Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: tempore

Your search found 3265 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 434-436:


434. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 7r | Paragraph | Section]

quo paucissimis uerbis uanas rationes: quibus stultissime nobis obstrepunt propriis auctoribus: et suo (ut ita dixerim) mucrone iugulatas conspiciant. Docebo enim idipsum quod a religione nostra abhorrent quod in tenebris uersantur. quod Christum ueram lucem ignorant multo antea tempore a maioribus suis predictum fuisse. Vbi es sancte uates Hieremias? quid dicis? quid clamas? Preuaricatio inquit est in medio domus Juda ait dominus: negauerunt me et dixerunt non est ipse. Et que sit preuaricatio et que domus Juda et quem negauerunt neque ambiguum neque obscurum est.


435. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 8r | Paragraph | Section]

An uero clementissime aures tue: que cunctis hominibus patent mihi uni precluduntur? O uos omnes qui transitis per uiam attendite et uidete si est dolor sicut dolor meus. Nonne hec uerba omnes comprehendunt calamitates? Non uidemini nunc uobis uniuersos audire miseros? Quis tam fuit tempore illo durus et ferreus: quis tam inhumanus preter impios iudeos. preter sceleratos iudeos. preter sacrilegos iudeos: qui non eius fletu ac querelis commoueretur? et quis fuit quin lachrymas emitteret? quin tantum hunc dolorem. tantam hanc calamitatem pio aliquo affectu prosequeretur?


436. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 8r | Paragraph | Section]

totusque terrarum orbis calamitatum suarum remedia hoc proposito exemplo requirat. Videtis ergo amplissimi patres Saluatorem nostrum hec omnia pro nobis: que nemo mortalium nec pro salute propria sustinuisset non minori mansuetudine quam patientia pertulisse. Quapropter cum satis pro tempore de die hoc sanctissimo dixerimus: quanquam pro materie amplitudine non satis: si unum illud quod modo succurrit addidero statim faciam loquendi finem: quod equidem ea potissimum causa inuitus omiserim ne scelus iudeorum post hominum memoriam inauditum crudelitatemque his omnibus que


Bibliographia locorum inventorum

Nimira Rabljanin, Martin (floruit 1494) [1494], Sermo de passione Domini, versio electronica (), Verborum 7331, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - sermo] [word count] [nimiramsermo].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.