui ius sibi relinquit, sed se totum perpetuo alterius dedicat uoluntati. DE FVGIENDA FEMINARVM CONSVETVDINE PROFESSORIBVS CASTITATIS Parabola XV Quidam in Sicilia montem Aethnam flammas eructantem cum inscenderet, igni propior factus ardorem sentire coepit. Tum, quo proximior flagranti iugo accesserat, eo magis aestuabat. Postremo cupiditate


6794. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

ueritus fuerit, semper cauens periculum, quod multos perdidit, hic demum animi corporisque integritatem, quam Deo uouit, laetus offeret et angelorum consortium merebitur in caelo, qui angelorum uitam uixit in terris. DE IIS QVOS TENTATIO SVPERAT ET A QVIBVS SVPERATVR Parabola XVI Rex exercitu in aciem educto proposuit uictoribus praemium, uictis poenam. Cum hoste congressi praeliabantur. Diu dubio Marte pugnatum est. Qui tandem obnixius pertinaciusque restitere, uicerunt. In his


6795. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Qui uero per ignauiam hostibus cessere, plurimi inuenti sunt. Quorum alii, cum primum acriter obstitissent, postremo pugnandi tedio magis quam ui aliqua superati manum aduersariis dedere. Alii uero ante pugnam transfugae facti iugum subiere inimicorum. De his, qui uicti sunt, regi tandem redditis supplicium sumptum est. Illis autem, qui cum uictoriae laude rediere, triumphus datus et cum rege simul considendi et conuiuendi locus. Haec parabola nos omnes


6796. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

post breuissimas huius mundi uoluptates tormenta ignis inextinguibilis irrogantur. O, quanto igitur, quandiu hic uiuimus, praeferendus est ocio labor, mollitudini uitae rigor, deliciis asperitas et, breuiter, uitio uirtus! DE DIABOLI PISCATIONE Parabola XVII Piscator callidissimus, cum uarii saporis escas tranquillo mari effudisset, multa piscium genera uno superiectae fundae sinu comprehendebat, comprehensos mactabat. Si qui autem illorum, antequam reticulum in sicco traheretur, maculis


6797. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

amaritudo. Quisquis autem uitio aliquo ex his, quae supra memorauimus, delectatur, diaboli hamo captus est. Peribit, nisi, priusquam pereat, poenitentiam egerit et, quae uoluptate illectus commisit, dolendo deleuerit. DE DIABOLI AVCVPIO Parabola XVIII Auceps in medio campi posita noctua, sepibus quaqua uersum fusis pulchreque uirescentibus, septem uirgas uisco illitas apposuerat ad auicularum capturam, ipsas e


6798. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Auidis ergo diaboli faucibus elapsus, eum, a quo deceptus fuerat, decipit. Quem enim ille delinquentem suam putabat predam, conrectum dimittere cogitur. Quisquis ita se correctum senserit, Deo gratias agat et cum Propheta concinat dicens: Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo uenantium; laqueus contritus est, et nos liberati sumus. Adiutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit caelum et terram. DE DIABOLI IN SERVOS SVOS IMPIETATE Parabola XIX Est quidam tyrannus


6799. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

agat et cum Propheta concinat dicens: Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo uenantium; laqueus contritus est, et nos liberati sumus. Adiutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit caelum et terram. DE DIABOLI IN SERVOS SVOS IMPIETATE Parabola XIX Est quidam tyrannus prae caeteris impius atque crudelis. Illos enim, qui sibi omni prorsus obsequio famulantur, omni studio parent, in uincula tandem coniectos perpetuis afficit suppliciis, ueluti si semper suo nomini


6800. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

uirtutis desciuerint. Tunc enim et ipsos callide sibi conciliatos mittit in interitum sempiternum. Demus igitur operam, si tuti esse uolumus, ut diabolo semper aduersarii simus, amici nunquam. DE QVINQVE SENSVVM PVGNA Parabola XX Erat metropolis nominatissima, Irenen uocabant, in qua cum summa animorum tranquillitate degebatur. Nihil discors, nihil turbulentum aderat. Sed in uia, quae ad eam ducit, quinque diuersi generis bestiae insederant, omnes quidem


6801. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

felicitasque sempiterna. Hic luctandum est, ut illic requiescamus, hic uincendum, ut illic coronemur. Quaeratur ergo bello pax, quae non nisi bellando inuenitur. Semper tamen Dei auxilio nobis opus est, ut uincamus. DE POENITENTIA ET OBSTINATIONE Parabola XXI Cuidam patrifamilias duo liberi erant, quibus ille ingentia quidem contulerat beneficia, sed multo maiora adhuc se collaturum spoponderat, tanto eos amore complexus, quantus in nullo fortasse alio patre erga optimos filios


