Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: tempore

Your search found 3265 occurrences

More search results (batches of 100)
First 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1634-1639:


1634. Stepanić... . Historia obsidionis Petriniae et... [Paragraph | Section]

i Laszowskog. Quid aliud nunc in his tempestatum fluctibus ac armorum procellis nisi continua Martis tonitrua et horrida bellorum fulmina hinc scribam habeo nihil. Nubes enim illa, quae in iugis montium Bosznae a longo tempore consedisse circumferebatur, ubi maturuit in fines nostros omnem effudit belli procellam, quae sane uel eo maiori terrore ac ueluti infausto quodam prodigio nobis fuit, quia plus minus centum millibus armatorum duce quodam Ahmat, Turcarum


1635. Stepanić... . Historia obsidionis Petriniae et... [Paragraph | Section]

censebat, incredibili celeritate praeparat. Sublato tandem undique ingenti clamore ac plus quam barbaro ululatu classicum canit, timpana pulsat, inflat tubas, arma capessere et dicto celerius effrenata militum examina caeca subire maenia iubet. Atque uno tempore obsidione et oppugnationibus nostros praemere caepit. Propugnacula inprimis bellicis acriter concutit machinis, maenia denudat, propgnacula sclopetis, sagittis et densissimo telorum imbre obruit. Quin etiam ignem qua potest adiicit, qui ubi lignea


1636. Stepanić... . Historia obsidionis Petriniae et... [Paragraph | Section]

sudibusque praeustis, saxis ac densatis missilibus incessunt. Praeterea ut crebras et uix iam tollerandas impressiones impedirent, cupas quamplurimas puluere tormentorum, seuo, pice, scandulisque complent, ac ardentes in confertissimos hostes subinde prouoluunt. Pugnatur uno tempore omnibus in locis, atque omnia etiam extrema tentantur, quae minime uisa pars est firma, huc concurritur. Et quamuis nostri tantae molis defensione distinerentur, nec facile pluribus pauci ubique occurrerent; omnia tamen fortissimo sustinentes animo, ita pertinaciter resistebant, ut non


1637. Stepanić... . Historia obsidionis Petriniae et... [Paragraph | Section]

Ipsos quosuis labores et pericula, mortem denique ipsam non detrectaturos, pudore tandem potius quam rationibus uicti consilium ineunt, dictisque suffragiis mox ad Brezt sua illinc transferenda statuunt castra, eo nimirum animo, ut obsessis expetitam in tempore ferant opem et hostes illinc propulsent. Quae adeo audacter, prope ipsam Petriniam in ipso nempe hostium conspectu ponunt, ut non nisi Colapis amnis eos dirimeret. Nostris quidem tunc animus erat, suo aduentu partim recentem militem in Petriniam imponere, partim etiam hostem quo


1638. Stepanić... . Historia obsidionis Petriniae et... [Paragraph | Section]

Extremum iam hoc oppugnationis erat refugium, ut quod propriis uiribus quantumuis maximis se expugnare posse diffidebant, id pulueris tormentarii uehementia tentarent. Res profecto iam plena periculi erat, adeoque in extremis, ut nisi Deus optimus maximus, cuius nutu reguntur uniuersa, et qui in tempore tribulationis angustiaeque sperantes in se non deserit, sed praesto adest omnibus inuocantibus se in ueritate, occulta ac immensa sua benignitate suis fidelibus opportune succurrisset, eo ipso quo cladem hostis accepit die, non tam de Petrinia, quam de nostris etiam castris, imo uero de


1639. Stepanić... . Historia obsidionis Petriniae et... [Paragraph | Section]

affabre pro traiiciendo exercitu factus, hostibus ut puto uix bene cognitus. Antequam tamen eo concederent, in tantis rerum angustiis, quomodo de suis conatibus inclusos certiores reddere possent, ne eos in desperationis baratrum suo secessu coniicerent, haud modice discruciabantur. Capto demum ex tempore consilio, dolis et stratagemate hunc in modum hostes circumueniendos statuunt, suo cuidam gregario persuadentes hanc obeundam iniungunt prouinciam, ut quibuscunque posset artibus hostes falleret et studia eorum aperiret; dolus enim an uirtus, quis in hoste requirat? Hic itaque


Bibliographia locorum inventorum

Stepanić Selnički, Nikola; Stjepan Medak (1553-1602; c. 1596.) [1596], Historia obsidionis Petriniae et cladis Szerdarianae, versio electronica (), Verborum 3031, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [stepnobsid].


More search results (batches of 100)
First 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.