Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: tempore

Your search found 3265 occurrences

More search results (batches of 100)
First 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 2089-2115:


2089. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

est virorum mollitie hanc illi praerogativam accesisse; at postquam eam iam accepere, cum nemo sit qui eam non concedat, nos quoque non abnuemus. De altera id pariter omnibus compertum habetur mulieri rei familiaris administrationem incumbere; at num dura illa et an omni tempore omnique feminae competat, in dubium revocatur. Hic ego, ut ut alii existiment, ita dicendum puto, primum ut, sicut aliis omnibus in rebus, ita in hoc quoque a libera femina vel etiam viro nihil praeter dignitatem fiat. Licet illi quid rerum ubique agatur inspicere et


2090. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

inexpectatam felicitatem imparatus, futurorumque potius cura anxius, inter spei metusque argumenta fluctuabam cum festivi inclitae huius universitatis sensus tam mihi quam et excelso consilio locumtenentiali explicati me excitarunt, erexerunt, confirmarunt. Ab eo inde tempore iam meus etiam animus communi laetitiae patere coepit; sensus tamen hic tenuis tantum umbra fuit gaudii illius quod hodie persentisco dum me liberum in patria iam libera re ipsa constitui, dum meam singulique civis proprietatem, ut nunc res sunt, salvam esse, dum


2091. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

causa necessaria ad eius sublationem haud difficile est procurare. Si omnium, quae post novam sub Carolo VI Hungariae regulationem evenerunt, reminisci velimus, nullo certe negotio deprehendemus postremam tristem Hungariae catastrophen non alia de causa tam brevi tempore, tamque facili negotio perfectam fuisse, quam quod longa placidi Theresiani regni felicitate emolliti nos ex ipso constitutionis nostrae cardine emoveri iam antea passi simus. Quis enim nescit basim systematis nostri in eo versari, quod sola executiva potestas principi


2092. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

conatus et consilia nostra nos conferre decet: primum, ut status se ad reale legislativae potestatis exercitium in primis statim, quae nobis imminent, comitiis reponant, dein vero, ut adumbranda in proximis comitiis constitutio ita praemuniatur, ne status amplius ullo unquam tempore per potestatem executivam inde excludi possint. Ut status his statim, quae imminent, comitiis reale legislationis exercitium resumant, vix aliquid puto obstiturum. Si enim certam, per quam maioris repraesentantum partis voluntas tuto cognosci possit, normam


2093. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

est. Si integrae classes incolarum nonnisi fluctuantem habeant subsistentiam, plane periculosae evadere possunt. Debet itaque legislatio iis viam ad procurandam sibi fixam alimentationem aperire. Judaei anno 1787. numerabantur in Regno 80,894. Ab eo tempore numerus eorum indubie accreverit. Tanta populi multitudo nec agriculturam nec opificia exercebat. Praeter paucos potentiores reliqui omnes minutum, ut in Elaborato status actualis §-pho 24. dictum est, Commercium consectabantur. Non poterat tanta


2094. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1122 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ita, ut nunc adhuc imperfecta est, post frumentum, vinum, animalia et lanam, plurimam Regno pecuniam infert, uti id e tabellis tricesimalibus apparet. Nisi tamen qualitas ejus perficiatur, emolumentum hoc cum tempore certo diminuetur; ostensum est in Elaborato status actualis §-pho 32. quod ad id fermentatio ejus et foliorum classificatio (vulgo Sortirung) plurimum conferre possit; quare ad majorem populo utilitatem procurandam interest ut exigua illa, quam


2095. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1122 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ne haec quidem sola distractionem tabacae Hungaricae facilitabunt, nisi memorati eodem status actualis §-pho defectus sufferantur, nimirum: ut terra debite praeparetur, plantae in debita distantia collocentur, spina, folia, cacumen, et pistilli in tempore decerpantur: denique ut et bonum semen adhibeatur, et tam inseminatio, quam et collectio tempestive fiat. Ut autem id in effectum perducatur, activam omnino localis magistratus industriam exposcit.


2096. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1122 | Paragraph | SubSect | Section]

limitibus contineatur. Articulus XIII. De provehenda serici cultura. § 40. Cum sericum capitale Regni productum cum tempore effici possit, comitatus et civitates, quorum climati convenit, culturam ejus sollicite promoveant; gnaros manipulationis hujus practicantes, qui necdum habent, conducant: iis omnem assistentiam praebeant: hortos plantarios pro ratione situs et extensionis suae


2097. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1122 | Paragraph | SubSect | Section]

instituatur. Motiva. In Elaborato status actualis §-pho 33. ostensum est, quod languens licet adhuc serici cultura anno 1785. 200,000 florenorum circulationem procuraverit. Si cultura haec debite provehatur, cum tempore unius etiam millionis circulationem procurare adeoque capitale Regni productum vel ex eo effici potest, quod respectu adjacentium provinciarum sit exclusivum. Ante enatum bellum Turcicum plebs Syrmiensis, unius e minoribus Comitatibus,


