Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: tuas

Your search found 452 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 123-138:


123. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

misericordiam suam saluos nos fecit. Animam igitur a corpore decedentem soli illi, qui saluare potest, commendemus. Qui ut hoc nobis insinuaret, iam morti propinquus, iam spiritum traditurus: Pater inquit in manus tuas commendo spiritum meum. et hęc dicens expirauit. Et nos ergo commendando animam Deo | misericordiam-que eius implorando | ac precibus insistendo uitam istam finiamus. et tunc sequentur, quod paulo ante diximus:


124. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Nihil aliud a nobis exigere uideris | quam ne polluto ore tua dona contaminemus. At hoc etiam nisi te imbecillitatem nostram adiuuante pręstare nequimus. Tu ipse igitur qui tam liberaliter ad epulas tuas nos inuitas, da ut semper ad illas digni ueniamus | ut-que tua carne ac tuo sanguine cum quanta conuenit mentis et corporis puritate reficiamur, quod-que ad memoriam tuę passionis et nostrę redemptionis constituisti dicens: Hoc facite in mei


125. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

credat | et pro delicto satisfacere, uehementer fallitur. Immundior etiam efficitur ipsa confidentię temeritate. Vnde per Hieremiam prophetam a Domino arguitur dicente: Quid est quod dilectus meus in domo mea facit scelera multa? nunquid carnes sanctę auferent a te malicias tuas? Profecto (ut diximus) non solum non auferent, sed etiam addent. immo si is qui talia pręsumit, poenitentiam non egerit, in dies deterius labetur fiet-que imbecillior atque debilior diuina ope penitus


126. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

scribens monet, ne aquam biberet sed modico uino uteretur. Nequis autem gulę suę fauens Apostoli patrocinio se defendat, hic qui ab aquę potu cessare iubetur egrotabat. Noli adhuc aquam bibere inquit, propter stomachum tuum et frequentes tuas infirmitates, sed modico uino utere. hoc est, non multo ad luxuriam, sed modico et aqua diluto ad languidi corporis iuuamentum. Nemo tamen nefas putet | uel carnibus uesci extra ieiunium, nisi uotum obstet, ne in Hebionitarum incidat heresim. uel etiam ieiunando uini usum


127. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

perseueremus, cauendo illa quę uetantur | et quę iubentur faciendo. Beatus est qui cum psalmista dicere potest: Concupiuit anima mea desyderare iustificationes tuas in omni tempore. Et iterum: Custodiam legem tuam semper et in seculum seculi. Difficile est profecto per omne uitę tempus eundem se pręstare | et in nullo deficere.


128. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Cęterum si malarum cogitationum insultus non ita crebros | neque ita uehementes pati desyderas, claude fenestras sensuum tuorum, per quas mors ad animam ingredi consueuit. Auerte oculos ne uideant uanitatem. Sepi aures tuas spinis | et linguam nequam noli audire. Pone ori tuo frenos, ne in uerbo labaris | neque gulę aliquid ultra necessitatem indulgeas. Naribus odoramenta luxurię subtrahe. Manus contine, ne quem iniuste offendas | ne-ue quid impudice tangas. denique modis omnibus obserua


129. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Visus Si uisus prouocat ut comptam uideas mulierem | et in choreis lasciuientes cernas iuuenes, auerte oculos tuos. ne quod diutius consyderauerint, facilius concupiscant. auditus Tuas etiam aures sepi spinis | et linguam nequam noli audire. neque amatoriis obscoenis-que cantibus uel impudicis poetarum lectionibus eas accommodes, ne forte turpe aliquid ab iis receptum ad cor penetret | et per blanditias infusum animam feriat. Odoratus


130. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

et teipsum lęthali plaga afficere? aliis fortunas, uitam, famam auferre, et tuam propriam animam, quę his omnibus longe est preciosior, igni inextinguibili sine fine cruciandam tradere? Quicquid dolose maligne-que agis, latere potest homines, Deum nihil latet. cogitationes tuas inspicit, cor tuum intuetur. Quod si forte a pace, quam proximo tuo debes, alienatum uiderit, ipse suam pacem quę omnem sensum exuperat, iratus tibi denegabit. Esa. XLVIII Non est


131. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Aurium autem conseruare integritatem ita oportet: caue nequid obscoenum, nequid iniquum, nequid ab humanitate alienum libenti animo auscultes. dicente Scriptura: Eccl. 28 Sępi aures tuas spinis, et linguam nequam noli audire. Delatoribus, detractoribus, impudicis, inaniter incondite-que garrientibus, impie de religione sentientibus non accommodes auditum, nisi contradicendi, redarguendi | refellendi-que causa.


132. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [page 503 | Paragraph | SubSect | Section]

| et hostiam uiuam offerant Deo. Eas manus nequa peccati contaminet spurcicies, meminisse debemus | ob hoc nobis a Deo datas, ut ipsi pręcipue qui dedit seruiant, ipsi laborent in operibus iustis actionibus-que probatis. Tu ergo manus tuas ad euoluendos cęlestis disciplinę libellos porrige | et in iis quę Deo placent conscribendis exerce | ad pingenda quoque fingendaue appone simulachra illa, quę uel spectatores ad sanctimonię cultum accendant | uel tuam ipsius mentem, ne per inania diuagetur, honesto labore


133. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [page 503 | Paragraph | SubSect | Section]

| ad pingenda quoque fingendaue appone simulachra illa, quę uel spectatores ad sanctimonię cultum accendant | uel tuam ipsius mentem, ne per inania diuagetur, honesto labore occupent. Denique modis omnibus contende, ut easdem manus tuas cum precibus puras ad cęlum tollas. Ita enim facilius quod postulaueris impetrabis. Et quoniam hic de quo loquimur tangendi sensus non solum ad manus pertinet, sed etiam ad reliquum hominis corpus, cuncta corporis tui membra


134. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Quamobrem autem alia imperaret | si ad salutem sola elemosina sufficeret? Dani. 4 Peccata tua elemosinis redime | et iniquitates tuas miserationibus pauperum. hoc poenitentiam agere uolenti dicitur, non in flagitiis obdurato. Sicut aqua extinguit ignem, ita elemosina extinguit peccatum. Sed ut aqua extinguat ignem, non addas ligna, non


135. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

uestra | et moratus fuerit inter uos, non exprobreris ei | sed sit inter uos quasi indigena, et diligetis eum quasi uosmetipsos. et in Deuteronomio: 14. Peregrino qui intra portas tuas est, da ut comedat, aut uende ei. Vende si illi superest pecunia, si deest da. Grandis inhumanitas est | uitę necessaria quęrenti nolle saltem uendere.


136. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

quoque rex gentilis erat, quando Deo se uoluit ęquare fragilitatis humanę oblitus. Cum-que ob hoc prędiceretur, quod regno eiectus cum bestiis esset uicturus, elemosinis tamen mutari posse Dei iudicium intellexit. Daniele dicente: Peccata tua elemosinis redime, et iniquitates tuas misericordiis pauperum | forsan ignoscet tibi Deus. Quod si etiam gentilium in pauperes pietatem Deus respicit, quanto magis credentium atque fidelium? Audi Scripturam


137. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Prouerbiis a Salomone est dictum: 13 Legatus fidelis, sanitas. et iterum: Vena uitę os iusti. Dauid quoque in psalmis: ps. 10 Docebo (inquit) iniquos uias tuas et impii ad te conuertentur. Ille sanitas est, quo docente a peccatorum morbo grex infirmus conualescit. Ille uena uitę est, per quem qui in peccato mortui erant, ad uirtutem capessendam uiuificantur. Tunc autem impius ad Deum


138. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

promptius ad exercenda pietatis studia exurgimus, perseuerantius de cęlestibus cogitamus. Hoc testatur Dauid dicens: ps. 118. Bonum mihi Domine quod humiliasti me, ut discam iustificationes tuas. Denique cum calamitatibus oppressi obsecramus, facilius exaudimur | eodem sancto attestante, cum ait: ps. 119. Ad Dominum cum tribularer clamaui, et exaudiuit me. Quod si


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.