6802. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

eum deliquisse poeniteat nec iam, quantum potest, maturet per uitae emendationem uitare supplicia, beatitudinem promereri? Nolo, inquit Dominus, mortem peccatoris, sed ut conuertatur et uiuat. DE POENITENTIA ET CONFESSIONE Parabola XXII Imperator quidam singulari pietate insignis, cum plurimos in ciuitate conspiceret, qui leges, quas ipse tulerat, minime obseruarent, noluit continuo ad ulciscendum scelus animum conuertere, sed interim aliam rogauit legem, ut,


6803. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

poenam penderent, qui crimen confiteri et impunitatem commisso flagitio poscere neglexissent. Nouerat ille quidem omnes eos, qui deliquerant, neque necesse erat, ut aliquid ex ipsorum confessione disceret. Sed hoc iccirco exigebat, ut illi seipsos accusando ostenderent, quantum de perpetrata culpa dolent, quantum de perpetranda cauere decernant; ut scilicet sponte susceptus peccatorum dolor dolorem supplicii, qui peccantibus debebatur, submoueret sontesque ad innocentiae statum poenitentiae merito reformarentur. Talis in


6804. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

et impunitatem commisso flagitio poscere neglexissent. Nouerat ille quidem omnes eos, qui deliquerant, neque necesse erat, ut aliquid ex ipsorum confessione disceret. Sed hoc iccirco exigebat, ut illi seipsos accusando ostenderent, quantum de perpetrata culpa dolent, quantum de perpetranda cauere decernant; ut scilicet sponte susceptus peccatorum dolor dolorem supplicii, qui peccantibus debebatur, submoueret sontesque ad innocentiae statum poenitentiae merito reformarentur. Talis in Ecclesia lex Dei est. Nihilque factu


6805. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

praestare quam tunc uniuersis non modo hominibus uerum etiam angelis manifestum fieri et, quod incomparabiliter peius est, aeternis mancipari suppliciis . DE FVTVRORVM BONORVM MALORVMQVE CONTEMPLATIONE Parabola XXIII Rex quidam in omni laudis genere praestantissimus omniumque, quae desyderari queunt, locuples lege decreuit ita unumquenque ciuium suorum bonis honoreque afficere, si illis dignum inuenisset, sin contra, in


6806. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

nunquam finiendo. In insula ergo, in qua primitus positi fuerant, alii propositum sibi praemium affectantes relegationemque timentes nauiter operi incumbebant. Alii uero ociosam uitam actitantes iocis risibusque tempus terebant praesentiumque uoluptatum illecebris deliniti nihil de his, quae futura erant, cogitabant, in eo duntaxat sibi beatitudinem constituentes, quod mox relinquere compellebantur. Illi autem, quibus mens sanior erat, semper futura, quae nullo fine concluduntur, meditantes, omnium prorsus praesentium rerum delectatione


6807. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Illi autem, quibus mens sanior erat, semper futura, quae nullo fine concluduntur, meditantes, omnium prorsus praesentium rerum delectatione abstinebant. Erant eo loci duo scribae. Quorum alter probitates omnium, alter uitia conscribebant. Rex igitur quotidie aliquem de turba illa ad se euocatum, quid in uita egisset, inquirebat. Aderant scribae. Pro illo stabat, qui benefacta eius conscripserat. Sed qui peccata notauerat, acriter accusabat. Tunc homo ille aut premium aut exilium ex sententia regis accipiebat. Parabolae huius


6808. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

bonis felicitat sempiternis. Quibus certe si digni effici uolumus, magnitudinem eorum atque gloriam iugiter meditemur. Non potest terrenis uoluptatibus mens illici caelestium contemplatione occupata. DE LIBRORVM SECVLARIVM LECTIONE Parabola XXIV Bonus agricola maturis messibus cum aream repleuerat, totum simul aceruum uerberat atque contundit. Post haec paleas a frumento separans, hoc sibi colligit in horrea, illas pabulum iumentis relinquit. Haud aliter agendum existimo


6809. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

omnia legere, sed sine delectu omnibus delectari uitium est. Omnia probate, inquit Apostolus, quod bonum est, tenete! Et Dominus in Euangelio zizania cum tritico colligere iubet, sed hoc usui seruare, illa igni urenda tradere. DE INSTANTIA ORATIONIS Parabola XXV Quidam paupertate compulsus mendicare coepit. Et primo hostiatim panem petens abunde sibi alimenta comparabat. Deinde diuitum conciliabula circumiens non modicam colligebat pecuniam. Igitur elemosinis tandem diues factus dicere solebat mendicos


