Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: tempore

Your search found 3265 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 14-48:


14. Pop Dukljanin. Regnum Slavorum, versio electronica [Paragraph | Section]

I Regnante in urbe Constantinopolitana imperatore Anastasio, qui se et alios multos Eutychiana haeresi maculaverat, Romae vero praesidente Gelasio papa secundo; eo tempore praeclaruerunt, in Italia Germanus episcopus et Sabinus Canusinae sedis episcopus, atque venerabilis vir Benedictus apud Cassinum montem; exiit quoque gens a septentrionali plaga, quae Gothi nominabantur, gens ferox, et


15. Pop Dukljanin. Regnum Slavorum, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

et Totilla per Istriam, et Aquileiam cum suo exercitu transiens Italiam petiit, multaque et magna proelia ibi commisit, regiones ac civitates plurimas vastavit, atque incendit. Inde insulam Siciliam ingrediens pauco in tempore vitam finivit, sicut ei dixerat Dei famulus Benedictus. Ostroylus autem frater eius cum suo exercitu Illyriam provinciam ingressus, crudelia committendo bella, quia non erat, qui ei resistere posset, obtinuit


16. Pop Dukljanin. Regnum Slavorum, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

VIII principes, qui regnabant et iustificabant populum, quoniam multus erat nimis. Igitur impugnantes Sylloduxiam, expugnaverunt eam. Inde debellando caeperunt totam Macaedoniam. Post haec totam provinciam Latinorum qui illo tempore Romani vocabantur, modo vero Morovlachi, hoc est Nigri Latini vocantur. Imperator etiam plurima cum eis faciens bella, sedens in solio suo, nec valens in aliquo superare, misit, et facit pacem cum eis, et sic dimisit


17. Pop Dukljanin. Regnum Slavorum, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

servitutem redigens resecravit. VII Defuncto etiam Ratomiro ex eius progenie regnaverunt post eum quatuor iniqui reges, non in uno quidem tempore, sed unus post alium temporibus suis, quorum temporibus semper in persecutione fuerunt christiani. Et quia inimici, et persecutores Christianorum, longum duximus narrare eorum iniquos


18. Pop Dukljanin. Regnum Slavorum, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

est orthodoxus, et verus Sanctae Trinitatis cultor. Aliquantis post haec diebus immoratus cum rege vir beatissimus confirmavit eum in fide atque doctrina Christi, et valefaciens omnibus christicolis, Romam profectus est. Tempore isto facta est laetitia magna, et christiani descendentes de montanis, et locis abditis, quo dispersi erant, coeperunt nomen Domini laudare et benedicere, qui salvos facit sperantes in se.


19. Pop Dukljanin. Regnum Slavorum, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ac regionum regni sui, quatenus unaquaeque gens sciret, atque cognosceret fines, et terminos provinciarum, et regionum suarum, congregans igitur omnes sapientes regni sui, locutus est eis de verbo hoc, sed nullus eo tempore inventus est, qui certam responsionem daret regi de hac re. Tunc rex Dei sapientia plenus, sano utens consilio, misit sapientes, ac nobiles viros legatos ad venerabilem, et apostolicum virum papam Stephanum, et ad


20. Pop Dukljanin. Regnum Slavorum, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

convertit; genuitque Thomislavus rex filios, et filias et XIII anno regni sui mortuus est. XIII Sebeslaus filius eius successit in regnum patris sui; eo tempore venerunt Graeci, et obsederunt civitatem Scodarim. Audiens autem Sebeslavus rex congregavit gentem multam, et venit, et irruit in castra eorum, et ceciderunt Graeci, et multi gladio


21. Pop Dukljanin. Regnum Slavorum, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

et mortuus est. . XIX Post quem regnavit Pridislauus filius eius, qui multas iniquitates operatus est. Quodam itaque tempore insurrexerunt magnates Bosnae cum aliquantis et interfecerunt regem, corpusque eius in flumen proiecerunt. XX Tunc Crepimirius, filius eius, una cum bano captis omnibus


22. Pop Dukljanin. Regnum Slavorum, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

XX Tunc Crepimirius, filius eius, una cum bano captis omnibus illis, disperdiderunt eos, morteque pessima necaverunt eos. Crepimirius itaque post haec accepit regnum, et regnavit in loco patris; eo tempore venerunt Alamanii, et caeperunt Istriam coeperuntque intrare Croatiam. Tunc rex Crepimirius congregans fortitudinem validam gentis suae, paravit eis bellum, facto bello misit eos rex in ore gladii, et persecutus est eos,