2098. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Legislatio cursum quaestus tantum regulare, naturalem vero civium de rebus suis libere disponendi adeoque merces etiam quaslibet sibi procurandi facultatem nonnisi tunc restringere potest, quando id salus publici absolute deposcit, v. gr. si tempore famis et belli frumentum evehi, aut rebus turbatis, bellicos apparatus seu in- seu evehere publici non intersit; in his enim casibus non tantum quaestores, sed omnes etiam privatos ab ejusmodi articulis in- aut evehendis legislatio inhibere potest. Justum tamen


2099. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1214 | Paragraph | SubSect | Section]

nullam vectigalis mutationem per officia tricesimalia antea publicare possit, quam per intimatum Consilii edoceatur se publicationem hanc per jurisdictiones instituendam decrevisse. Motiva. Commercii cursus varias de tempore in tempus subire solet revolutiones; si mutatio aliqua in substantialibus intercedat, totum vectigal de novo coordinari, si unum tantum aliumve articulum particulariter respiciat, horum portoria circumstantiis temporis attemperari debent. Substantialis in cursu


2100. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1220 | Paragraph | SubSect | Section]

inferantur. Motiva. Ostendimus in Elaborato Status Actualis §-pho 57. et 59. quod per vectigal A. 1784. et 1788. confinio Carlostadiensi, et illi Comitatus Zagrabiensis parti, quae Comitatum Severinensem aliquo tempore efficiebat, favores aliqui, militaribus tamen longe majores quam provincialibus, concessi fuerint. Causa favoris hujus in sterilitate partium illarum, et incolarum paupertate collocabatur. Et vero tanta est partium illarum miseria, ut ratio conservationis


2101. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1220 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

§-pho 68. ostendimus. Et vero non potest commercium fortuito exsiccandarum per temperiem aëris viarum casui committi. Saepe in vere et autumno, quo illae, ni instauratae sint, plurimum impeditae esse solent; maxima eductionis occasio se offert, idque tempore vigentis in Italia aut Gallia frumenti caristiae plerumque evenire consuevit. Non raro media aestate pluviae et exundationes vias ita corrumpunt, ut constitutae jam sub transportu merces pro stipulato termino ad locum destinationis suae pertingere non possint;


2102. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1220 | Paragraph | SubSect | Section]

aut 12 jugales operas ita praestare teneatur, ut in quantum opus hoc minus populosis domibus onerosum foret, comitatus partem ejus aliis magis populosis adjicere, resultaturam tamen per hanc quottam clavim nunquam transgredi possit. Labor etiam viarum tempore messis, falcaturae, et vindemiae nonnisi in extrema forte necessitate suscipiatur. Motiva. Gratuiti pro viis publicis laboratores hactenus usu


2103. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1240 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

non multos adhuc annos primum capitalem commercii Hungarici ductum Vienna et Posonio ad littorale quatuor naula impediverint, in Mura, Dravo, Savo, et Colapi; sed et constat quod languidus fuerit tempore illo commercii cursus. Post instratos pontibus fluvios illos commercium in hoc ductu in duplo adminus accrevit. Si neglectis his pontibus naula denuo reducantur, ejus cursus ab eadem certe proportione diminuetur. Verum pontium in magnis his fluviis seu erectio,


2104. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1244 | Paragraph | SubSect | Section]

Motiva. Potest evenire ut seu incurius, seu in praestanda sibi per vectorem, aut judicem pagensem indemnitate confidens proprietarius de mercibus suis tardius, ac potuisset, disponat. In hoc certe casu damnum omne, quod ab eo inde tempore, quo de illis disponere potuisset, emerget, illum manere debet. In casu quo vector sufficientem non deductarum ad stipulatum terminum mercium causam non assignet, quod has quoque expensas portare debeat, jam supra statutum est. Verum etiamsi


2105. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

adminus Szolnokinum usque instaurari, uti id in Elaborato status actualis §§-is 70. 73. et 74. ostendimus. Verum omnes hi labores cum generali regulandae navigationis plano nexum habent, ad hoc vero elaborandum et stabiliendum longiori adhuc tempore opus est. Quare ne interea ea etiam, quae jam actu viget, per capitales hos canales navigatio impracticabilis efficiatur, interest ut in his labores eousque etiam pro re nata continuentur; ne vero suscipiendi in aliis collateralibus fluviis, in vastioribus


2106. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | SubSect | Section]

geometris uniformis instructio extradita; districtualibus geometris immediata, departamento vero hydraulico superior directio concredita; ipsa denique norma, qua locales geometrae interventuras nefors in his fluviis mutationes de tempore in tempus referre possint, praescripta fuerit. Ad consummationem mappae hujus forte non multum amplius desideratur; hoc vero absoluto, aliorum collateralium fluviorum systematica mappatio haud magnum tempus requiret; hi enim ab


