Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: immortalitate

Your search found 32 occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 19-22:


19. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page bii_v | Paragraph | Section]

aethernus et incorruptus habetur. Constat grauissimos philosophos, quo magis viribus destituebantur, eo vehementius in amorem sapientiae exardescere consueuisse, atque in iis studiis vitam finiuisse, quae profecto credibile est consequi animas hinc tanquam e carcere euolaturas, vnaque cum ipsis immortalitate perfrui in luce illa dei purissima, atque sempiterna: quo neque tenebrae neque tempestates aspirare queant. Quid autem iucundius inueniri potest vita mortalium possessione pietatis, iusticiae, sanctitatis, quae hauriuntur ex intimis fontibus sapientiae? Qua re demum


20. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page d_v | Paragraph | Section]

testimonio: demus vela rationi, et quo ipsa duxerit, sequamur. Quamuis inquam libentius assentiar iis, qui posthabitis humanis rationibus, afflati diuino spiritu plenique Deo affirmant, nos vna parte viuere post mortem: atque hoc satis esse deberet ad faciendam vnicuique fidem de immortalitate animarum, tamen conabimur non ineptis (vt existimo) coniecturus ratiocinando nostram credulitatem confirmare, cuius tantum abest, vt me poeniteat, vt indies magis atque magis opinio mea me delectet, inflammetque ad studia virtutis. Quid inquit si spes


21. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page d4v | Paragraph | Section]

esset, sed satelles necessitatis, et aliena libidine circumageretur, quod impium ac scelestum est credere. Igitur deus primus ille motor, et Architectus vniuersi causaque rerum primaria, et ens sempiternum, quum creasset animas ad omne genus virtutis aptas, ut diximus, aequales immortalitate. Sed intellectus et rationis capacitate nonnihil diuersas: has quidem his, alias vero aliis secundum diuitias gratiae suae fecit aptiores, est autem infaelicis artificis semper simulare cupressum , vt ait Poeta. Quid vero de Deo sentiendum, cuius sapientia omnem


22. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page e4 | Paragraph | Section]

rerum statu censeo. Quid igitur inquit dicemus prouidentia regi mundum absque iustitia? Intuendum est inquam, quia duabus tanquam naturis constamus, anima et corpore: animae quidem Deum agere curam, vt quae ab ipso profecta est, eiusque similima ratione et immortalitate: corporis vero, vtpote rei vilis et momentaneae gubernationem iniunxisse ministris, siue caelum id sit, siue stellae: siue fatum, fortunamue libet appellare. Itaque coeca quadam libidine, Iudicioque plerunque stolido modo dant diuitias, modo eripiunt: nunc euehunt ad honores, nunc


Bibliographia locorum inventorum

Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1544], Dialogus philosophandumne sit, versio electronica. (), Verborum 8149, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfphilos].


Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.