Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: tempore

Your search found 3265 occurrences

More search results (batches of 100)
First 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 2821-2843:


2821. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

Caroli VIti intentio ad excipiendas tantum Germanicas invehendasque vicissim in has provincias exoticas merces, destinavit. Ideo enim dictus Imperator unam Tergestum, aliam Flumen, Buccarim et Portum-Regium (quae tria loca vix horae spatio inter se distant) distinctam viam eodem tempore instauravit, ideo Portum-Regium ingentibus sumptibus excoluit, ut per Tergestum Germanicas, per Portum vero Regium Hungaricas provincias cum Neapolitano, quod tum adhuc possidebat, Regno residuisque Mediterranei et Oceani portubus medio commercii connectat.


2822. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

Gubernio Tergestino eo pronius fuit, quod eotum nec Colapis et Savus ita repurgati, ut iis adversus Carolostadium usque potuerit navigari, nec viae adhuc in Hungaria et Croatia ita instauratae fuerint, ut eorsum merces commode devehi potuissent. Verum viis quidem instaurandis comitatus eodem ferme tempore manum admoverunt. In reliquo autem non defuere non multo post perspicaciores viri, qui magna argumentorum vi Augustae Aulae demonstrarunt, quod et longior et sumptuosior via illa per Tergestum evehendis productis Hungaricis, quae cum sint voluminosa, pretium sumptuosi


2823. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

ad omnem artis disciplinam formatus miles interteneri, et hic omnibus requisitis melius provideri, et arma, machinae totusque usque adeo apparatus bellicus perfici possit; ab eo, quem flos commercii habebat, gradu, ipsum etiam externae securitatis gradum metiendum esse facile adverterunt. Ab eo tempore nullum legislationibus populorum horum momentosius obiectum fuit quam commercium. Huc aula, huc natio omnis sua continuo studia conferebant; in hoc praecellere, huius intuitu quo maiores sibi quisque favores procurare, artificiosis tractatibus, quandoque armis etiam apertoque bello


2824. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

coaluit. Verum reges Austriaci, seu frequentibus bellis distenti, seu infertilitate provinciarum copiosisque pro modulo temporis illius, quae e harum fodinis eruebant, metallis conquiescentes, curas suas ad promovendum vel in Haereditariis suis Germanicis provinciis commercium, longo adhuc postea tempore non extenderunt. Quid itaque mirum, si etiam in Hungaria continuis perinde, qua externis qua internis motibus agitata, legislatio omnem commercii, quod pace tantum alitur, curam deposuit; si plures civitates barbarum illud et quod solum commercium omne suffocare poterat, ius depositorii


2825. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

comitatus profert, optimam pronunciavit; post haec Quinque-Ecclesiensem, Bachiensem, quam ad hanc proxime accedere dicit, et unam Insulae Muraköz speciem Megyimovácz dictam collocavit. Has solas in Italia aestimari, et omni tempore eo distrahi posse adfirmat. Deinde Szegediensi, quamque ad eam proxime accedere dicit Aradiensi et possessionis Rakamaz in comitatu Szabolchensi sitae, locum dedit. Postremam hanc potissimum ideo excolendam suadet, ut per concurrentiam pretium


2826. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

De statu sylvarum. Notabilis pars Regni sylvis simpliciter caret; in aliis per varios ita devastantur, ut instans periculum subsit, ne magna Regni pars defectu lignorum laboret; cum eatenus lege nihil provisum fuerit. Ut malo huic in tempore obviet piae memoriae Imperatrix provisionalem anno 1770. ediderat sylvarum regulationem, quae apud aliqua maiora et pura dominia reipsa observatur, universim apud paucos comitatus in usum venit. Itaque Regnum frequentibus sylvarum devastationibus hodiedum premitur. §


2827. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

aequabilem illam proportionem certe non inducit. In particulari, quod Regnum ne primae quidem necessitatis et commoditatis opificiis adhuc satis provisum sit vel inde apparet, quod ingens vis pecuniae quotannis pro ligneis artefactis efferatur, quodve quantitas elatae hoc titulo pecuniae de tempore in tempus continuo crescat. Nam anno 1767. usque 1774. singulo anno per diametrum nonnisi 189.980 floreni hoc titulo elati sunt; ab anno vero 1775. usque 1784. iam 274.464 floreni evehebantur. § XLVI. Status manufacturarum. Exstat


2828. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

famis nulla frumenti species pretium transportus usque Flumen sustinere potest; et ideo hoc ipsum in Litorale e Turcia et Statu Pontificio, pro trecentis circiter millibus de Turcico tritico quotannis infertur. Mercator tamen Susanni sustinet triticum, si purum sit, neque malum odorem habeat, omni tempore per Litorale distrahi posse. Aliud, quo frumentum Hungaricum distrahi possit emporium Austria praebet. Huc eius eductio omni anno patet quantitatem, tantum maior vel minor provinciae necessitas determinat. Duplicem eductio haec passum habet: primus est Sopronio, ubi ad


