Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: de

Your search found 30289 occurrences

More search results (batches of 100)
First 59 60 61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 6855-6870:


6855. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

Rex 2 Nam licet et ipse esset gentilis, omnes tamen sibi subiectos perhumaniter ac perbenigne habebat, ius suum cuique tribuens, neminem lędi permittens et in exigendis uectigalibus nullum inter Christianos et gentiles habens discrimen. Plurimi itaque de coetu fidelium, qui ob persecutionem sęuitiamque prioris domini dilapsi fuerant, rediere; breuique effectum est ut superior Delmatię pars, quę Croatia nuncupatur, nunquam populosior fuisse existimaretur; tranquille inter omnes degebatur nullisque lacessentibus bellis pacem


6856. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

est tamen in eius locum quidam ex propinquis, deinde et hoc 6 7 8 mortuo alius; uterque autem grauis atque molestus Christiano nomini inprimis fuit. Deinde alii duo unus post alterum regnarunt, omnes tamen, ut melioribus locum darent, satis celeri morte de medio sublati sunt. Cęterum quam diu uixerunt usque adeo nostrę religioni infensi erant ut nonnulli ex Christianis persecutionibus afflicti ad eorum ritus declinarent, sed quibus fides uita charior erat, omnia extrema perpeti malebant quam gentilitatis erroribus implicari.


6857. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

conterriti partim a fide defecerant, partim fugerant, pristina libertate usi ad sua quisque loca redibant. Erat ea tempestate Thessalonicę uir quidam nomine Constantius, multa uitę sanctitate pręditus philosophięque doctrinis apprime eruditus. Hic diuinitus inspiratus cum de Thessalonica Cassariam se transtulisset, Christum euangelizare coepit; multi conuertebantur, credentes baptizabat, denique totam ferme Bulgarorum prouinciam ueritatis prędicatione ab erroribus liberauit. Cum ergo defuncto rege Satimero Budimerus, uir humanitate


6858. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

Sed dum seniorum sapientumque uocato concilio super ea re deliberat nec quisquam, quid facto opus esset, satis compertum haberet, legatos Romam ad Stephanum pontificem et Constantinum Augustum misit; ab his rei quam facere decreuerat consilium auxiliumque petens et aliquos de sapientum numero uiros cum ueteribus locorum urbiumque scripturis regnique sui finium atque iurium, qui disponere omnia rite edocti scirent et in statum suum redigere, quo religionis a se populoque suo susceptę fides rebus recte constitutis certior atque diuturnior haberetur.


6859. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

magistratus officiaque diuidentes qui prouinciam regerent exigerentque uectigalia a ducibus constituta et quęque regno plebique expedientia prouiderent. Banni quoque ut simul cum uno centurione iudicent, statuerunt, alioquin iudicium irritum sit. Quilibet autem prędictorum de suis uectigalibus partem tertiam pendebat regi ut communi omnium domino, cui subesse debeant omnes qui regni finibus continentur. Alias pręterea leges ac scita sanxerunt, quę nunc referre longum foret, habentur autem in libro qui est in Croatia dictus Methodus, quem Latine


6860. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

Qui cum adoleuisset, patris, omnium qui ante illic regnarunt pręstantissimi, uestigia sequi coepit, sacris deditus Christianęque religionis ualde studiosus. Cumque in omnibus sese summa cum laude gessisset mortemque obiisset, filius ei Vladislauus successit in regno, qui ei duo de uiginti annos nato genitus fuerat. Hic quidem et corporis uiribus et animi audacia pręstabat, sed uita ac moribus patri auoque non satis similis habebatur. Parum enim religiose uixit nec iustitię seruiens nec legibus parens, quin immo prauis


6861. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

animoque pręstans. Itaque acrius quam credi poterat cum suis Attila hosti restitit. Quoties enim legiones inter se concurrerunt, semper proelio superior euasit. Vidensque Attila nequaquam ęquo Marte se confligere posse finibus excessit et plurimis de suo exercitu amissis in Pannoniam cum ignominia redire coactus est. Post hęc Polislauo regi nata est filia, quę iam nubilis uiro tradita duos genuit filios. Atque idem Polislauus anno regni sui septimodecimo uita decessit haud parua rerum gestarum fama post se relicta ut qui


6862. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

audacię quam uirium prę se ferunt. Interim Attila, Pannonię rex, rursum infestis armis fines eius ingressus oppidum quoddam ui cępit cumque bona diripuisset, ędes incendit, moenia dirruit et audita Gothorum cęde nihil cunctatus in regnum suum abiit. Sebeslauus uero nondum de fuga eius certior factus extemplo copias eo mouit, sed hoste quo cum congrederetur non inuento oppidum, quod solo ęquatum fuerat, instaurari iussit. Cumque quattuor et uiginti regnasset annos, duos de se liberos reliquit: alteri nomen erat Razbiuoius, alteri Bladimerus.


