Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: fuerant

Your search found 404 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 163-175:


163. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 83 | Paragraph | Section]

et ipsis uulneribus ac labore confectis, collapsi capiuntur. Demum omnes in castra compulsi, quum reliquum noctis trepidi egissent, prima luce deditionem facere coguntur, mox sacramento adacti, ne de caetero Hungaris iniurii forent, uerecundia regiae maiestatis, qua Boëmi paulo quoque ante usi fuerant ab oppugnandis Hungarorum castris sese abstinendo, uti, quo uellent, extra Hungariam cum omnibus suis rebus tuto abirent, dimissi sunt. Atque ita tandem Boemorum latrocinio modus est impositus. Per


164. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 103 | Paragraph | SubSect | Section]

Scytham profectus nullo ferme negocio eorum conatus compressit. Nam quum illi confisi auxiliis Maximiliani Caesaris, cuius leuitatem nondum perspexerant, nouas res in Vuladislauum moliti essent, siue eius ignauiam contemnentes, siue regem perosi, cui studiis et suffragiis suis aduersati fuerant, tandemque cognouissent Maximilianum neque posse saluo foedere, neque etiam audere in regem Hungarorum quicquam mouere, omissis inquietis consiliis in potestatem regis concesserunt. Quorum exemplum secuti caeteri coniurati depositis armis sese Vuladislauo dediderunt, quos


165. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 156 | Paragraph | SubSect | Section]

sibique infestam ita fecerunt, ut nulla unquam postea fideli societate una iungi potuerint. Galli enim eo iniquiore animo Venetorum iniuriam tulere, quia praeterquam quod sine ullo in Venetos maleficio iter per Italiam fecerant, non indicto de more bello praelio lacessiti fuerant, unde omnes cogitationes suas in ultionem iniuriae contulerunt, quam quum aliquandiu coxissent animis, tandem, ut suo loco demonstrabitur, per occasionem ea acerrime usi sunt. At Veneti, quibus sane mos est magis consilio quam uiribus rem gerere, clade, quam in praelio acceperant,


166. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 169 | Paragraph | SubSect | Section]

ac tormentis, suburbii muros, qua parte aditum molitus est, solo aequauit, fossasque celeriter compleuit, mox nullo ferme repugnante suburbium coepit, ab ipsis incolis retinendi desperatione prius magna ex parte concrematum. Ciues, itemque milites, qui in praesidio loci fuerant, intra oppidi muros sese recipiunt. Non desunt Turcae rebus prospere cedentibus. Itaque turres aedesque suburbii, partim adhuc integras, partim semirutas, terra iumentorum excrementis commixta complent, eo consilio ne machinis ex oppido emissis


167. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 184 | Paragraph | SubSect | Section]

super aliam nuntiata iram in Venetos ob eorum infidam societatem adeo accendit, ut statim consilium coeperit de bello cum Hispano rege finiendo, quo facilius Venetorum iniurias ulcisceretur. Nihil enim regem latebat eorum, quae Veneti aduersus Gallos in Italia moliti fuerant, Ioanne Laschare, qui regii oratoris nomine apud Venetos id temporis agebat, omnia Venetorum consilia et callidissime explorante, et ad regem per occultos nuntios deferente. Itaque non modo pacem cum Hispano composuit, sed etiam affinitatem contraxit, data illi in matrimonium sororis suae


168. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 253 | Paragraph | SubSect | Section]

magnis itineribus contendit. Plures autem eo numero equites confici nequiuerunt, propterea quod superioribus annis multi ex his pestilentia ac ciuili bello, uariisque aliis casibus interierant, nec in locum eorum, qui absumpti fuerant, alii ueteri instituto suffecti erant, principibus ob intestinas, ut fit, discordias priuatis potius rebus quam publicis studentibus. Iam rex Aegyptius in Pheniciam progressus Lyconta fluuium transmiserat, quum Selynes, et ipse Adonio amne traiecto, haud procul ab


169. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 260 | Paragraph | SubSect | Section]

plaerique homines suae spei nimium indulgentes, Turcas haud diutius imperium Aegypti retenturos, quippe quae longo terrarum spatio, non modo ab Europa atque Asia, sed etiam ab ipsa Syria esset dirempta. Selynes interfectis aut fugatis Cercassis, qui Caërium tam pertinaciter armis tutati fuerant, castra extra urbem communiuit, deinde Ionam Dalmatam iussit pecuniam regiam conquirere, quae quidem multo maior spe et fama inuenta est, gemmarum praeterea ac praeciosae suppelectilis magna uis reperta. Caeterum Turca existimans neque Aegyptum neque Syriam Thoma incolumi


170. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 268 | Paragraph | SubSect | Section]

Turcae igitur delecti omnes traiecto Danubio, dum praedam persequuntur, in praesidium Taurunense incidunt, quod sane ad ipsum defendendum pecus a praefecto Tauruni ultra Istrum inscientibus Turcis missum erat. Nempe praedatores amnem transmittentes a Taurunensibus conspecti fuerant. Itaque ingenti caede ad naues compulsi documentum dederunt se latrones magis esse quam bellatores, nec tam uirtute quam fraude et furto niti. Mos est Turcarum regum, simul ac regnum iniere, contractis in unum imperii uiribus, nouam aliquam expeditionem suscipere, quo et


171. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 280 | Paragraph | SubSect | Section]

ne unquam de caetero Machomethanae fidei credant sese Christiani, sed malint pugnando cadere quam traditis per molliciem animi periuro ac crudelissimo hosti armis pecudum more aut trucidari, aut uenire, perpetuaeque ac miserrimae addici seruituti. Sed non adeo omnes, qui Sumonii obsessi fuerant, uigor animi destituerat, quin ex his quidam uirum sese dignum Hungarico nomine ostenderet, cuius quidem non indignum uidetur et locus admonet memorabile facinus attingere. Hic quum uidisset ingenteis hostium copias oppido circumfusas, nec ullo modo his resisti posse,


172. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 281 | Paragraph | SubSect | Section]

qua muros demoliti erant, Moesi igni urbi iniecto sese in arcem recaeperunt, patriamque aut nimis celeri desperatione, aut proditione hostibus ne expectato quidem eorum aggressu concessere, nihilo magis arci, quam oppido fuerant, feliciores futuri. Duces Turcarum ubi conspexerunt suos in oppidum transgressos, eoque potitos esse, et ipsi cum magna exercitus parte urbem porta in orientem uersa ingressi sunt, non sine militum suorum detrimento. Nam Hungari Turcas ea parte irrumpentes plumbeis pillulis e


173. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 284 | Paragraph | SubSect | Section]

Turcae cum omnibus rebus suis abire paterentur, Moesisque eadem conditione Tauruni habitare liceret, qua ante bellum habitarant. Caeterum arce tradita fides dedictitiis Turcaica religione seruata est. Nam Turca nihilomagis Moesos credens fideles sibi futuros quam Hungaris fuerant, una cum familiis urbe excedere, Constantinopolimque demigrare magno omnium moerore iussit. Qui quidem sedes patrias praeter spem relinquentes se ipsos, nulli tamen miserabiles, uehementer accusarunt, commissi sceleris sera atque inutili poenitentia, quandoquidem perniciosum consilium neque


174. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 284 | Paragraph | SubSect | Section]

Nempe quem probabat, si sibi constare uoluit, sequi debuerat. Ita Moesi inconsulto metu seque patriamque perditum iuere, Hungari uero ab equite in abeuntes immisso, interfecti, quamquam sunt, qui asserant omnes praeter Blactium Ianumque Botthium, qui capita rerum in praesidio fuerant, cum fide in Pannoniam remissos. Ferunt autem Turcae regis sui tum degenerem metum, tum perfidiam dissimulantes Blactium Ianumque cum collega suo ab inuito prope Salomone ob uerborum licentiam, quae uino imputari debuerat, necatos. Nam quum a quibusdam regiis purpuratis ad


175. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 285 | Paragraph | SubSect | Section]

ne regem ipsum Lodouicum in crimen traham, quem ob aetatem haud equidem accusandum censeo (nempe in arce ex totius regni tutela conseruanda magnopere uigilandum fuit, nec ullis sumptibus parci oportuit); praesidii inconstantia ― est enim fama satis constans Hungaris, qui in praesidio fuerant, non adeo cibaria defuisse, fameue eos laborasse, quin obsidionem per mensem adhuc tolerare possent, quo exacto Turcam incoepto abiturum fuisse ferunt; Moesorum proditione, hostili fraude ― quippe Hungaris bellum de more omnium gentium Turca haud quaquam indixerat, quo


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.