2829. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

onera, velut labores viarum, praeiuncturas, praestationes portionum et tyronum statutionem diserte extendendam esse, Deputatio haec eo magis arbitratur, quod nisi nova eiusmodi possessio exsurrexisset, omnia haec onera residui incolae alioquin non tantum decennio illo, sed toto etiam reliquo tempore supportare debuissent. § LXXXIII. Hi tamen cum praeiudicio proprietariorum concedi non possunt. Caeterum ipsi etiam hi favores paucas adhuc exteras colonias allicient, nisi insuper iisdem parata domus, prima


2830. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

ebrietatem, furta et praedocinia adeo proclives sunt, ut propter malam sessionum suarum culturam inediae frequenter exponantur; numerosum hunc populum ad procurandam sibi maiori labore subsistentiam deducere eo magis interesset, quod loca plerumque habitet semota et montosa, ad quae difficilis est tempore famis commeatus convectio. Verum indoles gentis iam adeo est depravata, ut nulla ferme, nisi a futura generatione, si eadem in scholis nationalibus debite excolatur, emendatio sperari possit; hae autem propter incolarum paupertatem plane in Valachicis pagis difficillime induci possunt.


2831. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

§ XC. Incrementum inquilinorum impediendum. Inter hospites sessionatos et inquilinos tanta est in Hungaria improportio, ut 1787. horum 793.270, illorum vero nonnisi 505.708 numerati fuerint. Numerus hic inquilinorum de tempore in tempus semper magis increscere debet. Omnes enim ii, qui nonnisi tantam sessionis partem tenent, quae ab unica familia commode excoli potest, hanc primogenito relinquere, reliquos vero filios dimittere solent. Cum hi omnes nec militiae nec opificiis applicari possunt, debent utique


2832. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

comitiis elaboret. § CII. Ubi interest populus ad culturam pomorum terrestrium disponatur. Caeterum sicut universalis frumenti defectus, nonnisi rarissimus potest esse casus, ita partialem se saepius evolvisse constat. Verum cum eodem tempore frumentum in aliis partibus redundaverit, pronum erat malo huic subvenire, si parata fuisset tam terra quam aqua, interna communicatio; nunc qualiter tam viae, quam et navigatio perfici adeoque malo etiam huic obviari possit? Deputatio suam paulo inferius depromet opinionem. Ut tamen enasci


2833. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | Section]

valuerunt. Postquam in loco tali, ubi sylvestres apes iam praefuerunt populatio invaluit, dimissa apum examina domesticis alvearibus excipiendi modum facile fuit invenire; rationem tamen, qua mel iis absque alvearis destructione adimi possit, non ita pronum fuit reperire, longo itaque postea tempore conterebantur alvearia ad hoc, ut mel et cera possit obtineri. Postque aucta populatione parte ex una, maxima terrarum pars subarata, adeoque gramen, cuius flores apibus alimentum praebent diminutum fuit; parte vero ex altera cerae consumptio de tempore in tempus magis accrevit, tunc primum


2834. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | Section]

pronum fuit reperire, longo itaque postea tempore conterebantur alvearia ad hoc, ut mel et cera possit obtineri. Postque aucta populatione parte ex una, maxima terrarum pars subarata, adeoque gramen, cuius flores apibus alimentum praebent diminutum fuit; parte vero ex altera cerae consumptio de tempore in tempus magis accrevit, tunc primum eo conversa est cultiorum populorum industria, ut modum quaerant, quo interusurium absque capitalis amissione percipere, id est, mel et ceram absque alvearis destructione obtinere possint. Et vero non modo modum hunc repererunt, sed et totam admirabilem


2835. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | Section]

etiam illarum interest; denique e quo fabricae in Hungaria facillime exsurgere possint. Quoad secundum, seu tempus seu necessariae ad productum hoc manus spectentur; illud agriculturae minime officere facile apparebit. Educantur enim bombyces e medio ferme maio usque finem iunii, id est, tempore illo, quo ultima, nempe faris seminatura iam peracta est; messis vero tempus necdum advenit. Ad alendos vero vermes illos non requiruntur robustae illae, quas agricultura exigit manus; decrepiti etiam viri et mulieres, aut rurali operi necdum idonei, pueri et puellae ad id sufficiunt.


