Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: fuerant

Your search found 404 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 273-286:


273. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Aethra, pruinosum gravis infamare Bootem.
Hic Zephyri, molles animae placidumque minorum
Ventorum, nequiit quod laedere corpora, murmur,
Tellurem assueti plantasque fovere virentes,
Ridentis fuerant aethrae suspiria venti,
Qualis in Hesperium, Titan ubi mergitur, aequor
Aura venire solet qualisque aestate serena
Advolat optatus maturis messibus aër.
Terrori nulla umbra fuit, sed amica sopori


274. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Hanc Solymaea Domus portâ signabat Eoa:
Porta tamen clausis semper non pervia valvis
Admissura Deum. Nullis mortalibus umquam
Delubri patuit limen: sacra ostia soli
Templum ingressuro fuerant servata Tonanti.
Virgineo Matris praeluserat ista pudori
Ianua, nullius quae permissura virilis
Affectûs aditum, aethereis accessibus imos
Pectoris innocui postes, intacta nitoris


275. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Plurima votorum puppis rea procidit astro. 33.
Isacidum qui culta patrum mysteria Nilo
Adiecêre popae veterumque volumina vatum
Fatidico fuerant quae non ignota Canopo,
Ignaris pariter sua credere gentibus ausi
Arcana, Hebraeis primum signata tabellis,
Postea in externas miserunt dogmata chartas.
Hinc Samio sua ducta seni sapientia; debet


276. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Excepit Solymaea nurus, cui candida fusus
Membra lavaturus speciem non texerat imber.
Nescius infusae candor crystallinus undae
Mentiri, similes defert ad regia vultus
Lumina, nudatae fuerant quae forma maritae.
Vidit et ablutae pellectus imagine nuptae
Incaluit David. Mirum! Succensus ab ipsis
Ignis aquis, ardere facit cruciatque potentem
Iessei solii flamma sisti impote patrem.


277. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

lucratus
Barpanthere, tribum, cui nec Pantheris avita
Laus deerat, longo regum venientis eorum
Sanguine, quorum alta Davidis origine manans
Fama Palaestino longum duravit in ostro.
Ter fuerant etenim septem, quorum aequa paterni
Stemmatis in Iudae solio permansit origo
Davidis soboles, donec postremus (acerba
O regum fata!) et fasces sceptrumque catenis
Mutasset, Nemesi sic exposcente


278. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

parere, probrum legale ferebat
Laeta. Nec indocilem formare hoc dogmate mentem,
Forte paraturis sobolem suspenderat astris. 4.
Tergemina Hebraeae fuerant sollemnia legis
Festa, Deo sacra, Solymae quibus omnis in aede
Instaurare litaturus consueta quotannis
Vota iubebatur populus. Donaria sacris
Addebant aris, nec fas sine munere cuiquam


279. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Pro nato iussas aries tepefecerat aras.
Hoc montis constructa iugo, spatiosior ipso
Sed domus ista iugo; substructis undique muris
Latior, aggestis templi stetit area glaebis.
Dignus rege labor! Fuerant hic montis et aedis
Fundamenta eadem, nec monti creditur ingens
Depositum, nisi quae montem quoque sustinet ipsum
Terra fidem faciat; nam summo ut vertice staret
Delubrum, petiit clivi radicibus


280. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Chaldaeae victore tulit, Daniele quod aequo
Vate, ter atque quater denas, nescire negatum est,
Hebdomadas cessisse Deum, breviore Daturum
Exilii promissa morâ finemque dolorum.
Sed modica istius fuerant solacia vocis,
Ante pii manes quam praedicere monente
Aligero vinctae consolatore catervae. 30.
Cum tribus, Assyrius quëis cesserat ignis,


281. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Constituit reliquos cum fratre praeire Palaemon;
Frater erat Dorylas, annis crescentibus ambo
Silenusque pater, quos praeter (nomina vero,
Cur factum ignoro, mihi non suggessit Apollo)
Tres fuerant alii, proprio sine munere nemo:
Pars lactis sinum, massam pars lacte coactam,
Pars etiam tenerum subtractum matribus agnum. 18.
Laeti


282. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Multa coronatum sunt mala gerentia florem
Et succum inclusis dulcem stillantia granis:
Hos aliosque tibi matrum dignissima fructus
Ferre vetabat hiems, nobis neque poma molestae
Quae fuerant brumae plus commendata supersunt.
Quod ferimus, genetrix, metiri nolo pusillis
Obsequium donis; etenim si pectora spectas,
Magna damus, quia tota damus. Tu protege nostras,
Mater, oves; nam magna tibi


283. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Effigies, vel quod potior fert fama, timoris
Ipsius domus et plenae formidine rupes.
Haec etiam tacitis terroribus horrida, gratum
Nacta locum montana Fames colit; unde petendae
Pro tumido potius fuerant Erysichtone poenae
Saevior haec siquidem et letho breviore resolvens
Corpora, quam Scythica fuerat de rupe Promethei
Accersita fames; vacuandis sanguine venis
Tardior et vitae fatali segnior haustu.


284. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Viderat haec mater, neque enim sua lumina flexit,
Quam nati studiosa sui effecitque tuendo,
Ut trabe suspensae sobolis nova vulnera, cordi
Virgineo nova plaga foret, cui pectora sensu
Paenè pari fuerant laceratae prolis imago.
Arbore poenali nato confixa pependit
Pressa animi maerore parens. Quae ferrea ligno
Progeniem cuspis, matrem quae fixit amoris
Cuspis erat; quamvis eadem fixisset utrumque


285. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

stupent sanctorum animae: mirantur honorem
Corporis; humanae quae lux, quae gratia formae
Ardentesque notant oculos; qui spiritus illi,
Qui vultus vocisque sonus, qui gressus eunti.
Quaeque prius refuga fuerant pallentia vitâ
Ora, referre rosas cernunt; sed Cypria tinxit
Non quas Diva rosas; alius color arsit in illis
Decolor hortorum quibus est terrena venustas.


286. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

obscura modicum distantis ab aethra –
Sic genetrix divina suo splendore minores
Eiusdem fidei lucisque excesserat ignes. 14.
Dena quater fuerant elabi visa dierum
Tempora, inoccidui postquam Iudaea tulisset
Phoebi immortales flammas, surgentis ab ipso
Fatalis tumuli, quamvis non crederet, antro.
Cum regem domitorem Erebi signata vocasset


Bibliographia locorum inventorum

Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.