23. Pop Dukljanin. Regnum Slavorum, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

XXII Post eum regnavit Radaslavus, qui patris sui vestigia secutus, omni bonitate fuit ornatus. Praeterea genuit filium, quem Ciaslavum vocavit, qui iuvenis effectus, coepit esse inobediens patri suo. Eo tempore banus Croatiae Albae cum suis omnibus rebellaverunt regi. Tunc rex Radaslavus congregans exercitum partem exercitus dedit filio suo Ciaslavo, partemque secum tulit. Post haec abeuntes circumdederunt rebelles hic inde, et


24. Pop Dukljanin. Regnum Slavorum, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

eum. Rex denique fugiens venit in locum, qui dicitur Lasta; cernens itaque non posse se evadere manus filii sui, cum aliquantis qui eum diligebant, venit prope haec ad litus maris. Post haec, quia Ciaslavus cum suis iam prope erat, tempore percussi, cum equitibus, ut stabant natantes pervenerunt, et ascenderunt quamdam petram, quae non multum longe erat a terra, et sic evasit rex. Non multo post, voluntate Dei transibat navis, quae de Apulia erat. Tunc rex et qui cum


25. Pop Dukljanin. Regnum Slavorum, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

et duxerunt ad civitatem Sypontinam. Inde perexit Romam ad limina apostolorum Petri, et Pauli, ab illa autem die petra illa vocata est Radaslavi camich sive petra. Ciaslavus praeterea maledictus a patre coepit regnare. Eo tempore erat quidam adolescens nomine Tycomil in partibus Sraga filius cuiusdam presbyteri de vico Rabici, pascebatque greges ovium cuiusdam principis, cui nomen Budislavus, et quia Tycomil fortis erat viribus, et robustus venator, atque


26. Pop Dukljanin. Regnum Slavorum, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

bellator, ita ut in civitate Romana nullus ei esset similis; unde parentes eius, nec non alii Romani caeperunt illum valde diligere, immutaveruntque nomen eius, et composuerunt ei nomen Bello eo quod bellum facere valde delectabatur. Eo tempore exivit stolum a Sicilia, multitudo copiosa navium Saracenorum, quod stolum vocatur miria armeni graece id est latine decem millia vella, omnes civitates maritimas destruxerunt. Latini autem fugientes montana petebant, quo Sclavi


27. Pop Dukljanin. Regnum Slavorum, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

civitates maritimas destruxerunt. Latini autem fugientes montana petebant, quo Sclavi habitabant revertentes in suas civitates sed Sclavi comprehendentes illos pro servis tenuerunt. Post haec plurimi Latini dimiserunt tali pacto, ut omni tempore tributa eis redderent, et servitia exercerent, sicque coeperunt reaedificare civitates maritimas a Saracenis destructas. Per idem tempus Romani parentes Belli, qui et Bellimirus, quod non possent sustinere magnatum Romanorum


28. Pop Dukljanin. Regnum Slavorum, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

vocavitque illud suo nomine Bello. Ecclesiam autem supradictam statuit episcopatum fieri, ordinavitque ibi episcopum, et episcopatum usque in praesentem diem; post haec coepit rex perambulare per terram, et per regnum suum. Quodam itaque tempore dum esset rex in partibus Sremi, Sremani congregantes se cum Ungaris commiserunt proelium cum rege, in quo loco ceciderunt Sremani cum Ungaris, et facta est eis contritio magna, ab illo ergo die dicta est planities illa, in qua


29. Pop Dukljanin. Regnum Slavorum, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

latine dicitur Consolator Populi. XXVIII Defuncto rege ii, qui de progenie Tycomil erant coeperunt dominare Rassam et omnes bani similiter tempore ut prius dominari super se, nolebantque ullam facere rationem reginae, nec eius filii, sola Tribunia obediebant reginae, eo quod parentes eius erant in Tribunia et Lausio, et non audebant rebellare ei. Postquam autem crevit puer,


30. Pop Dukljanin. Regnum Slavorum, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

regem Ungariae, deinde Cresimirus caepit totam Bosnam, et dominavit eam. Defuncto etiam patre matris suae dominavit Croatiam Albam. XXX Eo tempore defunctus est Bulgarorum imperator Petrus nomine, qui sedebat in civitate Magna Preslava, et Graecorum imperator congregans validam fortitudinem gentis suae, obtinuit totam Bulgariam, suoque subiugavit imperio, deinde reversus ad


31. Pop Dukljanin. Regnum Slavorum, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

omnia quaecumque mandasset rex. Tunc rex accepit fiiiam eius uxorem, et nuptiis celebratis more regali dedit cognatis suis in Tribessam, quam Latini dicunt haereditatem, et constituit Radigradum iuppanum in Onogoste. Post haec non multo tempore transacto defunctus est imperator Graecorum, et rex Prelimirus cum suo socero miserunt Rassanis suis amicis, ut nil timendo interficerent Graecos, qui praeerant eis, ita et factum est. Occisis ergo una die omnibus Graecis perrexit