6810. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

inquit, et accipietis; quaerite, et inuenietis; pulsate, et aperietur uobis. Quid ergo cunctamur? Ipse iubet poscere, qui solus potest dare, et nisi paratus esset tribuere, postulare non praecepisset. DE ELEMOSINARVM FRVCTV Parabola XXVI Rex iustissimus usuras lege interdixit, et tamen foeneratores diligebat, qui uidelicet sibi, non aliis foenerarent. Multi itaque offerebant illi decem et recipiebant centum, quantoque plus impendebant, tanto plus multiplicato foenore lucrabantur.


6811. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

damnabilius, quo homines obligantur, et multis in usu est. Tanta est enim in plurimis terrenae opulentiae cupiditas, ut caelestis thesauri pariat obliuionem. Cuius quidem thesauri precium qui recte consyderauerit, facile caetera omnia contemnet. DE AVARITIAE VITIO Parabola XXVII Quidam domi suae largo igne delectatus ligna lignis cumulando magnum conflauit incendium, ita ut domus quoque flammis repente crescentibus correpta conflagraret. Quo incendio ipse etiam circumdatus nec effugere ualens periit. Talis est omnis


6812. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

rapinis fraudibusque minus abstinet (caeca enim auaritia est, in omnia illicita impetu ruit) poenam, quae talibus debetur, elabi nullo modo potest. Et cuncta, quae congregauerat, relinquere et gehennae incendia nudus subire compellitur. Talis quippe erat ille, de quo in Euangelio dictum est: Mortuus est diues, et sepultus est in inferno. DE MALORVM CONSORTIO FVGIENDO Parabola XXVIII Fullo et carbonarius conducta domo una habitabant. Sed quicquid fullonis cura candificasset


6813. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

modo potest. Et cuncta, quae congregauerat, relinquere et gehennae incendia nudus subire compellitur. Talis quippe erat ille, de quo in Euangelio dictum est: Mortuus est diues, et sepultus est in inferno. DE MALORVM CONSORTIO FVGIENDO Parabola XXVIII Fullo et carbonarius conducta domo una habitabant. Sed quicquid fullonis cura candificasset expollissetque, hoc totum carbonum iuxta iacentium contrectatio nigram diffundens puluisculi fuliginem deturpabat. Iam nemo fulloni


6814. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

iacentium contrectatio nigram diffundens puluisculi fuliginem deturpabat. Iam nemo fulloni pannos credere, nemo inertiam eius non culpare. Cunque nullum artis suae quaestum facere coepisset, contubernalis exercitio prouocatus ad carbonariam animum conuertit. Igitur de fullone factus et ipse carbonarius, misere uitam sustentauit. Tantum illi mali contulit abiectissimi sibique diuersi artificis commune habitaculum. Haec parabola docet perditorum hominum conuersationem probatae uitae uiris esse perniciosissimam. Nam


6815. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

electus eris, et cum peruerso peruerteris . Qui ergo innocentiae suae munditiem integram illibatamque conseruare desyderat, flagitiosorum consortia deuitet et sui similium accessibus copuletur. DE OCIOSITATE CAVENDA Parabola XXIX Quidam ocio ignauiaeque deditus paupertate grauari coepit angebaturque animo se inopem factum. Nec tamen excitari ad agendum aliquid poterat, quo sibi uictum compararet. Somniauit se thesaurum reperisse, quem auide sinu collectum


6816. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

ubi fletus erit et dentium stridor? Tale ergo meretur praemium, qui tempus ad bene agendum datum nihil agendo consumit. Declina a malo, Spiritus Sanctus inquit, et quia hoc non fuit satis, necessario subiunxit: et fac bonitatem! DE MENDACIO VITANDO Parabola XXX Quidam fingere solitus dum incederet, quod repentino lapsu crus confregisset, edito eiulatu opem aliorum, ut subleuaretur, implorabat. Multi miserando protinus accurrebant erigebantque iacentem. At ille


6817. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Haec parabola nos admonet, ne mendaciis assuescamus. Nam etiam cum uera narrabimus, nequaquam uerbis fidem praestabit, quisquis ante fuerit deceptus. Ab illo maxime mendacio declinandum est, quo uel uera religio peruerti posset uel proximus offendi. De eiusmodi genere mendacii dictum est: Os, quod mentitur, occidit animam. DE ALIIS NON IVDICANDIS Parabola XXXI Rusticus omnium insulsissimus asellum cum oue in pascuis relictum cum non inuenisset, ab ouicula putauit


