Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Bibliographic criteria: none
(All documents) Search criteria: christianorum Your search found 242 occurrences
1 2 3
Occurrences 135-141:135. Marulić, Marko. Epistola ad Adrianum VI Pontificem... [Paragraph | Section]
ordinis
praedicatorum, theologiae professori, M. Marulus in Domino
salutem.
Cum tuis ad populum sermonibus, Dominice pater, frequenter
interfuissem (delectabant enim me plurimum), postulasti a me,
et quidem enixe, ut Pontifici Maximo per litteras exponerem
Christianorum suorum calamitates, quae ab infidelibus quotidie
inferuntur, eique tanquam totius ecclesiae praesidi
supplicarem ne saltem reliquias ab iisdem inimicis opprimi
patiatur, sed apostolica authoritate reges atque principes
nostros ab armis ad concordiam reuocatos ad expeditionem
bellum
procedant morique magis optent quam barbaricae perfidiae
unquam seruire. Auxilia igitur quamprimum ab omnibus
mittenda censeo illi regno quo, si hostis (Deus hoc auertat!)
potitus fuerit, aperta erit ei uia Germaniam Italiamque
inuadendi, Illyriam omnem opprimendi, reliquum denique
Christianorum orbem sibi subiugandi.
Hic ergo obsistendum, hic omni ui atque conatu
repugnandum, ne forte aperto ostio hic tam immanium minarum
cataclysmus longe lateque sese effundat et quod residuum est
terrarum occupet. Commune periculum communibus armis
propulsandum est. Nemo
aduersum Christi Dei ac Domini nostri
inimicos perstetis. Atque ita demum ille, qui nunc uobis
dissidentibus aduersatur, reconciliatis placabitur et de
Maumetanis infidelibus palmam triumphumque praestabit. Vt
ergo Deo iuuante hoc fiat et sequatur, tuae partes erunt,
Pater sancte, qui Christianorum omnium caput es, discordes
componere, inter se praeliantes ad aequanimitatem mutuamque
beniuolentiam reducere. Age igitur, nihil cunctatus tolle
ab his quibus praesides funesta dissidia, tumultuantes mitiga,
furentes placa, in gratiam reuocatos hortare ut societate
inita
iubebat. Non ualentibus ipse
soluto fasce unumquodque hastile separatim assumens facile
cuncta perfregit et ad illos conuersus: Videte , inquit,
quod donec simul uniti eritis, inuicti permanebitis; sin uero
diuisi, omnium offensis uos ipsos exponetis. Ne igitur
singula Christianorum regna, dum inter se pertinaciter
dimicant, ab infideli tyranno oppressa pereant, tuae
sapientiae est, Pater sacrosancte, tuaeque dignitatis
prospicere ut, qui secum dissident, sine cunctatione in
gratiam redeant, iniurias remittant, pacem quam bellum malint
et simul uniti a lupo
tuae
diffidere uidear, finem faciam, si tamen adhuc pauca quaedam
subiecero non tui adhortandi causa, quem in omnia paratum esse
confido, sed desiderio meo quo uror obsequendi.
Rogo igitur ostendas te tot populorum praesidem quot
tuae fidei a Domino habes commendatos, id est omnium
Christianorum. Omnes ad pacem mutuamque beniuolentiam
hortare ut parens, compelle ut dominus. Liberalitas
Pontificis Decet certe res ista Pontificem optimum
excelsique animi Adrianum magis (ut equidem uideo) aduersus
infideles lupos animatum quam a me dici queat. Non
cessamus.
|
Marulić, Marko (1450-1524) [1522], Epistola ad Adrianum VI Pontificem Maximum, versio electronica (), Verborum 2644, Ed. Darko Novaković [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [marulmarepistadr].
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.