Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: tempore

Your search found 3265 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 237-246:


237. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | SubSect | Section]

uehementer rogasti me ut, quicquid in hac expeditione gestum esset, litteris mandarem, affirmans ea te Apollinis oraculo ueriora habiturum quae a me scripta forent. Igitur, ut tibi morem gererem, quae ab imperatore Mocenico per quadriennium gesta sunt annotaui: tanto enim tempore et ille imperium gessit et ego praefectura functus sum. Quapropter opusculum in quo haec scripta sunt tibi mitto, quod cum perlegeris, non minus te egregias imperatoris uirtutes quam magnifica ipsius gesta admiraturum certum habeo meritoque damnabis eorum sententiam qui affirmare solent


238. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

omnibus fere Italiae populis commune emporium est. Quapropter Passagium et frequentibus habitatoribus, et tabernae in eo mercibus repletae sunt. Igitur sublucano tempore imperator cum classe ad litus uico proximum applicuit. Ibi milites exposuit ac nauales socios, quibus addidit etiam non paruam partem turbae remigum, omnibusque praefecit magistrum suae nauis, quem uulgo comitum appellant, qui e uestigio instructa ac disposita acie uelocissimo


239. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

liber secundus Dum imperator operi instat, Antonius, magnae audaciae ac strenuae uirtutis adolescens, natione Siculus, ausurus memorabile facinus ad eum uenit. Narrat se Chalcide a Turcis captum, exinde multo tempore Calipoli seruum fuisse, dumque ibi degeret perspexisse naualia Othomani Calipoli absque excubiis incustodita manere. Praeterea domum iuxta naualia esse magnam, ac omni instrumento nautico refertam: uelis,


240. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

supra condicionem suam ausus, occubuit. Senatus Venetus ob Antonii merita, quae ei non potuit, fratri puero et sorori uirgini tribuit. Nam et fratri salarium annuum, et sorori dos ex publico data est. Interim, dum imperator ad muniendam urbem Neapolim hiberno tempore studet, et ut naues reficerentur operam dat, nuntius quidam cum litteris regis Persarum ad imperatorem uenit, eadem quae et superior eius orator afferens. Quem cum audisset, triremi impositum Venetias misit. Veneti et oratoribus regis et litteris


241. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

etiam maiorem fratrem ex Caramanis inter raros amicos Usunasi esse), regi placere cupiens, fratribus regnum Ciliciae recuperare statuit. Itaque omissis caeteris, ubi forsitan res melius geri potuisset Venetisque magis conduceret, uerno iam tempore refectis nauibus et instructa classe, equitibus quoque assumptis, Ciliciam uersus nauigat, ac Rhodum ueniens a Rhodiis duas naues accepit. Inde soluens, Cyprum,


242. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Iacobum, regem Cyprium, socium et foederatum Venetorum, regnum legitime possedisse: non enim legum formulis aut litium contestatione, sed armis atque uirtute regna in ius principum cedere; regnum autem non tantum sorori, uerum etiam Genuensibus, qui multo tempore meliorem partem insulae per tyrannidem occupatam tenebant, propria uirtute recuperasse, ac iure possedisse affirmat. Nunc reginam, per adoptionem Senatus Veneti filiam, cum postumo (quoniam grauida erat) regni haeredem relictam esse, quam et Senatum Venetum et se


243. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

admirantes imperatoris nostri studium ac diligentiam, qui media hieme saeuiente mari foedaque tempestate nonnunquam interpellante, tantas copias ex diuersis locis tam breui tempore contraxerat. Imperator, inito numero copiarum, naues mercatorias caeterasque omnes quae undique euocatae aduenerant, praeter rostratas suae classis, soluit. Equites cuiusque generis cum militibus ex praesidiis deductis domum remisit, sagittarios Cretenses tantum retinens.


244. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

dignitati praeferens, omnia ex communi consilio successoris facere et disponere statuit. Miserat Senatus Leonardum Buldum legatum, uirum multarum rerum usu sapientem, et qui in Albania multo tempore uersatus fuerat, ut terrestribus copiis in hac expeditione praeesset. Hunc imperatores cum quattuor triremibus Catarum miserunt. Catarus urbs est Dalmatiae, in sinu Risonum sita, ciuibus frequens, agrum quoque amplum et bene habitatum


245. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

rebus suis receperant. Igitur praeter triremes multa nauigia bene armata, ut insulam tuerentur, mittunt. Dyrrachium quoque quattuor triremibus et equitum Epirotarum praesidio firmant. Haec ciuitas maxime tempore bellorum ciuilium celebrata fuit: nam Pompeius omnes apparatus belli contra Caesarem in eam contulerat. Nunc propter aeris malignitatem deserta ac paene inhabitata est; multa tamen monumenta egregiae urbis in ea adhuc manent, inter quae statua equestris aenea, ad


246. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

etiam ipsi, tanquam in aliquem praesentem deum ac uindicem christianae rei publicae certantes, in imperatorem officiosi sunt. Nam fama rerum gestarum imperatoris Mocenici omnia impleuerat. Bassa, cum aduertisset expugnatione Scodram capere non posse (et longo tempore oppidum obsidere non audebat, quoniam acceperat a Venetis ad se opprimendum magnos apparatus fieri), bombardas quas fuderat in frusta concidere iussit, ut aes camelis exportari posset. Erat oppidulum,


Bibliographia locorum inventorum

Cipiko, Koriolan (1425-1493) [1477], Petri Mocenici imperatoris gestorum libri tres, versio electronica (), Verborum 16317, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [cipikokpetri].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.