32. Pop Dukljanin. Regnum Slavorum, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

autem fratri eius natus est filius cui Stephanus nomen imposuit, iste post mortem patris rexit Croatiam Albam, et Bosnam, et post eum semper regnaverunt in Croatia. Natus est ei ex concubina filius ambobus pedibus claudus, qui multo tempore ambulare non potuit quem Leghet nominavit, iste Leghet, mortuo patre eius Crescimiro, adductus est in Tribunia ad consobrinum suum Bolleslavum. Serviebat itaque ei puella quaedam nomine Lovizza, quam dilexit et postea duxit uxorem,


33. Pop Dukljanin. Regnum Slavorum, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

coeperunt dominari terram, patre eorum residente in Culfo de Cattaro in loco qui Traiectus dicitur, ubi castellum sibi construxerat et curiam. Sed Deus omnipotens cui cuncta bona placent, et displicent omnia mala, atque peccata brevi in tempore percussit patrem, claudum corpore, et anima, et filios eius pestilentia et clade quemadmodum percusserunt ipsi fratres et nepotes suos, et mortui sunt et non remansit ex eis vel unus.


34. Pop Dukljanin. Regnum Slavorum, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

filium, cui nomen imposuit Tugemir, et dormivit in pace. XXXIII Successit Tugemirus in regnum, et accepta uxore genuit filium, quem Chvalimirum vocavit. Eo tempore surrexit in gente Bulgarinorum quidam Samuel, qui se imperatorem vocari iussit, et commisit proelia muita cum Graecis proiecitque eos ex tota Bulgaria ita ut in diebus eius Graeci non auderent propinquare illuc.


35. Pop Dukljanin. Regnum Slavorum, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

rexit Tribuniam, et Chelmam, tertium Miroslavum, qui regionem Podgoriam tenuit. Postquam autem dimisit terram filiis suis, in senectute bona mortuus est. XXXV Quodam itaque tempore Miroslavus veniens causa videndi fratrem suum maiorem, ingressus in lintrem, navigansque per Baltam, orta subito tempestate, periit ipse et qui cum eo erant, cuius terram possedit frater eius et regnavit pro eo. Post haec rex


36. Pop Dukljanin. Regnum Slavorum, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Sepultus est in ecclesia Sanctae Mariae, in loco qui dicitur Gazeni. XXXVI Puer autem Vladimirus accepto regno cresebat decoratus omni sapientia, et sanctitate. Tempore itaque eodem dum Vladimirus esset adolescens, et regnaret in loco patris sui, supradictus Samuel Bulgarinorum imperator, congregato magno exercitu advenit in partibus Dalmatiae supra terram regis Vladimiri. Rex vero qui vir sanctus


37. Pop Dukljanin. Regnum Slavorum, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

resalutatis omnibus, perrexit ad imperatorem. Quem imperator statim relegavit in exilium in partibus Achridae, in loco qui Prapa dicitur, ubi et curia eiusdem imperatoris erat. Post haec congregato exercitu debellavit Dulcinium longo tempore, sed eum capere nullatenus valuit, inde ascendit iratus, coepit destruere incendere ac depraedare totam Dalmatiam, Decatarum autem atque Lausium civitates incendit, nec non et vicos, et totam provinciam devastavit, ita ut terra


38. Pop Dukljanin. Regnum Slavorum, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

die, regebatque populum sibi commissum cum timore Dei et iustitia. Post non multum vero temporis defunctus est imperator Samuel, et filius eius Radomirus accepit imperium, qui fortis extitit viribus, commisitque proelia multa cum Graecis tempore Basilii imperatoris Graecorum, obtinuitque totam terram usque Constantinopolim. Timens autem Basilius imperator, ne forte imperium ammitteret, misit oculte legatos ad Vladislavum consobrinum Radomiri, dicens: "Quare non vindicas


39. Pop Dukljanin. Regnum Slavorum, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

in hodiernum diem. Uzor vero beati Vladimiri Cossara, sanctimonialis effecta, pie, et sancte vivendo, in eadem ecclesia vitam finivit ibique sepulta est ad pedes viri sui. Eodem itaque tempore, quo translatum est corpus beati Vladimiri de Prispa in Craini imperator Vladislavus congregato exercitu venit possidere terram beati Vladimtri, et civitatem Durachium, ut promissum ei fuerat ab imperatore Basilio propter homicidia


40. Pop Dukljanin. Regnum Slavorum, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Budua una juppa. Post haec regina cum filio suo Goyslavo primogenito regebat regnum et filios. Nulius autem rex ex eis vocitatus est rex, donec vixit regina mater eorum, sed tantummodo knesii vocabantur. Quodam itaque tempore Goyslavus cecidit in lectulo et dum infirmus iaceret in lectulo, quidam de Tribunia, qui Scrobimesi vocabantur consilio inito venerunt, et interfecerunt illum iacentem in lecto, fratremque eius