6863. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

Gothorum cęde nihil cunctatus in regnum suum abiit. Sebeslauus uero nondum de fuga eius certior factus extemplo copias eo mouit, sed hoste quo cum congrederetur non inuento oppidum, quod solo ęquatum fuerat, instaurari iussit. Cumque quattuor et uiginti regnasset annos, duos de se liberos reliquit: alteri nomen erat Razbiuoius, alteri Bladimerus. Hi post patris obitum XV rex regnum inter se partiti sunt, arbitrio tamen Razbiuoi quia natu maior erat. Cęssit ergo Bladimero partem regni ultra montes Danubium


6864. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

omnemque citra montes tractum mari contiguum nauigationibusque opportunum. Porro Bladimerus regis Pannonię filiam accepit uxorem liberosque ex ea procreauit; quapropter inter eum et Pannones diu pax intercessit. Razbiuoius autem cum duodecim regnasset annos, uita decessit nulla de se prole relicta. Venit ergo frater Bladimerus et regnum consanguinitatis iure possedit. Cumque in suo regno uiginti, in fratris octo regnasset annos, mortem obiit. Filius eius primogenitus XVI rex Canimerus post eum diadema suscepit


6865. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

natando peruenere; atque ita tandem infelix pater, ne una cum illis qui ipsum secuti fuerant perditissimi filii manu trucidaretur, uix effugit. Cumque ibi per dies aliquot mansissent nec se satis in tuto esse putarent, fato quodam Deique miseratione contigit ut nauis quędam de Apulię partibus Delmatiam uersus iter habens pręternauigaret, quę clamoribus euocata scopulo applicuit. Deinde regem cum toto comitatu suscipiens conuersa nauigatione transuexit in Apuliam, ubi illi expositi terrestri itinere Romam contenderunt. Scopulus uero ille, qui


6866. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

animo accidissetque ut ipsa in quadam minus firma uerticis parte percussa statim expiraret, domini iram ueritus effugit; illam enim prę cęteris omnibus uenaticis canibus domino gratam esse nouerat quoniam et narium sagacitate et corporis decore cęteris pręstabat. Hac igitur de causa Tecomilus fugiens transtulit se ad Seislauum regem ab eoque est gratanter susceptus et inter familiares habitus. Post hęc Vdislauus princeps cum Bosnam irrumpens uicos oppidaque popularetur agrosque uastaret, Seislauus rex cum suis aduersum profectus ad flumen Drinum cum


6867. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

alios saucians, alios protinus interimens. Plurimis denique in fugam conuersis ipsum insecutus principem inflicto uulnere ex equo in terram deturbat ruentique imminens caput abscindit, abscissum regi iam uictori offert; ea tamen pugna eis quoque qui uicere cruenta fuit, cum de ipsis etiam non pauci tunc desiderati sint. Seislauus igitur uictoria potitus cum suis lętus ac triumphans rediit, sed non ita tunc feliciter dimicauit ut paulo post infeliciter corruit, ne quis diuturnam impunitatem sceleri suo speret. Mox enim Vdislaui uxor, ingentis animi


6868. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

tantum regi legendas dederunt, quarum hęc sententia erat: Rogamus obsecramusque te, Zuonimere frater, regum Christianorum piissime, uti coacto procerum tuorum populique concilio alteram epistolam coram resignari coramque legi iubeas et una cum ipsis deliberes his de rebus quas nos Deo bene iuuante aggredi meditamur pro amore Christi ecclesięque sanctę utilitate; tum demum, quicquid communi omnium consilio decretum fuerit, ut nobis nihil moratus rescribas efficiasque certiores. Vale. Zuonimerus igitur


6869. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

hęc regnum in partes secessisset anno a natiuitate Christi MLXXIX, Bosnenses dominum suum sortiti sunt, Naronenses suum, soli Croati alienum, ne quis eos frustra olim uel immerito a Zuonimero deuotos credat. Finis Hucusque historiam uernaculo gentis nostrę sermone compositam uidi et quam potui diligenter fideliterque in Latinum transposui, nihil de sententia dimittens, licet aliqua de uerbis quę superflua uidebantur mutilans, ne lectori oneri essent.


6870. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

hęc regnum in partes secessisset anno a natiuitate Christi MLXXIX, Bosnenses dominum suum sortiti sunt, Naronenses suum, soli Croati alienum, ne quis eos frustra olim uel immerito a Zuonimero deuotos credat. Finis Hucusque historiam uernaculo gentis nostrę sermone compositam uidi et quam potui diligenter fideliterque in Latinum transposui, nihil de sententia dimittens, licet aliqua de uerbis quę superflua uidebantur mutilans, ne lectori oneri essent.


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Regum Delmatiae atque Croatiae gesta, versio electronica (), Verborum 4606, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [marulmarrdcg].


More search results (batches of 100)
First 59 60 61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.