Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: christianorum

Your search found 242 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 88-134:


88. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 16 | Paragraph | SubSect | Section]

statim ille in animum induxit regnum Hungariae a uobis petere, memor non tam eius iuris, quod in hoc regnum habet, quippe qui Hungarorum regum stirpe ortus est, quam uestrae libertatis. Itaque precibus magis quam propinquitate ad id niti censuit, propterea quod quum omnium Christianorum more, tum antiquo Hungarorum instituto, ubi rex sine liberis iusto matrimonio susceptis decessit, ad senatum, seu eos, qui nobilitate excellunt, regis spectat electio. Atque iccirco uos optimo animo ac consilio in campum descendisse arbitratur, nihilque praeter


89. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 44 | Paragraph | SubSect | Section]

uniuerso Christiano nomine maximam feres laudem, nec demum Hungaris, qui in te iam concitantur, suas persequendi iniurias necessitatem impones. Ad haec Alemanis, qui iam instructi intentique sunt ad ulciscendas iniurias a Matthia Chugniade illatas, Turcisque, communibus omnium Christianorum hostibus, ne quid noui occasione fraeti incipiant, metum inicies. Qui sane, si incoepto non destiteris, fraternum certamen erectis animis prospectabunt, mox uictum, aut aliqua ex parte attritum aggressuri. Turcae enim nihil aliud animo


90. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 62 | Paragraph | SubSect | Section]

in Sauromatas Europeos, qua hi Maeotidem paludem attingunt, peruenit, atque concedentibus accolis in Cheronesso Taurica et caeteris maritimis oris, quae inter Tyram et Tanaim late patent, sedes posuit, atque cum finitimis agros Christianorum incursando continenter bellum gerit, natiuae haud oblita feritatis. Dux igitur Tatharorum Caucuthes, hac pugna nulli suorum delegata, ratus id muneris ad honestissimum quemque pertinere, profitetur se obuiam


91. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 64 | Paragraph | SubSect | Section]

studiis impedimento esse, caueretque, ne eorum libertati in constituendo rege moram frustra afferendo suam labefactaret libertatem, nec putaret ui agendum esse cum Hungaris, quippe qui peruicacibus maxime obluctari solent. Ad haec non sineret suis irritis conatibus Turcas, communes Christianorum hostes, crescere. Hoc demum exploratum haberet Hungaros regem consensu omnium creatum confirmatumque imperio nunquam abdicaturos. Alberthus hac obiurgatione, tametsi infestior quam antea fuerat, esset redditus, quandoquidem haud iure se increpitum arbitraretur,


92. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 81 | Paragraph | SubSect | Section]

salutaria quęrenda erant. Omnis animi elatio, quae iustitia uacat, in uitio est, nec fortes uiros decet aut commodis, aut inconsultae cupidini gloriae potius quam honestati seruire. Patiamur fidem utilitatis esse uictricem: hoc enim est magnorum officium animorum, hoc Christianorum, hoc denique hominum lege naturae uiuentium. Atqui nullam unquam gentem iustitia ulla ex parte laesit, sed potius conseruauit, auxit, felicem reddidit. At e contrario perfidia et foederis uiolatio saepe reges nationesque potentissimas exhausit, hostibus subdidit, deleuit, funditus


93. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 111 | Paragraph | SubSect | Section]

amissere, atque in patriam regressi sunt, precium inconsultae expeditionis dedecus non sine detrimento reportantes. Cui autem dubium est Alberthum in Getas temere motum esse? Quippe quibus tantum libertatis studium inest, ut neque finitimis Turcis, quorum armis tot iam Christianorum regum imperia deleta sunt, neque Hungaris, quibuscum uetus societas, ut ante dictum est, illis intercedit, seruire unquam in animum induxerint, quum utraque gens illos bello saepius tentasset. Tales ergo non ui cogendi erant, uerum beneficiis conciliandi,


94. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 112 | Paragraph | SubSect | Section]

exonerari iubet, legatosque cum donis fortunae suae congruentibus, qui de ope allata Bazethi gratias agerent, mittit, remque uti gesta erat indicarent. Quod eo consilio fecit, ne Turcae, qui nomine tantum, non armis Getas iuuerant, totam profligati Poloni gloriam sibi apud regem, haud sine Christianorum contemptu, uindicarent, quum eius maior pars tum ad Getas, tum ad Hungaros pertineret. Non contemni enim ab eo, quocum nulla firma societas esse potest, non modo gloriosum est, uerum etiam ualde tutum. Etenim Turcae, si quando nobiscum


95. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 113 | Paragraph | SubSect | Section]

quae profecto neque sine graui moerore monimentis mandare queunt, et in maximum essent Christianos principes odium inductura, modo id a lege historiae non abhorreret, et uis ac facultas orationis meae rei gestae exaequare posset atrocitatem. Equidem animaduertens, quum caeterorum Christianorum tum patriae meae periculum, uix mihi temperare possum, quin eos principes, ne dicam immanissimos gentis sibi creditae praedones, qualicunque accusem oratione. Qui sane aurum, fragile emolumentum, secuti, mortem, ut fama est, Gemio Otomano nefarie intulerunt, propterea quod


96. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 113 | Paragraph | SubSect | Section]

ferme arma in Christianos mouit, nec quenquam de his locum caepit, praeterquam duo ignobilia circa Istrum castella, Cellias Moncastrumque, quae quidem in Carabogdanis, ut dictum est, fuerunt ditione, magisque ab incolis destituta sunt quam ab hostibus ui capta. Sed ante quam ad Christianorum clades accedam, quae Gemii interitum consecutae sunt, eius uiri fortunam, quo res paulo ante perstricta magis in aperto sit, paucis attingam. Quod ut facerem, ea uel potissimum causa adductus sum, ne uidear quempiam tanti sceleris falso insimulare.


97. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 115 | Paragraph | SubSect | Section]

hominem suae fidei comissum huiuscemodi facile permutat magistratu. Itaque uidimus, si Deo placet, non pecunia modo, quod iam solemne est, sed etiam perfidia atque humano sanguine sacerdotia apud Christianos parari, si Christiani appellandi sunt qui nihil praeter nomen habent Christianorum. Mortuo Innocentio Alexander Sextus, pontificatum pecunia adeptus, Gemium in Caroli Octaui, Francorum regis, tunc Neapolitanum regnum petentis, coactus, ut supra dictum est, permisit potestatem, dato ei prius ueneno haud quidem


98. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 117 | Paragraph | SubSect | Section]

disterminat, accessit. His in locis aliquot dies moratus, dum et exercitum ex itinere defatigatum reficeret, et Thatari, qui nunc terras mari adiacentes inter Tyram et Tanaim incolunt, in partem praedae uocati sese Turcis aggregarent ― nam et ipsi Turcaico ritu Christianorum regiones incursant, praedaeque et latrociniis maxime student ― cum hoc agmine Balis Tyram dextrorsum, Scythicos montes a laeua habens, qua minime regio est uicis frequens in septentrionem incessit, quindecim dierum iter absque ullo maleficio emensus, ne per tumultum


99. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 118 | Paragraph | SubSect | Section]

aedium incendia, raptus uirginum ac puerorum, caeteraque quae praedones et foeda factu, et relatu haud honesta in captiuos ediderunt, silentio tegam, ne ea narrando eleuem, quae sane miserrima omnium aetate nostra euenere, quum ignauia, tum dissensionibus principum Christianorum, qui quidem dum quisque alienae inuidet gloriae, nulla prorsus queunt coire societate, aut in communem hostem opportune componi. Centum prope millia hominum capta esse feruntur, nullo fere praedonum in populatione uulnerato, nedum interfecto, praeterquam circiter


100. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 120 | Paragraph | SubSect | Section]

uel propria ruina suas iniurias ultum iret. Itaque Chersonesum quoque confestim, non quidem socio ― quae enim firma societas inter homines diuersae religionis esse potest? ― sed hosti infestissimo habendam permisit. At Orchanus praeter spem nactus loca idonea ad regiones Christianorum, quod summopere optabat, depopulandas, mirum in modum laetari, frequentique incursione Graecorum hosteis uexare, interdum socios quoque Graecos praedae auiditate iniuria afficere, rapere, abigere quae casus obtulisset, commoda sua tantum, ut plaerisque


101. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 125 | Paragraph | SubSect | Section]

maioribus copiis Hungaris occureret. Iam enim Hungari Graecis opem allaturi in Inferiorem Moesiam ad Mesembriam (Varnum incolae dicunt) castra posuerant. Malebant autem Veneti sibi potius quam Hungaris Constantinopolim dedi. Quae quidem improba cupiditas Venetos et in odium Christianorum regum semper induxit, et maximis cladibus saepius affecit. Quandoquidem regibus ualde deforme uidetur mercatores armorum imperitos, et qui uitae humilitate, pudendis artibus, sordido quaestus genere, caeteris opificibus pares sunt, imperium amplecti, atque regum magnitudini sese in


102. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 125 | Paragraph | SubSect | Section]

Hic est ille Georgius, qui, ut proximo uolumine diximus, amisso regno Rhacusam cum magna ui auri se receperat, Rhacusanisque tum consultoribus tum deprecatoribus apud Hungaros usus regnum egregie recuperauerat, Turcis ultro cedentibus et coitionem Christianorum metuentibus. Homurathe extrema aetate extincto regnum Turcarum filio Mechmeti Secundo cessit. Qui quidem, sicut perfidia, auaritia, libidine ac crudelitate, ita et imperio omnes ante se Othomanos reges superauit. Eodem anno, quo regnum iniit, Constantinopolim coepit. Deinde


103. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 126 | Paragraph | SubSect | Section]

et magni faciebat, egregiumque regem eum fore, et qui Othomanorum nomen summopere esset illustraturus putabat. Turcarum mores describuntur. Nec mirum est Turcas tantum imperium breui adeptos esse, quandoquidem praeter Christianorum quum desidiam tum discordiam, quae maxime hostili nos iniuriae exponit, his sunt praediti moribus, quos sane, modo non obstet Dei uoluntas, imperium neccessario subsequi solet. Etenim genus hominum est laboris, inediae, uigiliae, aestus, algoris


104. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 129 | Paragraph | SubSect | Section]

tanquam a fonte deducunt. Caeterum nec aemulis meis Othomani prole Dei munere florentissima unquam deerit uirtutis ostendendae occasio, modo his satis animi adsit pro regis sui et Turcaici nominis gloria labores et pericula, ut uiros decet, subeundi, quandoquidem innumerae pene Christianorum regiones Turcaicis armis adhuc intactae ante oculos expositae iacent, unde sane non minus splendoris quam fructus reportari posse nulli dubium esse debet. Cognoscant non solum Poloni, sed etiam caeterae nationes, Bazethem uiris fortissimis abundare. Vicina est nobis Hungaria,


105. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 131 | Paragraph | SubSect | Section]

Machometanis quamprimum initiari pateretur, haud sane hac in re paternam imitatus prudentiam. Ille enim, cognito Machomethis astu ac religionis uanitate, stultam ludibrio habuit superstitionem. Hoc nuntio accepto, praetor tribunal ascendit, atque strue lignorum ad terrorem circumstantium Christianorum consueto maiore composita reum, sicut erat cathenis uinctus, carcere educi, atque ad se attrahi iubet, silentioque per apparitorem indicto ita coepit: Quam uellem, Mauerdine, in aliena religione


106. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 135 | Paragraph | SubSect | Section]

id ratio suadeat, prudentis ducis est. Non enim semper felicitas temeritati sufficere potest. Turcae, ut edocti erant, instantibus cedunt, Christiani uero eos fugientes usque ad insidiarum locum insecuntur. Ibi pro numero utriusque partis atrox praelium exortum est, pluresque Turcarum quam Christianorum interfecti sunt. Verum paucitate nostrorum, uulnereque Belmusii patris, et quod Belmusius filius temere in hostem inuectus ceciderat, maiorem cladem Christiani accepisse uisi sunt. Milon Turcarum fraude, suo uulnere et filii morte ira


107. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 137 | Paragraph | Section]

Venetos bellum parat. Bazethes sublato, ut supra dictum est, fratre, atque ob id ipsum metu domestico liberatus, ueluti ex somno experrectus non iam praedatoria manu Christianos uexare, uerum totis imperii uiribus cum his congredi statuit, nullo non Christianorum hoste destinato; caeterum sicuti uniuersos magnifacere ac timere, ita singulos uehementer contemnere. Quum igitur aegre ferret Venetos, cum quibus sane pacis tempus iam exierat, quasdam urbes maritimas in Graecia


108. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 142 | Paragraph | SubSect | Section]

erat Iadestinis, ut sibi Turcarum haud paruam coactam manum, atque in maritimam oram procul dubio excursuram, cauerent. Itaque Iadestini in maximas inciderunt calamitates, quum hostium dolo, tum sua ipsorum imprudentia: neque enim alicuius fuit consilii auctore communi Christianorum hoste metum, qui sane eos conseruare poterat, deponere, et amicis plane utilia suadentibus credendum erat. Paucis post diebus circiter quingenti Turcae partim equites, partim pedites praedae incitati auiditate rursus in maritimos Dalmatas incursionem fecerunt,


109. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 144 | Paragraph | SubSect | Section]

accessuram uictoriam? Scito igitur neque eum, qui non iaculatur, signo unquam potiturum, neque eum, qui non pugnat, uictoriam consecuturum. Turcae siue per occultos nuntios, siue coniectura aliqua, siue fama timoris, quo Veneti in committendis praeliis utuntur, cognito Christianorum consilio, tertia fere uigilia subsolano leniter flante, sublatis uelis e portu sensim atque sine ullo strepitu (Gallorum enim auxilia uehementer timebant) procedunt Patrasque oppidum uersus, inde Rhion intraturi contendunt, et ipsi non nisi neccessitate


110. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 147 | Paragraph | SubSect | Section]

agri Venetae ditionis, inter Tergeste et Liquentiam late populatus est. Caeterum quoniam pro uicorum cultorumque frequentia haud quaquam occurebat praeda, regionum incolis in loca tuta dilapsis ― neque enim eo Turcae improuise accesserant ― in pagos ac uillas saeuitum est, nullo Christianorum prohibente, tametsi Veneti his in locis, ut paulo ante dictum est, exercitum tunc haberent numero Turcis praedonibus longe superiorem. Sed quum et copiae his non ex ueterano ac belli perito milite, uerum collectitiae essent, et legatus ipse ad exercitum Andraeas Zancanus sola


111. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 166 | Paragraph | SubSect | Section]

hyemabat, eductam cum his nauibus, quas in Ambracio sinu, ut ante dictum est, aedificari iusserat, coniungeret, Methonemque inde oppidum ac caetera Venetorum in Peloponeso loca iret oppugnatum. Itaque quum ex Hungaria, legato a Vuladislauo, licet nouo exemplo, in gratiam Christianorum retento, neque certum bellum, neque res quietae nuntiarentur, Iacobum Eunuchum ― is erat ex regiis purpuratis haud postremus ― classe utraque ei attributa, omnibusque rebus, quae ad nauale bellum usui essent instructa, Methonem petere iubet, satis gnarus se terreri


112. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 170 | Paragraph | SubSect | Section]

saluti obsessis procul dubio fuisset, Marte huius superuentu auxilii utrinque propter locorum angustias prope aequato, propterea quod licet hostiles copiae Christianos, qui intra oppidum erant, numero longe superarent, tamen haud quaquam plures hostium urbem oppugnare poterant, quam Christianorum defendere, et quemadmodum illi abunde superante multitudine, ita et isti suppetiis aucti fessis ac sauciis integros substituere poterant. Sed haec quoque, ut plaeraque, dictu quam re faciliora. Quibus Methonem proficisci imperatum erat, eo enixius dicto paruerunt, propterea


113. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 172 | Paragraph | SubSect | Section]

timor uim omnem penitus extinxerat, ad repugnandum defuisset, procul dubio facta ualida impressione eiecissent hostem ex urbe, propterea quod Turcae occupatis insperato muris fraudem ueriti haud quaquam eodem impetu, quo muros coeperant, in aequum ad hosteis decurrerunt, uerum mox animaduerso Christianorum pauore ad caedem uersi nullum trucidandi modum adhibuere, armatis passim inermibusque, qui obuiam fuere, interfectis. Quos forma atque aetatis flos seu casus praesenti exemit neci, partim uictorum libidini, quod quidem ingenuis morte ipsa haud quaquam leuius fuit, partim nefandae


114. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 174 | Paragraph | SubSect | Section]

successissent, notae aliquid praesenti inureretur uictoriae, tum ne nimia Venetos oppugnandi auiditate reliquos in se Christianos concitaret, cogeretque hostes inuidia inter se dissidentes metu communis periculi una coire. Porro Turcae haud alia magis re quam Christianorum regum fraeti discordia nos oppugnant, quod plane quum ex multis aliis rebus, tum ex illorum precationibus, queis ter interdiu utuntur, facile apparet. Etenim dum diuinam rem agunt, ut ex gnaris Turcaicae linguae accaepi, hoc maxime Christianis, quos ipsi sua


115. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 174 | Paragraph | SubSect | Section]

est Allucinantes nuncupant, imprecantur, ut hi uidelicet nulla unquam societate ac amicitia una iungantur, sed semper bellum gerant, mutuisque inter se odiis continenter digladientur. Quas equidem praeces uereor ne Deus nostris sceleribus irritatus eo magis exaudiat, quia nemo iam Christianorum principum, ne ipse quidem Romanus pontifex, quicquam salutare in medium consulit. Quisque regum deserto publico bono suis rationibus seruit: inde cauendis atque struendis inuicem insidiis per metum


116. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 176 | Paragraph | SubSect | Section]

effugit, quanquam ante bellum, quod nunc Turcae cum Venetis gerunt, tributarium magis barbaris quam in eorum erat ditione. Hoc autem bello exorto eius oppidi ciues Turcarum auersati tyrannidem sese Venetis tradiderunt, quum Christianorum classe ac maritimis auxiliis fraeti, tum insita Albanesiis temeritate atque in Turcas odio. Porro haec loca licet Illyricae sint regionis, tamen magna ex parte ab his, quos uulgo Albanesios uocant,


117. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 179 | Paragraph | SubSect | Section]

eo intentius uoluere coeperunt, quia et mercaturae eorum, unde magna ex parte stipendium militibus suppeditabant neruique Venetae rei constabant, per bellum magnopere impediebantur, quae res opes etiam illorum uehementer attriuerat, nec ullis fere Christianorum regum auxiliis, praeterquam solo nomine ac fama Hungaricae magnitudinis adiuuabantur. Ad haec cura Italicarum rerum ipsos a Turcis auertebat. Iam enim Lodouicus Aureliensis Duodecimus, Francorum rex, Italia Circumpadana atque Mediolanensi imperio occupato,


118. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 185 | Paragraph | SubSect | Section]

amicitia sese munirent, omnibus tentarunt artibus Maximilianum Caesarem, Friderici filium, hominem satis notae leuitatis, in societatem pellicere, aut saltem a caeteris Christianis regibus auertere. Nihil enim Veneti et Romani etiam pontifices magis sibi timendum censent quam Christianorum regum coitionem. Metus autem utrisque hinc oritur, quia neutros sane Christiani reges imperio dignos existimant, alteros, quia mercaturae dediti sunt, alteros, quia non profanis, sed sacris ac diuinis duntaxat rebus uacare debent. Quamquam, ut quod


119. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 187 | Paragraph | SubSect | Section]

efficeret, omnemque humanitatem exuere cogeret. Nihil enim petenti miserrimus pater negare audebat, uel si id, quod peteretur, turpissimum foret. Sacra omnia uenalia erant, quod quidem apud sanctos illos pontifices, qui Christianorum mores condiderunt, nunquam fando auditum est. Et quod his non minus flagitiosum est, noxiorum quoque impunitates precio dabantur, nemo literis aut uitae sanctimonia ad ullam subuehebatur dignitatem, solis nummis ad sacerdotia aditus patebat. Diuites episcopi ueneno


120. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 192 | Paragraph | SubSect | Section]

Lotharii filio, id ius in Germanos Leo Octauus, Romanus pontifex, contulerit. Quo quidem Germani nunc quoque utuntur, paruo admodum Christianae reipublicae emolumento, quandoquidem nusquam Christiani nominis hostibus proximi sint, tametsi ea gens et opibus, et uirtute nulli Christianorum secunda sit. Interea Germani, qui in Tridentinis castris statiua habebant, ac si Maximilianus Venetis bellum indixisset, excursiones facere, in Venetorum agros crebro irrumpere, praedas pecorum simul et hominum agere; Veneti ex aduerso obuiam hosti


121. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 194 | Paragraph | Section]

Commentariorum de temporibus suis liber nonus Auctore Iulio Secundo pontifice omnes fere Christiani principes contra Venetos foedus ineunt; pontifex ad Gallos legatum mittit. Iulius Secundus, Romanus pontifex, ubi Christianorum regum in Venetos odium noua insuper in Maximilianum Caesarem iniuria uehementer exasperatum esse accaepit, ratus reges ipsos seu positis purgatisue suspitionibus, aut dissimulatis simultatibus aduersus communem regum hostem facile coituros, eos iterum legationibus fatigare


122. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 194 | Paragraph | Section]

fuit, quandoquidem illa iniuriis patri a Venetis illatis concitata non dubitauit uel per sese principes adeundo orare, ut sociatis armis repeterent a Venetis, quae per iniuriam occupata possiderent, nec Romano imperatori tantam ignominiam inustam uellent, quum praesertim nemo Christianorum regum sit, quem illi non lacessierint. Igitur octauo et quingentesimo supra milesimum humanae salutis anno, auctore Iulio Secundo, Romano pontifice, omnes fere Christiani principes partim per se, partim per legatos indicto concilio Samarobrinam conuenere, ibique inter illos


123. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 199 | Paragraph | SubSect | Section]

errore excidium euitarit, quum Deus omnia fere per secundas agat causas, nec minus uitiis hominum quam uirtutibus, perinde ac uoluntatis suae instrumentis, utatur, tametsi ille nullius uitii sit causa. Nam si Venetorum res ex alieno odio penderet, iam diu corruisset, quum nemo fere Christianorum principum adeo mitis sit ingenii, quin Venetos aeque ac publicam nobilitatis pestem, fraudum ac insidiarum nidum, excidendos censeat ― nempe quorum ciuitatem officinam euersionum appellant ― finitima quaeque loca recensentem tanquam ad praedam exposita. Et sane


124. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 202 | Paragraph | SubSect | Section]

penes Lodouicum Duodecimum, Francorum regem, haud immerito esse, simul Ligustico ingenio, unde originem ducebat, quietis impatiens, ad haec aegre ferens, sibique ac Ecclesiae Romanae metuens si externi et maximi regum armis opprimeretur Italia, satis gnarus pontificiam maiestatem magis opibus ac Christianorum regum stultitia quam religione aut uitae sanctimonia stare, caepit animo uolutare, quemadmodum a Gallorum seruitute eam tutam liberamque redderet, quasi (ut plaerique falsa opinione ducti arbitrantur) omnes Christiani, sub


125. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 202 | Paragraph | SubSect | Section]

iura permiscuit, nec solum pontificis, sed ne Christiani quidem hominis officio fungi curauit, dum Francos ex Italia pellere conatur, non communi quidem Christianorum utilitati, ut pontificem decet, inseruiens, sed quo securior ipse luxui ac superbiae amoto censore indulgeret. Itaque uana spe inflatus cum Venetis in gratiam rediit, omniumque Christianorum principum animos in regem Francorum sollicitare instituit. Et quia Alfonsum Hestensem,


126. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 202 | Paragraph | SubSect | Section]

hominis officio fungi curauit, dum Francos ex Italia pellere conatur, non communi quidem Christianorum utilitati, ut pontificem decet, inseruiens, sed quo securior ipse luxui ac superbiae amoto censore indulgeret. Itaque uana spe inflatus cum Venetis in gratiam rediit, omniumque Christianorum principum animos in regem Francorum sollicitare instituit. Et quia Alfonsum Hestensem, Ferrariensium ducem, ut secum in regem Gallum coniuraret, inducere nequiuerat, ei bellum indicit, crimine impudentissime obiecto, uectigali non soluto (est enim


127. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 202 | Paragraph | SubSect | Section]

se Mediolanum contulit, atque ex tuto (erat enim Iulius pontifex non modo praecipitis irę, sed etiam exitialis) pontificem deterrere ab incoepto conatus est, literis ac nuntiis eum monens, ut Italiae rebus compositis hortaretur Christianos principes ad arma aduersus communem Christianorum hostem sumenda. Per solum autem pontificem stabat, quominus res Italiae essent quietae, quandoquidem pontifex Romanus, quae est eius apud Christianos auctoritas, nutu possit omnem disceptationem finire, modo a quietis consiliis non abhorreat. Quis enim pontifici Romano iusta


128. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 230 | Paragraph | SubSect | Section]

satis constaret sacerdotum nomen, quum ob multa alia scelera, tum maxime ob inexplebilem auaritiam adeo inuisum esse, praesertim apud Boemos, quos a nostris haereticos uocari diximus, ut eos omnium gentium latrones appellent, asserentes, siue quis Christianorum Romam rei suae expediendae causa petierit, exhaustum pecuniis domum inde reuerti ― pontifex enim Romanus etiam minimi sacerdotii tam collationem quam confirmationem studio pecuniae congerendae sibi uendicauit ― siue legatus a Sede Apostolica in


129. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 262 | Paragraph | SubSect | Section]

Christo ascendenti uouent; pestilentia in Turcas saeuiens Rhodios ab insultu liberat. Peragratis Syriae regionibus, quae loca praesidiis munienda uisa sunt, ea, praesertim maritima, militibus firmauit, ne quid aperti atque opportuni naualibus Christianorum incursionibus foret. Christiani enim piratae illam oram infestam faciebant. Ab oris maritimis Damascum se recaepit, diutiusque nullo in loco quam Damasci commoratus est, allectus tum eius coeli salubritate, tum inde egredi ualetudine prohibitus. Nam dum iter per Syriam


130. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 273 | Paragraph | SubSect | Section]

suas praemiserat, cum liberis suis sese contulit, atque ita aut sua fraude Turcae dolis obuiam iuit, aut clementiam illius in crudelitatem uertit. Nam Turca hac, ut ferunt, iniuria irritatus ― et sunt Turcae ob ingenitam simulationem ad scelera ipsorum excusanda haud omnino infacundi ― nulli Christianorum, quos in potestate posthac, uel fide interposita, habuit, pepercit. At Hungari ubi accepere Turcarum regem cum ingenti exercitu fines Pannoniae inuasisse atque ad Taurunum castra posuisse, quia pacis modo incuriose id temporis agebant, trepidare coeperunt, pauoreque ac


131. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 273 | Paragraph | SubSect | Section]

nominis haudquaquam esset. Nam Hungaris insperata re perculsis consilium magis et charitas in communem patriam, regiaque auctoritas, qua rex, quae in rem essent, imperaret, quam aut pecunia, aut miles deerat. Quippe regnum Hungariae uiris, equis, armis, auro, atque argento nulli Christianorum orbis regno secundum, satis per se ad sui defensionem futurum tunc fuisset, priuatisque opibus publica res egregie administrari potuisset, si regii imperii uerecundiam nobilitas habuisset, et pro se quisque regi ac patriae tempus commodare in animum induxisset,


132. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 274 | Paragraph | SubSect | Section]

statim animo concidet. Non enim illum fugit pontificem Romanum principem esse Christianae reipublicae, eamque Sedi Apostolicae esse apud Christianos auctoritatem, ut iure imperii Christianos reges in communem hostem possit concitare. Porro nulli dubium est Turcam nihil magis timere quam Christianorum principum coitionem: ille enim probe nouit se non tam industria sua quam Christianorum discordia imperium auxisse. Quodsi senserit Turca Hungaros a pontifice Romano neglectos, a coeterisque Christianis destitutos, multo maiorem audaciam alacritatemque, ac studium ad


133. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 274 | Paragraph | SubSect | Section]

reipublicae, eamque Sedi Apostolicae esse apud Christianos auctoritatem, ut iure imperii Christianos reges in communem hostem possit concitare. Porro nulli dubium est Turcam nihil magis timere quam Christianorum principum coitionem: ille enim probe nouit se non tam industria sua quam Christianorum discordia imperium auxisse. Quodsi senserit Turca Hungaros a pontifice Romano neglectos, a coeterisque Christianis destitutos, multo maiorem audaciam alacritatemque, ac studium ad regnum Hungariae oppugnandum assumet, euocatisque Asiaticis quoque copiis, totis


134. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 289 | Paragraph | SubSect | Section]

ea gens liberioris linguae, et ecclesiastico luxui aduersa, cauponari magis pontifices quam e sacerdotali integritate pontificatum gerere dicebantur, et Christi altaria nummulariorum mensae appellabantur. Proinde nihil magis pontifici curandum est, in quem sane omnium Christianorum oculi coniecti sunt, quam ut infamiam fugiat, et ita uicarium Christi ac principem Ecclesiae agat, ut uitae sanctitate omnibus documento sit. Nam ut alio loco diximus, caeteri ordines sacerdotum ad perfectionem morum assequendam instituti sunt, pontifices uero consumati esse debent.


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.