Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: fuerant

Your search found 404 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 120-146:


120. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Duobus quoque cęcis, cum redintegratis oculis uisum eis contulisset, comminatus dicitur, ut cauerent ne quis sciat. quanuis euangelista subiungens dicat: Mar9 Illi autem exeuntes (in domo enim sanati fuerant) diffamauerunt eum in tota terra illa. Ex quo discimus beneficia quę contulimus tacere quidem, quę autem recepimus prędicare. ut in altero ostentatio, in altero uitetur ingratitudo.


121. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

se uino ingurgitasset, Zambri serui insidias cauere nesciuit. Itaque sibi uitam, posteris regnum amisit | seruo illud occupante, prole quoque domini sublata. Balthasar Caldeorum rex quo die uasis, quę de templo Hierosolymitano sublata fuerant, in celebri conuiuio perpotauit, eodem occisus est | sacrilegio-que addita ebrietas finem uitę fecit. Olophernem Assyriorum ducem, qui uiris armis-que tam potens fuit, ut quocunque se uerteret, urbibus,


122. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

tunica inconsutilis, quam a Christo acceperunt, non diuiditur, neque scissuras patitur rixarum | nec tineas inuidię sustinet, sed Domini pręsidio munita inuiolata illęsa-que perdurat. tunc felicius et sine fine duratura, cum de terris transferuntur in cęlum. ut qui pacifici fuerant, filii Del fiant et uocentur. Ad pacem istam capessendam Corinthios hortatur Apostolus dicens: Ad Cori. prima I Obsecro uos, fratres, per nomen Domini nostri Iesu Christi, ut idipsum


123. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Tunc nempe Iesu duce quinque illi reges, id est, quinque corporis sensus, qui nobis imperando regnabant, ad speluncam conscientię nostre compulsos mori sibi cogemus, ut iam uiuere Deo discant obedire-que spiritui, serui eius facti, cuius antea domini fuerant. Tunc in Euangelio quinque talenta nobis a Domino credita alia quinque superlucrabuntur, duplicato quęstu spiritalium negociatione actionum. Tunc quinque uirgines non iam fatuę, sed prudentes comparato misericordię oleo | accensis-que lampadibus charitatis, occurrentes


124. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Alias uero idem Hebrei cum duce Phinee superassent Madianitas, Domino per Moysen iubente | predę totius quinquagesimam soluerunt sacerdoti ac Leuitis. et quia nemo ex eis desyderatus fuit illo pręlio, aurum Domino consecrarunt, cuius benignitate et a periculo seruati fuerant | et uictoria donati. Qui ergo in proximos misericordes extiterint, in hostem uictores erunt | et Deo protegente terrę maris-que discrimina tuti pertransibunt. Pro


125. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Nabal diues pecudum et agri parum quid petenti Dauidi nihil dedit, oblitus quod ille paulo ante et gregem eius et pastores ab aliorum iniuria defendisset. Non perpendebat Nabal quid de se meritus esset Dauid, dum nequid de opulentia sua minuatur timet. Ideo-que illos qui a Dauide missi fuerant, non solum uacuos rebus dimisit, sed etiam cum probro repulit. Ac fere tales diuites sunt: siquid offers, libenter accipiunt, siquid repetis indignantur. De his in Ecclesiastico


126. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

inter mortuos et uiuentes Deum orasset. ad eius preces cessauit ignis. (!) Deus enim iniuriam illam illatam sibi deputat, quę seruis suis indigne infertur. Quando quidem sic ultus est eos, qui Moysen et Aaronem minaciter impetere ausi fuerant. Post hęc profecti de monte Hor per uiam quę ducit ad Mare rubrum pertesi itineris laborem rursum reclamant. sed neque hoc fuit illis impune. Ignitorum serpentum ictibus percussi moriebantur. Hinc tandem humiliatis ac ueniam poscentibus | Moyses Domino


127. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

pręterea pateret, non minori animaduersione dignos esse criminis impulsores quam autores, Madianitas quoque percuti iussit Dominus, qui eos callide per mulierum blandimenta traxerunt ad cultum idoli sui Belphegor. Multo tamen grauius deliquerunt, qui ad deos alienos conuersi fuerant Deo suo derelicto | nec mirabilium eius memores | nec erga beneficia grati. Tempore iudicum Transeamus ad tempora iudicum. Iosue defuncto degenerauit populus.


128. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Colere coepere Baal et Astaroth, non numina sed monstra. Ob hoc passi sunt direptiones rerum-que detrimenta | nec omnino pares esse poterant uiribus aduersariorum. Deinde quoniam Palestinis et Cananeis aliis-que idolatris cultu et connubiis iungere se ausi fuerant, Deo poenam huiusce flagitii exigente annos octo seruierunt Cusanrasathaim Mesopotamię regi. Cum autem illos pręuaricationis poenituisset, liberati sunt. Sub liberatoribus quidem satis probe se habebant, illis uero uita defunctis ueluti laxato freno quocunque rationis


129. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Post Debboram quoque uxorem Lapidoth (et ipsa enim pręfuit populo) peccauerunt | atque septem annis a Madianitis uexati sunt | sata fruges-que eorum uastantibus. Item post Gedeonem | et erga familiam eius, a quo de inimicis liberati fuerant ingrati extitere | et erga Deum impii. Ideo-que per idem tempus externorum bello uarie inquietati sunt. Post Abimelech, Tholam | et Iair pręsides itidem peccauerunt | et a Palestinis mala passi sunt annis octodecim. Post Iepte et Abessan et Ahialon


130. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Vos dereliquistis me, et ego reliqui uos in manu Sesac. Hic captam Hierosolymam subdidit seruituti. Templi thesauros regiam-que gazam omnem sustulit et asportauit. Sub Ioram rege, quia gentilium ritus secuti fuerant, Palestinorum atque Arabum magna in parte pręda facti sunt. Tunc enim et regis domus direpta | et eius uxores liberi-que capti. Ipse autem Ioram, quia ab impietate non recesserat, alui profluuio consumptus est. Ob idem crimen Ioa regnante ingentes militum copias parua


131. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

coactus est a moenibus Hierosolymę urbis quam obsederat, et cum Niniuen peruenisset, a filiis fuit interemptus . Balthasar Dani. 5 Balthasar Caldeorum rex, quia uasis sacris, quę de Hierosolymis translata fuerant, bibit in conuiuio | et idola uana colens laudes dixit diis, ante manu supra parietem scribente territus, deinde ipsius interpretatione scripturę, postremo nocte insequente interfectus est. Anthiochus Mach. 2 9


132. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

leonis morsibus peremptum legimus. quod futurum ipse propheta docuerat dicens: Quia noluisti audire uocem Domini, ecce recedes, et percutiet te leo. parali. 2 24 Ad Ioam regem et populum Iuda, quia post gentilium ritum conuersi fuerant, mittebat Dominus prophetas ut reuerterentur. tantum autem abfuit ut obedirent, ut etiam ad se missis necem inferrent. Etenim Zachariam Ioiadę sacerdotis filium, prophetantem lapidibus in atrio templi obruerunt, rege ipso iubente. Sed non multo post maxima pars illorum in


133. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

inquit de manu Domini accepimus, mala quare non toleremus? Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est | sit nomen Domini benedictum. Tob. 2 Tobias Tobias inter omnes, qui de Samaria in Assyriam translati fuerant, pietate notus, casu cęcus efficitur | sed qui melius animo quam oculis cernebat, non fuit ideo tardior in proposito uirtutis, sed feruentior. Oculis captus gratias egit Deo | fideliter-que ei seruiens, ut antea fecerat, nihil commisit, quo ea calamitas ipsi grauis


134. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

quam ut Christum desererent | et cogitare cogebantur | nequaquam uanum esse, quod tormentorum patientia uitę-que impendio defendi cernebant | miraculorum etiam magnitudine, quę per illos fiebant commoti conuertebantur. et qui paulo ante in christianos grassati fuerant, cum christianis necari optabant. Atque ita auctis ampliatis-que rebus christianitas pręualere coepit, infidelitas dissolui et euanescere. crux sancta adorari, idola uana euerti. Christus Dominus excoli, diaboli potestas


135. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

comprehendi iussisse. quęsitos ad necem (ut Scriptura ait) Dominus abscondit ac de rege pro culpa puniendo dixit: Non erit ex eo qui sedeat super solium Dauid; et cadauer eius proiicietur ad ęstum per diem | et ad gelu per noctem. insuper mala quę in uolumine descripta fuerant, se adducturum affirmauit. Reg. quinto 24 Igitur non multo post urbs euersa, ipse cum populo adductus est Babylonem catenis uinctus | atque in captiuitate periit. lib. 18 ca. 14


136. Marulić, Marko. Catulli carminis epitomae, versio... [page 155 | Paragraph | Section]

Cybele ipsa dilexit. Hic cum contra deę mandata – ab ea enim monitus fuerat ne pudiciciam contaminaret – cum Sangaride nympha concubuisset, cognito statim errore indoluit furoreque correptus uirilia, quę commissi causa fuerant, testa Samia sibi amputauit et ita euiratus deę quo ad uixit inseruiuit. Hanc fabulam scribit Catullus ipsum...ipsumque Athim, ut rem ante oculos ponat, inducit loquent...


137. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

messis. Prohibitus intrare ad illam, in caudis trecentarum, quas cęperat, uulpium, faces alligauit hisque in segetem Palestinorum dimissis incendio cuncta uastauit. Palestini mulierem et patrem eius, quia damni causa fuerant, comburunt. Sanson plurimos ex illis trucidauit habitauitque in spelunca petrę Ethan. Palestini ascendunt in terram Iuda, castra ponunt in Lechi aduersus tribum Iuda poscentes dari


138. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

solicitauit uirum sciscitans, in quo esset eius fortitudo et quali uinculo constrictus teneri posset. Ter mulierem elusit, quarto uerum indicauit. Ligatus primo funes abrupit neruiceos, iterum canipeos, qui nunquam in opere fuerant, tertio clauum alte in terra defixum, cui per septem capillos alligatus fuerat, euulsit. Postremo, quia nazareus erat, id est consecratus Domino ab utero matris suę raso capite captus est mulieris proditione. Captum


139. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

eidem despondit. Mittit ipsum in Palestinos et cum uictoria redeunti insidias parat. Dauid ergo domi suę ab armatis obsessus per fenestram elapsus est. Fugiens uenit ad Samuelem, et qui illuc ad ipsum compręhendendum missi fuerant, prophetare coepere nihil ei iniurię inferentes. Eo iratus Saul et ipse accedens nihil ei nocuit, sed prophetans nudus incessit. Vnde natum est prouerbium: Num et Saul inter prophetas? Mox inde quoque Dauid


140. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

Godolias. GODOLIAS GODOLIAM, filium Ahicam, filii Saphan, pręfecit rex Nabuchodonosor iis, qui relicti erant in terra Iuda. Et qui dispersi fuerant conuenerunt ad eum in Maspha. Venit Ismahel, Nathanię filius, uir stirpis regię, cum decem aliis et interfecerunt Godoliam atque illos, qui circa eum erant in Maspha. Populus repentino tumultu consternatus transtulit


141. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

fideliter persoluebat. De Anna uxore genuit filium Tobiam, quem Deum timere et a peccatis pro uiribus contineri docuit. Non fuit contaminatus in escis gentilium. Dedit illi Deus gratiam coram rege. Eos, qui secum capti fuerant, frequenter inuisens consolabatur et ad patientiam instruebat. Veniens in Rages X talenta argenti Gabello sub chyrographo dedit. Senacherib rex, qui in demortui Salmanasar locum successerat, exosos habuit


142. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

Hierosolymis uenit, populo gratulatur, Iudit uiduę benedicit, pudiciciam eius laudibus effert, cuius merito uictoriam ei concesserit Dominus de tam graui aduersario, qui omnia terrore compleuerat. Tunc quęcunque Olophernis fuerant, nemine refragante tradita sunt ipsi Iudit. Exultauit ciuitas, canticum cecinit Iudit Domino non ad se, sed ad illum referens uictorię laudem atque gloriam. Populus abiit Hierosolymis adoratum, holocausta obtulit in templo et cum


143. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

suspensus inuidię in Iudeos poenas daret. Versa est itaque Iudeorum anxietudo in lętitiam; agitarunt inter se conuiuia. Filios Aman, qui X erant, omnes in patibulis suspenderunt et de uulgo plurimos, qui ipsis infensi fuerant, trucidandos curarunt fauentibus urbium pręfectis, dum et regem timent et Mardocheum uerentur, quem rex a se secundum iam constituerat. Dies liberationis festus habitus apud Iudeos per annos omnes. Hic dicendum restat:


144. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

hoc peccasse fatetur: Insipienter, inquit, locutus sum. Ipse me repręhendo et ago poenitentiam in fauilla et cinere. Post hęc omnia laudauit Dominus seruum suum Iob reddiditque illi, quęcunque olim amissa fuerant, duplicia. Contigerunt enim ei quatuordecim milia ouium, sex milia camellorum, mille iuga b[ou]m, mille asinę, sed tamen ut olim septem filii et tres filię. Gratulati sunt ei amici eius, et quem ante exasperauerant,


145. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

misit. Ionathas remissis obsidibus ei expediendi exercitus potestatem fecit, pacem ita habiturus, ut neutri neque oneri neque iuuamento existat. Iam ipse Ionathas Hierosolymam receperat ab hoste destitutam; muros, qui demoliti fuerant, instaurandos curauit, arcem Syon muniuit. Cęterum Alexander quoque Ionathę amiciciam quęrens regia illi dona destinauit, purpureum indumentum aureamque coronam. Ionathas autem non tam donis captus quam malorum


146. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

Syon muniuit. Cęterum Alexander quoque Ionathę amiciciam quęrens regia illi dona destinauit, purpureum indumentum aureamque coronam. Ionathas autem non tam donis captus quam malorum memor, quę Iudei olim a Demetrio passi fuerant, iunxit se Alexandro. Alexander igitur manum conserens cum Demetrio superat. Deinde Ptolomei, Aegypti regis, filiam Cleopatram accipit uxorem. Cum utroque Ionathas Ptolomaide illos


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].

Marulić, Marko (1450-1524) [1517], Catulli carminis epitomae, versio electronica (), Verborum 1474, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - epitome] [word count] [marulmarcatull].

Marulić, Marko (1450-1524) [1517], De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica (), Verborum 29840, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvirill].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.