Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: tempore

Your search found 3265 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 955-966:


955. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 239 | Paragraph | SubSect | Section]

observet, et haec suas ad caussas omnia referat; nonne is tam accurata, tamque multiplici observatione non mediocrem sibi in omni genere sapientiam comparat? nonne, velut in quadam specula constitutus, actiones hominum prospicit, quoque modo, quove tempore quidque fieri conveniat, unus optime intelligit? Quocirca, sapientissimos viros, qui saepe aut labentem rem publicam sua prudentia confirmarunt, aut iacentem erexerunt, magnopere historiarum studia coluisse, proditum est. quo quidem ipso ex


956. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 249 | Paragraph | Section]

invenire, aut, quae utrobique rebus ipsis convenirent, eloqui posset. Quodsi suis quibusdam rationibus adductus, alteram legationem exaggerare maluit; nequeo sane coniicere, cur Laconicam Atticae, hoc est, eam quae posterior esset, ei quae praeiret tempore, anteferret; cur propriam alienae; cur eam denique quae minorum, quam quae maiorum calamitatum caussa missa fuerat. Cum vero urbium expugnationes et eversiones, et homines in servitutem abductos, aliaque eius generis scribere cogitur, ita


957. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 249 | Paragraph | Section]

dederunt. Ac rursum: Cum in Euboeam duce Pericle pertransissent, universam subegerunt: ac reliqua quidem eius regionis parte pactionibus in deditionem recepta, Hestiaeis vero sedibus suis eiectis, eorum terram ipsi occuparunt. Aeginetas quoque eodem tempore Athenienses, una cum uxoribus ac liberis Aegina eiecerunt; incusantes, quod belli caussam potissimum praebuissent; atque existimantes, si ex suis incolas eo mitterent, propterea quod Aegina Peloponneso adiaceret, minore cum periculo se Aeginae


958. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 249 | Paragraph | Section]

totus concionibus ad artem factis abundat: in altero contra, et multis et magnis rebus referto, magna est concionum infrequentia. Iam vero et in ipsis concionibus lapsum illum in hunc errorem videor animadvertisse, ut in eodem argumento, eodemque tempore, quae ad rem facerent, omiserit; quae vero maxime aliena essent, in orationem induxerit. cuius generis illud in tertio libro, ubi de Mytilenensium civitate verba facit, videtur esse. Nam post urbem captam, ac post captivorum adventum, quos Paches


959. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 251 | Paragraph | Section]

prooemii parte, cum narrationem exordiri vellet, videtur paucioribus quam quinquaginta versibus fecisse. ut satis appareat, nihil opus fuisse ut multa illa, quae de Graeciae dignitate detraherent, in medium proferret: quod scilicet Troiani belli tempore nondum uno nomine universa Graecia appellaretur: quod illi primum, qui cibi inopia laborarent, navibus inter se ultro citroque commeare coeperint; qui si in civitates nondum muris septas, quaeque vicatim habitabantur, incidissent, eas


960. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 254 | Paragraph | Section]

quas quisque dicendi virtutes haberet, vidisset, ipse propriam quandam dicendi formam, ab aliis non animadversam, primus in historiam induxit; in electione quidem verborum, cuique genti peculiarem, et obsoletam ac peregrinam dictionem, communi suoque tempore usitatae linguae anteponens; in iungendis autem, inter seque aptandis maioribus et minoribus particulis, grandem, austeram, nervosam, firmam, et litterarum asperitate aures ferientem compositionem, pro suavi, molli, et polita, nihilque in se


961. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 255 | Paragraph | Section]

his similia. Nec paucas item figuras theatrales ab eo usurpatas invenias, ut paria paribus relata, adnominationes, oppositiones: quibus nimis frequenter usus est Gorgias Leontinus, Polus, Lycimnius, et multi alii, qui eodem tempore floruerunt. Maxime vero insignia, et ex quibus character eius praecipue cognoscitur, haec sunt; studere, ut paucissimis verbis quam plurimas res comprehendat, multasque in unum sententias cogat, ac tum maxime auditorem, cum expectat adhuc


962. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 259 | Paragraph | Section]

impetu, ea quae iam evenerant, et luctu et gemitu prosequentes, partim ad subveniendum navibus, partim ad reliquam murorum partem tuendam contendunt. alii, quorum maxima erat pars, iam qua sibi salutem parent, pro se ipsis circumspectant. Fuit autem eo tempore tantus pavor, ut maior numquam exstiterit. ac tale quiddam perpessi sunt, quale ipsi fecerant ad Pylum, ubi Lacedaemonii, amissa classe, perierunt. nam cum Lacedaemonii naves amisissent, homines etiam ipsos, qui in insulam descenderant, una


963. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 262 | Paragraph | Section]

ἴσχυον. Hoc est; iusiurandum siquod inter utrosque de amicitia fiebat, quod omni alia fide carerent, eo tempore vim obtinebat . His autem duriora etiam sunt quae sequuntur ἐν δὲ τῷ παρατυχόντι ὁ φθάσας θαρρῆσαι εἰ ἴδοι ἄφρακτον, ἥδιον διὰ τὴν πίστιν


964. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 266 | Paragraph | Section]

acturos. atque ita, interposita fide, intra quot dies credibile fuit acceptum iri responsum, a regionis vastatione temperarunt. Aditis Atheniensibus legati Plataeenses, agitatoque cum eis consilio, reversi, haec civitati renuntiant: Neque in superiori tempore, viri Plataeenses, ex quo societatem inivimus, inquiunt Athenienses, se permisisse vobis iniuriam fieri, neque nunc esse neglecturos, sed pro viribus adiuturos: vosque iurisiurandi admonent, quo vestri se patres obstrinxere, nihil novi se, quod


965. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 276 | Paragraph | Section]

quibus nihil novum, nihil peregrinum videri potest; scripta esse affirmant. Sunt etiam qui dicant, hunc historicum, cum hac ratione suam historiam conscriberet, non ad eos qui post se futuri essent, spectasse; sed eorum habuisse rationem, qui suo tempore viverent; quibus haec dicendi ratio in usu erat. quae neque ad ea certamina in quibus aut consilia capiuntur, aut iudicia exercentur, utilitatem ullam affert: ad quae quidem certamina neque senatores, neque iudices eiusmodi convenire solent


966. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 277 | Paragraph | Section]

Ad eos autem qui Thucydidis orationem ad veterem atque illis temporibus usitatam dicendi rationem referunt, neque obscuro neque prolixo mihi sermone opus erit. quibus illud dici potest; cum multi essent Athenis et oratores, et philosophi, quo tempore bellum inter Peloponnenses atque Athenienses gerebatur, neminem tamen repertum esse, qui hunc dicendi modum usurparit, neque Andocidem, neque Antiphontem, neque Lysiam, qui oratores erant; neque Critiam, neque Antisthenem, neque Xenophontem, qui


Bibliographia locorum inventorum

Dudić, Andrija; Dionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560], De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete (), Verborum 18906, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - versio] [word count] [dudicathucydid].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.