Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: nullatenus

Your search found 79 occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 5-14:


5. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Igitur dominus papa, consilio habito, taliter eis respondit: Scitote, filii, quia hec, que petere Gothi student, sepenumero audisse me recolo, sed propter Arrianos, inuentores litterature huiusmodi, dare eis licentiam in sua lingua tractare diuina, sicut predecessores mei, sic et ego nullatenus audeo. Nunc uero euntes gentem illam obseruare facite omnia, que a uenerabili fratre nostro Maynardo sancte Rufine episcopo cardinali sinodaliter statuta sunt, quoad usque legati nostri illuc accedant . His auditis ab aspectu domini pape sese gradu concito submouerunt ad suam


6. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

satorem erroris, usque Spalatum trahi iussit. Vbi congregata synodo eundem iniquum presbiterum ab omni ordine clericali deposuit multisque affectum uerberibus, atonso capite, adusta stigmate fronte, sicut papa iusserat, perpetuo carcere detrudi fecit. Sed cum malesanus Cededa ab incepta temeritate nullatenus resipisceret multaque scandali materia propter ipsum in toto regno fuisset exorta, preceptum est a summo pontifice, ut tam in Romana quam in Spalatina ecclesia et per cunctam prouintiam solempnis anathematizatio fieret super eum. Quod cum Rome bis, et in Spalatina synodo tribus uicibus


7. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

7Fuit autem his fere temporibus quidam Chrouatorum dux, nomine Reles, uir potens et ferox nimis. Hic quia Spalatensi ciuitati preesse ardentissime cupiebat, ciues eius nunc promissis sollicitans, nunc minis terrens laborabat multifarie, ut se assumerent in rectorem. Sed Spalatenses nullatenus flectebantur, detestantes prorsus regimen uiri Sclauigene experiri. Tunc dux ipse cepit palam aggredi ciuitatem, bellum inferens ualde durum ita, ut usque ad muros armatis equitum cuneis appropinquans, multas hominum et animalium predas agebat. Spalatenses uero exire contra tantam


8. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

facta fuerunt in Romana curia sub archiepiscopo Petro dicens ea falsa fore et friuola. Et tunc fere omnes resignauerunt. Erat enim eis largus in mensa, in munusculis liberalis et se familiarem ipsis plurimum exhibebat. Sed Andreas primicerius, Cataldus et quidam alii duo resignationi huiusmodi nullatenus assenserunt. Cum autem archiepiscopus a consueta munificentia paulisper manum retraheret, mox resignatores ipsi, ad se reuersi, penitere ceperunt et accedentes ad predictos duos, qui non resignauerant, adheserunt eis. Tunc archiepiscopum adeuntes cum magna instantia exposcant iura sua


9. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

arbitrentur. Ast alii tanta inuidie tabe liuescunt, ut quod ipsi assequi non merentur, hoc meritos prohibeant adipisci. Aliorum enim profectum sibi reputant in defectum. 5Cum ergo instantibus laycis omnes clerici ad eligendum fuissent inducti, adhuc archidiaconus cum suis nullatenus consentire uolebant. Sed cum tumultus popularis seditionis insurgere uideretur, uix tandem acquieuerunt inuiti. Ante biduum uel triduum quam eadem celebraretur electio, quidam ex his, qui cum Petro promotionem electionis moliebant, uidit per uisum, quod pulpitum ecclesie dirutum erat et


10. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

8Videns autem archiepiscopus cum turma sua tam facilem audientiam archidiacono fore datam et quod auditorem impetrauerat contra eos, contristati sunt ualde. Et intrantes ad papam conabantur, ut Raynerius cardinalis, de quo multum confidebant, eis daretur auditor. Sed dominus papa nullatenus acquieuit. Vocatus itaque archiepiscopus cum sua multitudine ad Otonem cardinalem accessit et iam mitior factus uolebat, ut sine iudiciario strepitu causa de plano procederet et quasi in forma compositionis totius litis negotium tractaretur. Sed noluit a principio cardinalis, cauens ne


11. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

hominem alienigenam et ignotum, non de suo regno et preter ipsius conscientiam et assensum uoluerunt antistitem habere. Sed cum ciues se multiformiter excusarent, rex factum equanimiter tulit mandans eisdem, dumtaxat laycis et eosdem astringens uinculo iuramenti, quod de cetero tale quid facere nullatenus attemptarent. Verumtamen eundem archiepiscopum, quamdiu hic stetit et quotiens ad ipsum in Hungariam est profectus, debita semper ueneratione tractabat ipsum ad se crebro uenire faciens et cum eodem amicabiliter colloquia faciebat. Demoratus est autem Bela rex apud sanctum Petrum multis


12. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

subsidio recessisset de castro, paratum iam sibi regina periculum imminebat. Destinabant ad eam Spalatenses cotidie uiros religiosos, et nuntios mittentes exenia et delitias, si forte aliquo modo placari potuisset. Sed ipsa obfirmato ad ultionem animo ferocitatem sui pectoris ad clementiam nullatenus relaxabat. Erat autem cum ipsa exercitus magnus Hungarorum, Sclauorum, Cumanorum, quibus precepit arma capere, ad ciuitatem descendere, predas animalium facere, domos incendere, uineas et agros inuadere et cuncta, que possent, absque remedio deuastarent. 4 Spalatenses


13. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

talibus fraudulentiis oportunam nescierunt adhibere cautelam, cum eis sepius ab amicis persuasum fuisset, ut sibi circumspectius precauerent, tristes iam et confusi miserunt et remiserunt ad eam suppliciter postulantes, ut nobiles, quos absque culpa capi fecerat, misericorditer relaxaret. Sed ipsa nullatenus acquieuit, uerumtamen, ut uidebatur aliquantulum mitigata, dedit consilium, ut ad dominum regem nuntios idoneos destinarent, spondens se apud ipsum efficaciter intercessuram. Tunc ipsos captiuos de castro Clisie transferens ad Tininum ibidem eos artissime custodie mancipauit. Et sic ipsa


14. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

multis. Rex autem nimis credulus uerbis sue uxoris respondit, quod non acquiesceret petitioni Spalatensium, nisi darentur ei uiginti quatuor obsides de melioribus ciuitatis. Archidiaconus autem allegans tenorem priuilegii, quod ab antiquis regibus ciuitas obtinuerat, de obsidibus dandis consentire nullatenus uoluerunt. Et sic infecto negotio ad propria sunt reuersi. 7Post hec missus est Rolandus banus tractare cum ciuibus. Qui ueniens aperuit eis regale propositum, quod non aliter conciues suos de carcelari poterant erumna eripere, nisi traderentur ad regis custodiam ad


Bibliographia locorum inventorum

Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].


Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.