6818. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

quisquis ante fuerit deceptus. Ab illo maxime mendacio declinandum est, quo uel uera religio peruerti posset uel proximus offendi. De eiusmodi genere mendacii dictum est: Os, quod mentitur, occidit animam. DE ALIIS NON IVDICANDIS Parabola XXXI Rusticus omnium insulsissimus asellum cum oue in pascuis relictum cum non inuenisset, ab ouicula putauit deglutitum et in furorem uersus fuste protinus arrepto male acceptam delumbauit atque abiit. Postea, ne saltem pellem humano usui aptam perderet,


6819. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

mensi fueritis, remetietur uobis. Non quod et ipsi peruerso iudicabuntur iudicio- iustus est enim Dominus et rectum iudicium eius- sed quia merito damnandi sunt, qui aliis immerito detrahere non uerentur. DE VICTVS MODERATIONE Parabola XXXII Duo rustici suum quisque iumentum onerauerant frumento ac uino iter habentes urbem uersus, ut his ibi diuenditis pecuniam secum referrent. Sed unius iumentum plus iusto pondere pressum prae lassitudine uix incedere poterat gradatimque in uia


6820. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

esurietis! Qui uero non plus quam naturae necessitas postulauerit uentri indulgent, hi iumentum, quantum ferre praeualet, onerant. Inde rationis compotes appetitum frenant, uitiis abstinent, uirtutum quaestu ditantur et ad caelestem patriam hilares redeunt iam nunquam non beati futuri. De his enim dictum est: Beati, qui nunc esuritis, quoniam saturabimini! Cauenda est igitur intemperata libido, quae cupiditatibus seruit, ipsumque corporis nostri iumentum ieiunii castigatione


6821. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

saturabimini! Cauenda est igitur intemperata libido, quae cupiditatibus seruit, ipsumque corporis nostri iumentum ieiunii castigatione domandum, ne rectae recalcitret rationi, sed pareat uel inuitum. DE BONORVM MALORVMQUE HOMINVM VITA Parabola XXXIII Est mons quidam asper sane et arduus adituque difficilis. Caeterum in summo patet planities omnis generis fructibus exhuberans aquisque irriguis amoenissima et in qua nihil omnino, quod animum oblectare possit, desyderatur. Plerique


6822. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

exultant. Alteros breuis labor ad aeternam prouexit quietem, alteros breuis uoluptas inextinguibilis ignis oppressit ardoribus. Vtrorunque finem cogitet, qui nosse cupit, qualiter sibi inter mortales uiuendum sit. DE PERSEVERANTIA BONI Parabola XXXIV Duo lini textores erant, satis uterque artis periti, sed ingenio diuersi. Alter enim opus suum ardenter accelerabat, alter moderate admodum exercebatur. Ille ergo festinus, cum multum una alteraque die operis confecisset, lapsus demum


6823. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

cucurrerit, ad capienda usque beatitudinis praemia feliciter accedit. Qui enim perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit. Nam et in agone non qui celerius, sed qui perseuerantius currunt, metam citius attingunt et adepti uictoriam coronantur. DE HVMILITATE ET SVPERBIA Parabola XXXV Obsidebatur ciuitas Gygantum ab exercitu hominum Gyganteae proceritati pene aequalium, ab ea murorum parte, quae occidentem spectat. Eam uero, quae orientem respicit, oppugnabant exigui quidem corporis, sed uirium robore uiri praestantes atque


6824. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

uiribus fortiores sunt, non muros illos scandunt, in quibus aduersariorum superbiam stare uideant, ne pari cum illis uitio notentur. Sed uerae humilitatis cuniculos prudenter subeundo uictores euadunt et dominari incipiunt. Laeti deinde iam ad caelestem prouecti gloriam illum de Euangelio uersiculum decantant: Deposuit Dominus potentes de sede et exaltauit humiles. His oritur sol iustitiae, illis occidit, quia Deus et superbis resistit et humilibus dat gratiam. Ideo alteri orientem uersus stare dicuntur, alteri occidentem. In lumine igitur ueritatis manent, qui


6825. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

in quibus aduersariorum superbiam stare uideant, ne pari cum illis uitio notentur. Sed uerae humilitatis cuniculos prudenter subeundo uictores euadunt et dominari incipiunt. Laeti deinde iam ad caelestem prouecti gloriam illum de Euangelio uersiculum decantant: Deposuit Dominus potentes de sede et exaltauit humiles. His oritur sol iustitiae, illis occidit, quia Deus et superbis resistit et humilibus dat gratiam. Ideo alteri orientem uersus stare dicuntur, alteri occidentem. In lumine igitur ueritatis manent, qui humiliantur, et in tenebris erroris excutiuntur, qui superbiunt.


