Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: eiusdem

Your search found 855 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 20-32:


20. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

regnum imposuerat, caute ab imperio expellere uoluit. Vnde uolens eum extra regni negotia quasi priuatum manere aput Salonam Dalmatie episcopum fieri fecit. 3Temporibus uero Pelagii et Gregorii doctoris, Romanorum pontificum, fuit quidam archiepiscopus Salone, Natalis nomine, eiusdem indigena ciuitatis, qui cum multorum esset propinquorum potentia circumfultus, multum a pontificali honestate deuius incedebat. Cum enim esset inpos scientie, non lectioni erat deditus, sed epulis et cotidianis conuiuiis cum cognatis et amicis uacabat et quod erat deterius, thesauros


21. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

dicitur Salona fuisse destructa. Etenim dux ipse, antequam arma inferret Ytalie, per partes Dalmatie uastando transiuit Salonamque urbem ex parte uastauit. Ipse intrauit prescriptum edificium Dioclitiani cesaris et imperiales titulos ibidem sculptos deposuit atque deleuit, aliquam etiam partem eiusdem edificii destrui fecit. 4Venerant de partibus Polonie, qui Lingones appellantur, cum Totila septem uel octo tribus nobilium. Hi uidentes terram Chroatie aptam sibi fore ad habitandum, quia rari in ea coloni manebant, petierunt et optinuerunt eam a duce suo. Remanentes


22. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

nongentesimo nonagesimo, tempore Tripimiri et Mucimiri, filii eius, regum. Paulus archiepiscopus, etiam natione Spalatensis, fuit anno Domini millesimo quintodecimo, tempore Basiliii et Constantini imperatorum Constantinopolitanorum et Cresimiri, eorum patricii et regis Chroatorum. Pater uero eiusdem archiepiscopi uocabatur Prestantius, qui eodem tempore primarius erat, hoc est rector, ciuitatis Spalatine. 3His temporibus Geyza, quartus dux Ungarorum, christianus effectus, cepit gentem suam ad ritum christiane professionis paulatim atrahere dans libertatem christianis


23. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

quedam synodus omnium prelatorum Dalmatie et Chroatie multum solempniter celebrata, in qua multa fuerunt conscripta capitula. Inter que siquidem hoc firmatum est et statutum, ut nullus de cetero in lingua Sclauonica presumeret diuina misteria celebrare, nisi tantum in Latina et Greca, nec aliquis eiusdem lingue promoueretur ad sacros. Dicebant enim, Goticas litteras a quodam Methodio heretico fuisse repertas, qui multa contra catholice fidei normam in eadem Sclauonica lingua mentiendo conscripsit. Quam ob rem diuino iudicio repentina dicitur morte fuisse dampnatus.


24. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

debitum soluit sepultusque est in ecclesia sante Marie in Alba. Ob cuius laudabilis uite conuersationem in magna ueneratione ab incolis regionis illius eius tumulus habebatur. XX. De episcopatu Farensi 1Interea uacante ecclesia Iaderensi tres eiusdem ecclesie clerici ad pontificatus honorem certatim aspirabant, uidelicet Lampredius Marichne, Petrus Camasii et Martinus Manzauini. Comes uero ciuitatis erat eo tempore Petrana. Hic cepit fouere partem Lampredii sperans se cum eo suauius uiuere, eo quod nec ipse per se superbus nec erat de


25. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

erat familiaris omnibus et amicus, singulos enim pro meritis caritatis uiscere confouebat. Factum est autem, ut eo tempore congregaretur clerus Spalatine ecclesie pro archiepiscopo eligendo. Et tandem premisso tractatu de electione cuiusdam in archiepiscopum, ut moris est, omnia uota in personam eiusdem cardinalis concorditer conuenerunt. Itaque electionis solempnitate deuote ab omnibus celebrata protinus Iohannes comes, coadunata populari multitudine, sicut solet interdum laycalis ruditas, notos contempnere, ignotos appetere, certa respuere, incerta diligere, ueniunt ad eundem legatum,


26. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

nunc ad Martinum episcopum insularum redeundum est. Hic cum esset senex, quadam ualitudine comprehensus, quasi amens effectus erat. Insulani uero eius amentiam non ferentes, expulerunt eum et accedentes ad ecclesiam Spalatensem elegerunt Lucarum, filium Duimi Cicle, archidiaconum eiusdem ecclesie. Qui presentatus Raynerio archiepiscopo consecratus est ab eodem. 6Per idem fere tempus dominus Alexander papa tempore scismatis nauigauit ab Apulia et uenit ad insulam Lissam. Statim autem, ut presensit Raynerius archiepiscopus preparatis nauibus multis cum


27. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

uinctis post tergum manibus pertraxerunt ad suos. Tunc inito consilio cuncta, que eorum fuerant, diripientes, ecclesiam quoque, cuius se fundatores fore iactabant, ad solum diruentes, effoderunt sepulcra, extumulantes ossa progenitorum eorum, sparsim ea proiecerunt in campum, quatenus ius nullum eiusdem uille aliquando uendicarent. Tragurienses autem auxilium nostratibus impenderunt, sed modicum et exile. Tunc uinctis a tergo manibus ad ciuitatem duxere captiuos, artissima eos custodia mancipantes. Ubi triduo sine cura iacentes tum famis sitisque tabescentia resoluti, tum carceris squalore


28. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ex potestatis precepto omnia bona Almisanorum, que erant in insula, greges, armenta et sata et uniuersa, que pertinebant ad ipsos. Que omnia receperunt Spalatenses et transposuerunt ea in terra, alia in Appuliam uendenda miserunt, alia in eadem insula custodiri fecerunt. Osor autem, qui erat comes eiusdem insule, eo tempore aberat, Almisani uero armatis clanculo lignis nauigauerunt latenter ad insulam et inuaserunt quatuor barcusios Spalatensium, qui erant missi ab exercitu ad aliud insule caput. Verum tamen nec unum hominem capere potuerunt. Tunc potestas, relictis ad custodiam insule


29. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

mediocriter peccatorum. XL. De obitu Guncelli 1His ita gestis, regina adhuc considente in castro, Guncellus archiepiscopus ab hac luce migrauit. Vir senex et plenus dierum et ipse prefuit Spalatensi ecclesie annis uiginti duobus. Hos autem episcopos eiusdem ecclesie suffraganeos suo tempore consecrauit: Nicolaum Scardonensem quo defuncto alium ibidem consecrauit episcopum nomine Bartholomeum. Fuerunt autem ambo isti de Spalatensi ciuitate assumpti. In episcopatu Farensi consecrauit Nicolaum, qui erat canonicus Spalatensis. In episcopatu


30. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

per Gargani uestigia gradiens rem publicam gubernabat, sed etatis fluide mobilitate lasciuus facile ad inscitiam flectebatur. 2Eo tempore uacante monasterio sancti Stephani rogatus est Thomas archidiaconus et capitulum, quatenus illuc accedentes de subrogatione abbatis cum eiusdem loci fratribus prouiderent. Archidiaconus ergo, associatus capitulo uniuerso, ad monasterium perrexit. Et cum bono zelo et sollicitudine debita de abbatis subrogatione tractarent, monachi secedentes seorsum et inter se aliquandiu conferentes omnes in quendam confratrem suum, nomine


31. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

cum quibus eadem erat consecratio celebranda. 19Eo autem temporis articulo infelix Hugrinus graui languore corripitur et ingrauescente paulatim morbi feruore undecimo die ad extrema uite peruenit. Sic autem contigit, ut pridie quam prima uice decoratus pallio, consecrationem eiusdem episcopi celebrare uolebat, cum eodem pallio ad tumulum est delatus et ita dumtaxat funereas pompas, non autem diuina, potuit sacramenta pallio decorare. Illis autem diebus, cum in lecto infirmitatis decumberet et iam de uita pene penitus desperaret, uocauit fratres de capitulo et in eorum


32. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Emerat enim sibi cum multa quantitate pecunie totum corpus Biblie cum commentis et glosis, sicut solet legi a magistris in scolis. 20Quo defuncto et aput ecclesiam fratrum predicatorum honorifice tumulato suffraganei, qui ad consecrandum Scardonensem episcopum conuenerant, eiusdem archiepiscopi exequias celebrarunt et frater Iohannes, qui in episcopum uenerat consecrari, per electionem unanimem in archiepiscopum extitit postulatus. Prefuit autem Hugrinus a die consecrationis sue usque ad diem sepulture anno uno, mensibus duobus, diebus decem.


Bibliographia locorum inventorum

Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.