Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: causis

Your search found 348 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1-5:


1. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

super gregis sui custodia magis sollicite uigilaret. Sed quia iam ipse in torpore segnitiei sue senuerat, durum ei uidebatur atemptare noua et suis moribus insueta. Sic ergo sollicitudo archidiaconi ad onus erat presuli, non ad leuamen uidebatur ministerii pastoralis. Unde non libenter cum ipso de causis ecclesiasticis conferebat, sed eos potius ad sui familiaritatem admittebat, qui de uanitate conueniebant in idipsum. 4Sicque factum est, ut aliqui clericorum, hi maxime, qui defixi erant in fecibus suis, archidiacono infesti oppido haberentur. Eo enim odiorum hec causa


2. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

quasi pro ludo reputabatur a multis. XXXIV. De regimine Gargani 1Interea Garganus in administrandis rebus publicis ualde circumspectus et cautus, ubicunque opus erat pro tractandis consiliis, pro disponendis negotiis, pro expendendis foralibus causis, multa prudentia ducebatur. Amator siquidem honestatis, quos laudabilis fame ac bone conuersationis esse nouerat, hos amicos et familiares habebat, quos uero superbos, elatos infamesque cognouerat, his nunquam faciem ylarem hostendebat. Iuniores more pii patris ad se frequenter conuocans


3. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

conuersationis esse nouerat, hos amicos et familiares habebat, quos uero superbos, elatos infamesque cognouerat, his nunquam faciem ylarem hostendebat. Iuniores more pii patris ad se frequenter conuocans instruebat, hunc de rebus iusta negotiatione augendis, alium de militia exercenda, alium de causis ciuilibus fideliter exequendis. Et quid plura referam? Nunquam erat quietus sed semper intentus et feruidus statum singulorum et omnium ad meliora transferre. Qualiter autem ciuitatis honor et commodum ampliori possit mensura excrescere, mentis aciem undique circumferebat, dando operam


4. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Spalatensis ciuitas iusto moderamine regeretur. Fecit ergo quoddam uolumen fieri, quod capitularium appellauit, in quo iussit conscribi omnes consuetudines bonas quas ciuitas habuerat ab antiquo, superaddens multa alia iura, que uidebantur necessaria in actibus publicis et priuatis, uidelicet in causis expediendis, in maleficiis puniendis et pro iustitia equo libramine omnibus exhibenda. Quem libellum curia semper habebat pre manibus nec absque eo iudices uel aduocati ad discutienda causarum merita procedebant. Hoc capitulare transcripserunt Tragurienses et alii, quos emulatio nostri


5. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

popularis, quin pro reformatione concordie obtrectarent maioribus, relligiosos derisionibus et oblocutionibus insectantes. Recedente uero predicto uiro sancto modica temporis intercapedine mediante, uulnus in antiquum rediit malesana cicatrix. Nam quibusdam modicis offensionum interuenientibus causis, obtectum odium ex fictis cordibus cepit in propatulum ebullire. Natura enim feralis odii solet esse huiusmodi, ut nisi proprio pondere collidatur, nisi dampnis et doloribus atteratur, nesciat habere quietem ad instar maris procellosis fluctibus concitati, quod non prius ad tranquillitatem


Bibliographia locorum inventorum

Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.