6826. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

His oritur sol iustitiae, illis occidit, quia Deus et superbis resistit et humilibus dat gratiam. Ideo alteri orientem uersus stare dicuntur, alteri occidentem. In lumine igitur ueritatis manent, qui humiliantur, et in tenebris erroris excutiuntur, qui superbiunt. Quid multa? Deiecta de caelo superbia corruit in infernum, de inferno sublata humilitas ascendit in caelum. Et adhuc aliquis uel superbire audet uel humiliari negligit? Profecto nihil est illo stultius, qui ex his duobus inter se contrariis, quid sibi eligat, nescit.


6827. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

quia Deus et superbis resistit et humilibus dat gratiam. Ideo alteri orientem uersus stare dicuntur, alteri occidentem. In lumine igitur ueritatis manent, qui humiliantur, et in tenebris erroris excutiuntur, qui superbiunt. Quid multa? Deiecta de caelo superbia corruit in infernum, de inferno sublata humilitas ascendit in caelum. Et adhuc aliquis uel superbire audet uel humiliari negligit? Profecto nihil est illo stultius, qui ex his duobus inter se contrariis, quid sibi eligat, nescit. DE PATIENTIA INIVRIAE


6828. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

corruit in infernum, de inferno sublata humilitas ascendit in caelum. Et adhuc aliquis uel superbire audet uel humiliari negligit? Profecto nihil est illo stultius, qui ex his duobus inter se contrariis, quid sibi eligat, nescit. DE PATIENTIA INIVRIAE Parabola XXXVI Quidam conditum in arca thesaurum seruo suo tradidit seruandum iubens, ut, sicuti acceperat, illaesum ita, cum posceretur, restitueret. Seruae ergo multa cum solicitudine obseruabat illum, nequis uel per uim eriperet uel furto


6829. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

dicens: Gaudete et exultate, quoniam merces uestra copiosa est in caelis! Quis ergo tam insipiens rerum existimator est, ut non anteponat aeternam patientiae mercedem cuicunque iniuriae uindictae? DE INIVRIA QVAE NEMINI MAGIS NOCET QVAM SVO AVTORI Parabola XXXVII Fuit quidam tam irae impatiens, ut, cum in alios commotus fuisset, seipsum diuerberaret, neque uerbera solum, sed etiam uulnera quandoque infligere sibimet uisus. Etenim indignationis Furiis uelut rabidus canis


6830. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

nonne anima preciosior est mundo? Nolite ergo contemnere animam (ut Apostolus inquit) pro qua Christus mortuus est. Nam suam contemnit, non solum qui proximum odit, sed etiam ille qui non diligit. DE BONO OPERE PERMANENTIS IN PECCATO Parabola XXXVIII Arborem frugiferam agricola fouere uolens, multo labore et fimum ei apponebat et aquam quotidie trunco infundebat. Nec tamen efficere potuit, quin illa liuescentibus primo foliis, deinde collabentibus pene tota aresceret, quia radici


6831. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

ad fruendam beatitudinem peruenire nititur, qui uel unius flagitii morbo affectus claudicat. Singulis quibusque uitiis renunciet necesse est, singulis quibusque, quantum potest, careat, qui ea, quae bene facit, prodesse sibi cupit ad salutem. DE MORTE OMNIBVS COMMVNI Parabola XXXIX Villicus, cum fenum meteret solo tenus, pratenses herbas tam quae maturae erant, quam quae adhuc lactentes tenellaeque, simul collegit. Cunctae denique pariter siccatae sunt. Quidam uillicarum rerum ignari


6832. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

similitudinem tenet. Hodie iuuenes, cras senes sumus. Mors autem nemini parcens nullum aetatis facit discrimen, nullum sexus, nullum fortunae, nullum conditionis, nullum uirium. Rapit pueros et adultos, uiros et foeminas, diuites et egenos, dominos et seruos, fortes et infirmos. Insipienter itaque de illa querimur, cuius ea natura est, ut nullum habeat hominum delectum. Omnibus quippe se praebet communem. Et cum una uitae mortalium conditio sit, profecto, qui aliquem mori dolet, genitum quoque fuisse dolere debuit. Nam uerissimum est, quod quidam ait: Nascentes