2836. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

localis magistratus activitate seu practicantis industria, mori ad eum perductae sunt gradum, ut sufficientia alendis bombicibus folia suppeditare potuerint, coepit quidem initium apud plebem iam ipsa bombicum nutritio, sed et hanc diversa impedimenta morabantur, practicantes aliqui non sat longo tempore in schola Eszekiensi perstiterunt, ut eam fundate ediscere potuissent, et hi malam statim initio induxerunt manipulationem. Per hanc cum gallettae malae qualitatis productae sint, utique producens etiam rusticus exiguam pro iis mercedem accipere sicque ulteriorem continuandi laboris huius


2837. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

inspectoris cameralis, qui pro iis exsolvendis pecunias adferebat, integro saepe trimestri operiri debuerit. Alibi in ipsa galettarum classificatione minus integra fide progressum rusticique quam promeruerant, mercede privati sunt. Studebat quidem dirigens dicasterium impedimenta haec de tempore in tempus removere, verum defectu requisitae cooperationis, institutum hoc ita languide processit, ut nonnisi in Croatia et duobus Banaticis, Bacsiensi item Pestiensi comitatibus, aliquas radices defixerit. Et tamen iam anno 1785. eo res provecta fuit, ut puri serici 131 centenarii producti


2838. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

Anno 1789. nonnulli comitatus, et quidem tales, qui favorabili pro hoc producto climate gaudent, etiam eos, quos habuerunt practicantes, ultro dimiserunt, e quibus aliqui eam facti sui causam diserte obtendebat, quod institutum hoc in nulla lege fundetur; atque ita cultura serici ab eo inde tempore ita elanguit, ut nisi eam legislatio novis stimulis excitaverit, nascens hic et quondam ingentem Regno allaturus industriae ramus, sensim prorsus exstingui debeat. Ne id eveniat. Deputatio sequentia remedia censet adhibenda. § CXXIV. Quae in eius


2839. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

clima id patitur obligatio culturam serici promovendi diserta lege imponatur; exigantur iam praescriptae eatenus annuae tabellae; pro harum controlleria superior etiam inspector Eszekiensis annuas cum fine manipulationis serici tabellas consilio coram praesentare debeat. Hic suscipiendae eodem tempore systematicae negotii huius concertationi intersit. Consilium vero Regium Locumtenentiale rectificatas iam tabellas cum fine anni imprimi publicarique faciat, ut ipsum publicum seu de industria seu de remissione singuli comitatus possit iudicare. Cum in civitatibus


2840. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

in producendo pretioso illo caeruleo colore, in vicem plantae indigo, adhiberi solet. Hanc se in Banatu producturum quidam Lieblein 1785. receperat, verum post quinquennalem laborem et sumptus, ne plantam quidem, minus semen produxit. Eodem tempore cultura plantae huius adiuncto administrationis Quinque-Ecclesiensis Kovachich commissa fuit. Hic obiectum hoc omni possibili diligentia tractavit; duxit accurata diaria, defectus, quos se uno anno commisisse observavit, sequenti correxit produxitque quinto tandem anno plantam,


2841. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

pro distractione externa pecora haberet, isto commercii ramo penitus excidat, propitia sors post illam Moldaviam, Valachiam quaeque ulteriora sunt usque Boristhenem collocavit. Provinciae enim hae aptissimo pro pascuis solo gaudent, et quoad politico oculo prospicere licet, longissimo adhuc tempore praecipuum subsistentiae suae modum in re pecuaria collocabunt; posset itaque Hungaria in casum etiam illum ex his provinciis pecora e prima manu habere, posset cum iis ad minus oeconomiae commercium exercere atque ita non tantum de emendanda, sed etiam de augenda cornutorum pecorum specie


2842. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

Pestiensi, Jazygia, Bacsiensi, Aradiensi, Békessiensi et Szathmáriensi deserviturum; cui sub 21-a iunii sequentem normam praescripsit: 1) Seligantur in his comitatibus 2.000 altiores caballae et singulae seligendae caballae proprietario scheda legitimatoria extradetur. 2) Adveniente admissionis tempore, admissarii ex hoc equatio ad possessiones illas, ubi conscriptae eiusmodi caballae reperiuntur, deducantur. 3) Post peractam sufficientem admissionem singulae caballae proprietario unus florenus titulo doni exsolvatur. 4) Liceat proprietario procreatum hinnulum, cui voluerit, et quo pretio


2843. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

Imperatricis in vernaculis linguis excudebantur. Et vero profecit sensim industria eo, ut ii, qui arietes eiusmodi comparaverant praescriptumque modum observarunt, parem ferme illi, quae in Merkopail ab originalibus Hispanicis ovibus proferebatur, lanam produxerint. Verum cum nutritae tanto tempore in ovilibus pecudes hae, magnam foeni, cuius defectu via Carolina plurimum laborat, quantitatem consumpserint, urgebatur a parte commerciali, ut oves hae alio transponantur foenumque illud ad promovendam per eandem viam vecturisationem convertatur. Ne tamen pretiosa ovium haec species in


Bibliographia locorum inventorum

Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Descriptio physico-politicae situationis Regni Hungariae, editio electronica (), Verborum 26295, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlendesc].


More search results (batches of 100)
First 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.