Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: atqui

Your search found 142 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report

Occurrences 21-33:


21. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 36 | Paragraph | SubSect | Section]

ea, in quae sensus nostros insidiosa captos dulcedine impulerunt. Atque ubi in animum admissae consuetudine habitum contraxere, ratione libidinis coeno immersa omne animi lumen extinguunt. Quae spes igitur salutis effulgere potest in tali deprehenso tempestate, totque periculis exposito? Atqui paupertas ab his fluctibus procul abest, quam plane tutissimum uirtutis receptaculum esse constat, utpote quae, quibus animus ad libidinem incitatur, minime subministrare potest. Nescio enim quo pacto sensus ad uoluptatem capescendam hebescunt, cum spes iis potiundi incisa est.


22. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 41 | Paragraph | SubSect | Section]

regione fere Budae posuit, rege Vuladislauo ex arce Budensi, quam ab Alberthi castris Danubii latitudo dirimebat, absque ullo animi motu, quantum ex uultu existimari poterat, inspectante. Quanquam illam animi securitatem plerique socordiam atque ignauiam interpretabantur. Atqui uel ex hoc maxime patuit, quam magnum malum sit principatus cupiditas. Ni enim hi duo fratres ut regni competitores in Hungariam uenissent, Danubii intercapedo eorum mutuo complexui haud quaquam obstitisset, quum praesertim longa absentia desiderium inter necessarios augere


23. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 44 | Paragraph | SubSect | Section]

belli instrumentis fratre inferior sis, patere, quaeso, nunc praecibus uinci, dum ultro petimus pacem, dumque fortuna, quae humanis casibus maxime gaudet, ferro nondum educto, neque per Vuladislauum educendo, nihil adhuc uariauit. Nam ni tu prior lacesseris, nemo tibi iniurius erit. Atqui si regno alieno sine ullo maleficio excesseris, et fratre et Hungaris amicis uti perpetuo poteris. Quo facto maiorem procul dubio laudem humanitatis, iustitiae, ac in fratrem pietatis, quam si uictor pugnando extitisses, domum reportabis, atque non modo a fratre, ab omnibusque


24. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 68 | Paragraph | SubSect | Section]

eum, quum pro ingenita animi ferocitate, tum uero recenti tumens uictoria, uti completis fossis, quod quidem ob aquae breuitatem haud difficulter fieri putabat, urbem oppugnet. Neque enim , inquit, sedendo, sed milites muris admouendo, certandoque, eam posse expugnari . Atqui rex, malens citra cruorem et caedem hominum urbe potiri, obsidebat moenia magis quam oppugnabat, satis gnarus quum extremae famis eorum, qui obsidebantur, tum consilii, uiriumque Maximiliani, qui quidem,


25. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 81 | Paragraph | SubSect | Section]

uacat, in uitio est, nec fortes uiros decet aut commodis, aut inconsultae cupidini gloriae potius quam honestati seruire. Patiamur fidem utilitatis esse uictricem: hoc enim est magnorum officium animorum, hoc Christianorum, hoc denique hominum lege naturae uiuentium. Atqui nullam unquam gentem iustitia ulla ex parte laesit, sed potius conseruauit, auxit, felicem reddidit. At e contrario perfidia et foederis uiolatio saepe reges nationesque potentissimas exhausit, hostibus subdidit, deleuit, funditus euertit, ita Deo constituente, qui promissis ac iuramento


26. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 98 | Paragraph | SubSect | Section]

ciuitatem non modo tributariam fecit, sed etiam in Turcaicam seruitutem pene redegit. Cumque usu uenire solet, ut qui hostem alienis armis uincere nititur, iisdem et ipse superetur, nec multo peius uictori quam uicto accidat. Atqui haec seruitus quamquam Rhacusanorum animos infregit, attamen quantum a dignitate dempsit, tantum opibus eorum adiecit. Etenim infirmitatis suae iam satis gnari, in omnibus publicis actionibus metum inde in consilio


27. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 99 | Paragraph | SubSect | Section]

denuntiatione impelli ad perfidiam potuit, quum eum per se Turca diu uerbis fatigasset, uti a Christiana religione ad Machometani ritus deficeret sacra, quo eo milite aduersus Christianos uti posset. Itaque in custodiam ultra Hellespontum missus, ueneno, ut ferunt, ab hostibus est necatus. Atqui inquirenti mihi, quanam potissimum causa, quaue nostrorum culpa praedatoria Turcarum manus, ab Hungaris fundi facile assueta, tantam ediderit stragem, compertum est praedę maxime auiditatem nostris exitio fuisse. Nam cum Derencino nuntiatum esset Iachïam, Turcarum satrapam, cum


28. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 107 | Paragraph | SubSect | Section]

solummodo hominis sibi nomen adsciscit, at qui ultro confert commoda, is demum beneficus ac liberalis merito ab omnibus appellatur. Haec enim uirtus diuinae imitatrix naturae nihil sua causa agit, sed eius gratia, in quem suo duntaxat delectata officio utitur beneficentia. Atqui haud ab re tua futurum est, Vuladislaue, si Alberthus cognouerit non magis senatus sui studio quam tua uoluntate regnum paternum obtinuisse. Nam et te secum syncere in gratiam rediisse iam hoc potissimum erit argumento, et si quid forte ueteris offensae


29. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 110 | Paragraph | SubSect | Section]

igitur, ne hic hostis, postea quam me oppresserit, tibi quoque mox graue exhibeat negocium. Nam si me superato te lacessere coeperit, quod quidem se propediem facturum denuntiat, profecto caeteri Christiani, quibus sane Polonos bello impares esse constat, etiam oppugnare audebunt. Atqui uelim te non fugiat Christianis, Europae accolis, longe difficilius esse bellum aduersus te incipere quam gerere. Putant enim sibi ad huiusce expeditionem auctorem ac coitionem magis quam uires deesse, quippe siue mari, siue terra res gerendae sint, omnia illis affatim suppetunt,


30. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 118 | Paragraph | SubSect | Section]

eo quod regis desidia aequale prope emolumentum cum his acciperet, qui acerbissimos labores ac erumnas in expeditione passi fuissent, ille collectam iram haudquaquam uerbis effundens, stricto ense in quaestorem irruit, occisurus eum, ni circumstantes inhibuissent commilitones. Atqui licet huius uiri dolor ac indignatio haud omnino iniqua foret, modo citra rixam et gladii eductionem, quod apud Turcas capitale est, extitisset, mox tamen factus laesae maiestatis reus dignas audacia sua poenas dedit. Palo enim, nemine hoc supplitium deprecari audente, Bazethis iussu affixus


31. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 195 | Paragraph | Section]

uidere nefarii homines tot facinora ab se impune perpetrata, ne quid sceleris praetermitterent, mare Mediterraneum, omnibus gentibus commune Dei munus, assidua classe insidentes caeteris negociatoribus praecluserunt: quicquid nauibus ex uariis regionibus conuehitur, in suis portoriis esse uolunt. Atqui horum scelerum ultio ad pontificem spectat, cui quia tantis coeptis pares uires desunt, tibi, Ecclesiae Romanae filio natu maximo, hanc ultionem pontifex delegat. Diffiteri nequeo nihil magis celsi animi esse, nihil quod Christianum ita deceat, quam iniuriae obliuisci. Quare tuas, rex


32. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 269 | Paragraph | SubSect | Section]

et quod legatum ipsum in carcerem coniecerint. Magno igitur animo Hungarorum iniuriis obuiam eundum est, dandaque opera, ut qui priores lacessere ausi sunt, eos iniuriae suę poeniteat. Nam si facinoris huius obliti fuerimus, uidebimur superbissimae genti timore ultionem omisisse. Atqui sicut gloriosius, ita multo tutius est facere quam habere metum, alioqui coeteri quoque Christiani, et imprimis accolae, formidine nostra abusi incipient nos oppugnare, et bellum, quod ad hanc diem semper inferre consueuimus, in terram nostram accipiemus, Christianisque, qui nobis metu


33. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 276 | Paragraph | SubSect | Section]

Coeterum quum legibus pontificiis prohibitum sit priuatis sacerdotibus militare, cur summis pontificibus uel iniusto bello certare liceat, ut aduersus Ferrariensium ducem per summum etiam scelus factitatum est, non uideo, nisi forte pontificum fortuna in excelso sita extra hominum censuram est. Atqui nullae opes malefacta ab infamia uindicare possunt. Quod autem pontificibus rem militarem attingere nefas sit, diuus Gregorius, doctrina simul et uitae sanctimonia in paucis clarus, testatur, qui ad Sabinianum Iadestinum antistitem, Italia bello Longobardorum ardente, scribens ita


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.