6833. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

communem. Et cum una uitae mortalium conditio sit, profecto, qui aliquem mori dolet, genitum quoque fuisse dolere debuit. Nam uerissimum est, quod quidam ait: Nascentes morimur finisque ab origine pendet. DE MORTE ALIORVM NON LVGENDA Parabola XL Mulier quaedam filium peregre proficiscentem non sine lachrymis dimisit. Ille, ut moestam matrem consolaretur: Bono animo esto, inquit, ero iterum tecum citius quam putas. Putabat autem illa non ante triennium reditum eius fore, cum et regio,


6834. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

eos, qui in Domino moriuntur, nonne pios bonosque lugere beatudinem illis inuidere est? Infideles autem et iniquos deflere quidem, non quod moriantur, debemus, sed quod in peccato moriantur. Scriptum est enim: Mors peccatorum pessima . DE HORA MORTIS INCERTA, VT SEMPER PARATI SIMVS Parabola XLI Imperator confecto bello, cum uictor in patriam remeasset, donatiuum militibus erogaturus edixit, quod, qua die in forum ipse descendisset, uenienti sibi omnes cum armis occurrerent: quod si quos inermes occurrere tunc


6835. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

hunc semper hodiernum esse existimemus. Talesque semper simus, quales in fine futuros esse cupimus. Quotidie quippe uigilandum nobis est, quibus praecipitur: Vigilate, quia nescitis diem neque horam! DE DOCTORIS ECCLESIASTICI MERITO Parabola XLII Rex uidens regni sui populos absque lege non satis ciuiliter degere, legationem in omnes misit, uiuendi formulas praebuit, eas obseruantibus proposuit praemium, non obseruantibus poenam. Hinc quidam mores correxere politicamque uitam


6836. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

destinabantur, praeceptum est: In quamcunque domum intraueritis, primum dicite: Pax domui huic! Et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super eum pax uestra; sin minus, ad uos reuertetur. Porro, qui docendi officium suscipiunt, si, quemadmodum debent, docere neglexerint, quicquid de populo perierit, illis imputabitur, dicente Domino per Ezechielem: Speculatorem dedi te domui Israhel: et audies de ore meo uerbum, et annunciabis eis ex me. Si, dicente me ad impium: Morte morieris, non annunciaueris ei neque locutus fueris, ut auertatur a uia sua impia et uiuat, ipse impius


6837. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

filius pacis, requiescet super eum pax uestra; sin minus, ad uos reuertetur. Porro, qui docendi officium suscipiunt, si, quemadmodum debent, docere neglexerint, quicquid de populo perierit, illis imputabitur, dicente Domino per Ezechielem: Speculatorem dedi te domui Israhel: et audies de ore meo uerbum, et annunciabis eis ex me. Si, dicente me ad impium: Morte morieris, non annunciaueris ei neque locutus fueris, ut auertatur a uia sua impia et uiuat, ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem eius de manu tua requiram.


6838. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

per Ezechielem: Speculatorem dedi te domui Israhel: et audies de ore meo uerbum, et annunciabis eis ex me. Si, dicente me ad impium: Morte morieris, non annunciaueris ei neque locutus fueris, ut auertatur a uia sua impia et uiuat, ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem eius de manu tua requiram. DE INANI GLORIA ET AVARITIA DOCTORI CAVENDA Parabola XLIII Pastori mandauerat gregis dominus ad pascua laeta agere oues herbisque optimis pastas ad caulam reducere


6839. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Si, dicente me ad impium: Morte morieris, non annunciaueris ei neque locutus fueris, ut auertatur a uia sua impia et uiuat, ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem eius de manu tua requiram. DE INANI GLORIA ET AVARITIA DOCTORI CAVENDA Parabola XLIII Pastori mandauerat gregis dominus ad pascua laeta agere oues herbisque optimis pastas ad caulam reducere diligenterque custodire. Et ille, ut bene pastae essent, curauit quidem, sed aliis earum lac, aliis lanam surripere non


6840. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

fuisse a Domino arguetur, sed praeuaricator, cum praeceptum sit: Gratis accepistis, gratis date! Donum quippe Dei est in ecclesiis praedicandi scientia. Hoc dono abutitur, quisquis aliud quam salutem eorum, quos instruit, concupiscit. DE DOCTORE QVI ALITER DOCET, ALITER VIVIT Parabola XLIV Dux a rege in expeditionem missus magno animo certamen mire suos hortabatur tantumque prae se ferebat audaciae, ut primus cum hoste congressurus uideretur. Cum autem in aduersariorum copias repente incidisset, castra quidem muniit