41. Pop Dukljanin. Regnum Slavorum, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

gentem abiit, et intravit in Tribuniam, et debellavit Domanec, et convicit, atque interfecit eum. Postea intravit in regionem Chelmani, et obtinuit eam. XL Eo tempore defuncta est regina et Mihala accepit regnum. Erantque ei septem filii, quorum nomina sunt haec: Bladimirus, Priaslavus, Sergius, Deria, Gabriel, Miroslavus, et Bodinus, et quia hos septem filios habebat accepto regno noluit


42. Pop Dukljanin. Regnum Slavorum, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

et Bodinus, et quia hos septem filios habebat accepto regno noluit servare sacramentum fratri suo Radoslavo, sed tulit illi iuppaniam Zentae et dedit illam filio suo Bladimiro. Eo tempore mortua est uxor regi Michalae, duxitque aliam uxorem Graecam consobrinam imperatoris, genuitque ex ea quatuor filios, quorum nomina sunt haec: primus Dobroslavus, sccundus Petrislavus, tertius Niceforius, quartus Theodorus. Ex


43. Pop Dukljanin. Regnum Slavorum, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

autem fratres Bodini, quia displicuit Deo peccatum patris eorum propter periurium huc, illucque per provincias equitantes, et bella plurima committentes, omnes in bello mortui sunt vivente patre eorum, non uno quidem die, sed quisque tempore suo. Regnavit praeterea rex Michala XXXV annis; et mortuus est, sepultusque est cum magno honore in monasterio Sanctorum martyrum Sergii, et Bachi. XLI


44. Pop Dukljanin. Regnum Slavorum, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

multiplicare, valde dolebat, timebat enim, ne viro eius moriente, Branislavus seu filii eius acciperent regnum, unde et semper invidebat eis, et quaerebat opportunum tempus, quomodo patrem et filios perderet. Quodam itaque tempore dum Branislavus cum fratre suo Gradislavo, et filio Bericna simpliciter venissent ad regem in civitatem Scodarim, videns eos Jaquinta solos venisse gavisa est, accedensque ad regem protervae coepit insistere, et dicere,


45. Pop Dukljanin. Regnum Slavorum, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Michalla filius eius voluit succedere in regno, sed propter nequitiam matris eius noluit populus terrae; sed constituerunt sibi regem Dobroslavum fratrem Bodini regis. Regante eo, coepit se dure agere contra populum. Eo tempore audientes fratres, et filii knesii Branislavi, quod rex Bodinus obiisset imperatoris iussu venerunt Durachium ubi Goyslavus accepit uxorem, et mansit ibi cum nepotibus suis. Cociaparus quoque frater eius perexit Rassam,


46. Pop Dukljanin. Regnum Slavorum, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Jaquintae acquivere super Dobroslavum regem, et extrahentes illum de custodia exiecaverunt oculos eius, et testiculos illi amputaverunt, miseruntque illum in monasterio Sanctorum Sergii et Bachi, ubi cum monacis vivens longo tempore, postea mortuus est. XLV Post mortem regis Bladimiri caepit regnum Georgius filius Jaquintae reginae. Secundo autem anno regni sui voluit occulte


47. Pop Dukljanin. Regnum Slavorum, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

voluit occulte comprehendere filios Branislavi, sed minime valuit, nam innotuit eis quoddam consilium, et ipsi abierunt Durachium ad patruum suum Goyslavum, solus Grubessa comprehensus est, et positus in custodia in Scodarim. Tempore illo dux Calo Joannes Cumano congregans fortem exercitum venit cum Goyslavo, et nepotibus eius supra regem Georgium. Rex etiam congregans populum paravit eis bellum. Committentes itaque bellum cecidit pars Georgii regis


48. Pop Dukljanin. Regnum Slavorum, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

depredavit, inveneruntque ibi Uroscium in custodia, in qua missus a parentibus fuerat, unde extrahentes illum dimisserunt iuppanum in Rassa. Inde rex cum suis omnibus reversus est ad locum suum cum spoliis magnis. Gradicna eo tempore secessit in Chelmani. Post haec videns quod Dragillus cum fratre, et nepotibus prudenter se agerent et quotidie multiplicarent, et crescerent in amore omnium populorum invidia ductus timensque quod populus terrae


Bibliographia locorum inventorum

Pop Dukljanin (c. 1149) [1149], Regnum Slavorum, versio electronica (), Verborum 12004, Ed. Vladmir Mošin [genre: prosa oratio - historia] [word count] [presbdoclregnumsl].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.