2107. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

expensas ex usufructu meliorandi hac ratione terreni sibi compenset. Nisi enim opus hac ratione perfectum fuisset, proprietarius per totum, quo publicum fundi talis fructum capiet, tempus alioquin nullam ex illo coepisset utilitatem, evoluto vel hoc tempore reale illi beneficium accedet, quia fundum fructiferum absque ullis suis impensis, etsi tardius recipiet. Libera autem disponendi facultas non potest eo plane extendi, ut voluntati proprietarii in eo etiam casu deferri debeat, si malit fundum cum suo et publici


2108. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1332 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

conniveatur. Verum ad id praecavendum alioquin proponitur, ut omnis limitatio cum interventu electae communitatis et possessionatae nobilitatis, juxta pluralitatem votorum peragatur. Praescripsit lex remedium hoc pro repartitione contributionum, et ab eo tempore aut nullae eatenus querelae oriuntur, aut per unum recursum statim complanantur. Eadem causa eundem utique effectum etiam quoad limitationem producere debebit. § 143. In locis


2109. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

De Jazygibus jam post annum 1741. res transacta est; nimirum redemti sunt illi per Principem ejusdemque proventibus applicati, neque res haec jam aliquam subire posse mutationem videtur. Pretium etiam salis ab eo tempore jam auctum, et auctio haec ad usus hydraulicos destinata est, uti id in provocato Elaborato, et §-pho jam ostendimus. Pretium autem hoc denuo augere, circumstantiae temporis vix admittunt.


2110. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

observationibus, Statibus Regni principio singulae Diaetae per Consilium Locumtenentiale praesentabitur. § 5. Caeterum neque administratio cassarum harum in Cameram transferri, neque proventus earum in alios, quam qui Diaetaliter designabuntur, usus ullo unquam tempore impendi possint. Motiva. Ad §-phum 1. Distincta manipulatio majorem individuorum numerum deposceret; interest autem, ut quo minor fundi publici pars in sumtus


2111. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ex natura rei pertinet ad potestatem executivam. Casus specificae in Diaeta faciendae assignationis nonnisi in decernendis primis aut defigenda inventori utilis alicujus instituti remuneratione evenire possent. Cum tamen hae etiam, nisi in tempore assignentur, speratum effectum non producant, Legislatio autem non semper consideat, ut hae quoque assignationes potestati executivae relinquantur, expediens videbatur. Ad §-phum 3. De cassa quidem indigenatus, et beneficiatorum


2112. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

evolvere. Has igitur discutere et id, quod e re visum fuerit, definire Legislationi semper integrum est. Ad §-phum 5. Augustus Josephus II, ut jam praemisimus, actionem pretii salis pro aliquo tempore jam incameraverat. Exemplum proinde hoc cautelam istam necessariam effecisse videtur. Et hae sunt leges, quas Deputatio Legislationi pro modernis commercii Hungarici circumstantiis proponendas existimavit. Ubi opificia, artes et commercium jam


2113. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

et ideo si excussis ultra vires jam praeexstantis capitalis schedis casus ejusmodi emergeret, pro supplendo, qui deficeret, fundo comitia indicere, et hunc tum primum conflare, serotinum foret. Caeterum in supposito etiam optimi schedarum harum cursus erunt de tempore in tempus aliqui, qui schedas suas a cassa redimi procurent; donec tamen, diminuta extrinseco quopiam casu circulantis pecuniae massa, schedae hae extra debitam cum illa proportionem collocentur, suum illae creditum semper retinebunt, adeoque ipsae ab


2114. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

emittantur, praesentem haberet utilitatem, schedae vero regiae, etiamsi schedae Statuum non emitterentur, nihilo majorem obtinerent circulationem. Interea inficiari non licet, quod si major, quam quae actu circulat, schedarum regiarum numerus cum schedis Statuum eodem tempore ad concurrentiam ponatur, id harum successum admodum dubium efficere possit. 3. Fundus hic in praevio non augendarum schedarum regiarum supposito est practicabilis. Cum enim schedae hae non ad milliones, sed tantum ad 200 000 sensim excudendae


2115. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

ex instituto hoc detrimentum capere possunt. Vel enim statim principio nemo has schedas acceptabit, et tunc Status nullam sentient seu utilitatem, seu detrimentum; id tamen, cum schedae hae reali fundo tectae sint, ne supponere quidem licet. Vel habebunt aliquo tempore cursum, sed postea creditum ita amittent, ut notabilis earum pars redimi debeat; et tunc si vigesima tantum earundem pars pro redimendo adferatur, haec ex currenti illius anni interusurio exsolvi poterit. Si plus redimi debeat, cassa erga hypothecam praehabitarum


Bibliographia locorum inventorum

Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].


More search results (batches of 100)
First 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.