6841. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Iudice damnentur, quando quidem suo se praeiudicio iam condemnarunt? Auditorum tamen saluti consulens Dominus: Omnia , inquit, quaecunque dixerint uobis, facite, secundum uero opera eorum nolite facere. Dicunt enim, et non faciunt . DE DOCTORE QVI, QVEMADMODVM DOCET, ITA VIVIT Parabola XLV Vir quidam imprimis diues conductis ad excolendum agrum operariis famulum suum praefecit, qui laborantibus instaret. Ille uidens tandem, quod uerbis urgendo adhortandoque parum proficeret, sumpto manibus ligone operi sese


6842. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

arguat alios, qui ipse redargui non possit. Coepit nempe Iesus facere et docere; sic apostoli, sic euangelistae, sic omnes nuncii Christi fideles. Qui autem fecerit et docuerit sic, hic magnus uocabitur in regno caelorum, ait Dominus. DE PASSIONE DOMINI PRO SERVIS SVSCEPTA Parabola XLVI In ciuitate omnium praecipua rex erat prae caeteris praestantissimus. Huic serui prope innumerabiles et quidem egregii summa cum ueneratione atque fide obsequebantur ac parabant. Dignus enim erat, qui ab omnibus coleretur et


6843. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

rex erat prae caeteris praestantissimus. Huic serui prope innumerabiles et quidem egregii summa cum ueneratione atque fide obsequebantur ac parabant. Dignus enim erat, qui ab omnibus coleretur et obseruaretur ob singularem in omnes liberalitatem atque pietatem. Cum autem nuncium accepisset quosdam de finibus regni sui captiuitatem passos iugum subisse miserrimae seruitutis, in qua illis pereundum erat, nisi ipse succurrisset, in tanto uitae periculo constitutis opem ferre decreuit. Cunque cognouisset nulla prope alia mercede illos ab interitu redimi posse, praeterquam ut ipse eorum subeat


6844. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

corporis uoluptatibus indulgent, corporis atque animae redemptorem offendere non uerentur. Hos ille, cui peccant, ante uitae finem poenitentiam agentes clementer suscipit, non agentes iuste damnat, quia et misericors et iustus est Dominus. DE PVRGATORIO Parabola XLVII Rex inter potentissimos primus mensam habet decore egregiam et electissimorum ferculorum semper plenam. Quam uasa auri purissimi mirabilique fulgore radiantia exornant. Nihil in ea infertur pollutum, nihil aliqua in parte


6845. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

quam illi solent, qui pro reparanda corporis ualitudine uri a medicis atque secari se permittunt. Medicorum enim anceps ac nutans curatio est, purgatorii certa indubitataque neque ulla quidem salus corporis cum animorum salute conferenda. DE INFERNO Parabola XLVIII Est specus quaedam monti omnium maximo subiecta et ipsa ingens intusque latissime patens atque in labyrinthi more uiarum ambagibus ita implicata, ut, qui semel introierit, exitum nesciat reperire. Scrupeae interius


6846. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

monti omnium maximo subiecta et ipsa ingens intusque latissime patens atque in labyrinthi more uiarum ambagibus ita implicata, ut, qui semel introierit, exitum nesciat reperire. Scrupeae interius asperrimaeque rupes, loca horrida et tenebricosa, nisi quod crebri de cauernis promicent ignes et ueluti fornacibus exaestuent, horrorem incutientes cernentibus. Hinc densior fumus quaque uersum euolutus caliginosarum nubium speciem praebet, sulphuris graueolentis odorem spirat, adeo nocens, ut eorum, qui adsunt- multi enim illic ob delicta intrusi errant- et


6847. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

plangentium atque lamentantium personat clamoribus. Quacunque te uerteris, nihil non triste occurrit. Deest omnis aeris temperies omnisque tranquillitas. Assidui uentorum turbines tempestatumque procellae saeuiunt. Et cum nusquam pedibus insisti possit, ubi poena non sit, grando quoque igni mixta de altissima fornice praecipiti impetu in terram ruens nudos miserorum uertices et uerbere perfringit et flammigero ustulat ardore. Quid moror in singulis? Omnia illic mala sunt, quaecunque ubique sunt, boni nihil. Quis ergo ea uel fando explicet uel cogitando comprehendat? Nunc reliquum


