Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: de

Your search found 30289 occurrences

More search results (batches of 100)
First 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100 101 102 103 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 9298-9308:


9298. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

enim cum in caeteris rebus tum in his scriptis tua usurus sum censura. Vale. Ex quinto Commentariorum de temporibus Lodouici Ceruarii Tuberonis libro quae quidem historia incipit ab interitu regis Matthiae Chugniadis Coruini, persequiturque omnia memoratu digna, quae gesta sunt in circumistranis regionibus, atque in ea parte Asiae et


9299. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

Hungarici regni socia, postea quam per pacatum magna ex parte Pannoniae agrum, per quem ex Dalmatia Budam uersus erat pergendum, iter tutius quam antea esse accaepit, haud oblita officii sui misit cum donis ad Vuladislauum legatos, qui ei de regno Hungariae ad se delato gratularentur amicitiamque cum eo instaurarent, atque antiquas societatis leges, interposita eius auctoritate, confirmari peterent. Rhacusani a rege comiter excepti omnibusque quae postulauerant impetratis


9300. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

regi frequentes progressi erant, loetis animis summoque honore est excoeptus atque in oppidum Tribulium, quod sane ea tempestate pro captu Illyrico satis erat opulentum, nunc deleti uix extant uestigia, deductus quo ibi insignibus imperii de more accaeptis regnum iniret. Hinc enim Bossinatium reges, qui eam Dalmatiae partem obtinebant, imperium auspicabantur et fortunae suae insignia tunc accipiebant. Porro


9301. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

uel quia inuidebant, ut fit, uni ex ciuibus principatum, uel quia literarum ignorantia parum idoneos sese ad ciuitatis regimen existimarent, uel quia arbitrarentur in ciuili dissidio rempublicam suam Venetorum potestati commitendo neque de sua ipsorum libertate quicquam demptum iri neque imperatori Constantinopolitano iniuriam inferri, sed potius Venetorum tutella rempublicam sibi et imperio Constantinopolitano conseruaturos, iugum ferre Venetorum non modo imprudenter,


9302. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

ciues suos deiecti atque infracti esse animi, inuasisse dominatum magis ut erigeret patriae fortunam quam ut orbus praesertim uirili stirpe tyrannidem in suos exerceret. Sublato tyranno de medio bonisque eius in publicum redactis Rhacusani praetorem a Venetis ex pacto missum in urbem accepere, qui quidem princeps duntaxat in senatu Rhacusano esset, caeterum nullum ius in ciuem Rhacusanum haberet, suaeque leges, sui


9303. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

et quicquid campi interiacebat moenibus circumseptum cum urbe coniungunt, atque ita magnitudo urbis breui duplicatur tectis toto eo spatio exaedificatis. Et quoniam haud paruo certamine Dubrauiam de Slauinis coeperant Rhacusani, templum Diuo Nicolao pontifici, monumentum uictoriae, in capite uici, qui nunc fabrorum argentariorum ac uasculariorum frequens est officinis, erexerunt. Decretumque uti festo die, quo Christus ab inferis


9304. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

Docleates praemiorumque spe pro fortuna, quae tunc erat ciuitatis, onerati promissi fidem praestare maturant, tempori insidiandum rati. Tuto igitur aditu impetrato uinum Slouinis leui pretio de industria addicunt. Quos ubi cibo uinoque grauatos, nullamque pro castris stationem hosti obiectam Docleates conspiciunt (nempe eodem die et Rhacusanos epulis uinoque indulgere credebant), signum quod conuenerat Rhacusanis edunt, qui


9305. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

suo in matrimonium accepta. Sunt enim auctores qui tradunt Seuropylum non omnino orbum liberis decessisse, sed filiam sibi superstitem reliquisse. Quanquam multis ante annis primi Hunni, mox Vcri Magere duce Dalmatiam de Romanis deletis Salonis, coeperant suoque regno adiecerant. Occupauerant autem Veneti quasdam in litore Dalmatico urbes, cum quorundam regum ignauia, tum intestina Dalmatarum seditione. Porro


9306. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

dedere, omnibus, qui sanguine eos contingebant, non modo huiusce poena laetis, sed etiam supplicii pene exactoribus. Ferunt enim quendam, cuius fratris filius coniurationis damnatus erat, purpurea ueste indutum in foro inambulasse dum de coniuratis poena caperetur. Iisdem fere temporibus ager Epidaurius, addita Vitalina et tota regione quae ab aquaeductu lingua Epidauria Canalis appellatur, post sexingentos circiter annos ab


9307. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

ac forma corporis eximia, et regina feminarum uitia uergens etiam annis non exuerat. Itaque compositis criminibus in Rhacusanos persuadet reginae ut cum imperatore agat ut insulae Rhacusanis nuper attributae liberae sub Caesaris imperio de caetero essent, ne Rhacusanorum simul regendi inscitia, simul tyrannide perditum eant. Sigismundus uxoris oratione inductus dat Iaxiae Naresio literas ad Rhacusanos, quibus iubebat eos insulis excedere atque a potestate Rhacusanorum


9308. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

alii dum Gallorum ope, alii Hispanorum aduersarios suos oppugnant, omnes externum iugum subiere. Atqui haec seruitus, quamquam Rhacusanorum animos infregit, attamen, quantum de dignitate dempsit, tantum opibus eorum adiecit. Etenim infirmitatis suae iam satis gnari in omnibus publicis actionibus metum inde in consilio habentes omisso amplificandae fortunae studio sublimium animorum affectu solis uectigalibus


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1520], Commentariolus de origine et incremento urbis Rhacusanae, versio electronica (), Verborum 5404, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio – historia] [word count] [tuberocommrhac].


More search results (batches of 100)
First 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100 101 102 103 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.