6848. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

domini iussu seruus nequam in tenebras mittitur exteriores. Quod autem ignis in malorum supplicium diro semper ardeat incendio, terribilis illa Iudicis sententia ostendit dicentis: Discedite a me maledicti in ignem aeternum! Quod ibi fumus etiam tedio sit, ex Apocalypsi Ioannis constat: De puteo, inquit, ascendit fumus sicut fumus fornacis magnae. Et iterum: Fumus tormentorum eorum ascendet in secula seculorum. Quod praeterea poenas intollerabilis grauet foetor, eorum libro legitur: Pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure. Non solum autem


6849. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

unius fascis in lacum et claudentur ibi in carcere, partim a Ioanne in Apocalypsi dicente: Quaerent mortem, et non inuenient eam; et desyderabunt mori, et fugiet mors ab eis. Quod postremo ibi serpentes bestiaeque habitent, id est infensi humano generi spiritus, Dominus in Euangelio de aeterno inferni igne loquens omnibus manifestum fecit, cum dixit: Qui paratus est diabolo et angelis eius. Sexcenta talia in libris diuinis conscripta et multi legunt et plurimi, dum leguntur, audiunt. Nec tamen uitam corrigere curant, quasi qui ea uera esse negent. Sed cum uera esse iam


6850. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

uitam corrigere curant, quasi qui ea uera esse negent. Sed cum uera esse iam experimento didicerint, poenitere nihil proderit. Dum ergo licet, dum datur, operemur bonum, ne talia deinde subire cogamur, qualia meminisse, nedum pati, supplicium est. DE PARADISO Parabola XLIX Quoniam autem similitudines, id est parabolae, semper minus aliquid habent quam res ipsa, quae per illas designatur, quicquid inferno diximus, parabola est. Eadem profecto ratione, quicquid nunc de paradiso, hoc est caelesti regno, dicturus sum, erit parabola.


6851. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

supplicium est. DE PARADISO Parabola XLIX Quoniam autem similitudines, id est parabolae, semper minus aliquid habent quam res ipsa, quae per illas designatur, quicquid inferno diximus, parabola est. Eadem profecto ratione, quicquid nunc de paradiso, hoc est caelesti regno, dicturus sum, erit parabola. Quia nunquam tanta de illo dici queunt, ut multo maiora non supersint. Igitur, cum inferni loca et poenas lugubri quodam atramento descripserimus, econtrario paradisum, ubi perfecta felicitas est, candidiore omni cerusa colore Domino


6852. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

XLIX Quoniam autem similitudines, id est parabolae, semper minus aliquid habent quam res ipsa, quae per illas designatur, quicquid inferno diximus, parabola est. Eadem profecto ratione, quicquid nunc de paradiso, hoc est caelesti regno, dicturus sum, erit parabola. Quia nunquam tanta de illo dici queunt, ut multo maiora non supersint. Igitur, cum inferni loca et poenas lugubri quodam atramento descripserimus, econtrario paradisum, ubi perfecta felicitas est, candidiore omni cerusa colore Domino adiuuante depingemus. Paradisus igitur amplissima amoenissimaque planicies est,


6853. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

ut equidem reor, afficiet ipsos amissae caelestis felicitatis recordatio quam illata infernalis ignis poena. Vtroque autem torquebitur, qui praesentis uitae uoluptatibus diffluere quam Deo seruire maluerit. DE VLTIMO IVDICIO Parabola L Lex erat a rege lata, ut, quicunque septuagesimum aetatis suae annum peregisset, cuncta eius acta rite diligenterque examinarentur, et ille, in quo plus uitii quam uirtutis extitisse apparuisset, capite mulctaretur, cuius autem uitia uirtutibus uicta


6854. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

ne minimas quidem cogitationes nostras relinquet inexaminatas indiscussasque. Quicquid autem ipse decreuerit, ratum aeternumque erit. Neque praemium neque poena arbitrii eius ullo unquam fine concludetur. Et nos interim nullus concutit metus, nulla distrahit futurorum sollicitudo, quasi certos de promissa bonis beatitudine, cum nihil tanta mercede dignum fecerimus et non pauca, ob quae perplecti meremur, perpetrauerimus. Vnde igitur tantus mentis stupor, tanta animi stulticia? Friuolis nihilque ad nos pertinentibus periculis terremur, et futurae aeternitatis iudicium non reformidamus! In


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Quinquaginta parabolae, versio electronica (), Verborum 13330, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - parabola] [word count] [marulmarquinqu].


More search results (batches of 100)
First 58 59 60 61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.