Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: apud

Your search found 3413 occurrences

More search results (batches of 100)
First 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1295-1310:


1295. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Section]

Caeremoniis domi, militiaeque ab ea gente usurpatis. Additis nonnullis lectu dignis, linguarum Sclauonicae et Turcicae, cum interpretatione Latina, libellus. Autore Bartholomaeo Gyurgieuits, peregrino Hierosolymitano, qui per duos menses cathena collo uinctus, saepe uenundatus, XIII. annos apud eosdem seruitutem seruiens, omnia experientia uidit et didicit. Cum gratia et Priuilegio Caesareo, ad biennium, sub poena. C. Karol. Carolinorum et librorum confiscatione.


1296. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | SubSect | Section]

inuenies hoc scripta libello
Horrida, Christiadûm quae pia turba luat. INVICTISS. ROM. IMP. SEMPER AVGVSTO CAROLO QVINto, Bartholomaeus Gyurgieuits, clientum minimus et deditissimus. AIT Dido apud Vergilium:
Non ignara mali, miseris succurrere disco. Est enim naturale, eas aliorum calamitates misericordia prosequi, quas tu aliquando perpessus es. Ego igitur, inuictissime et augustissime Caesar, qui Turcicam captiuitatem tredecim annos expertus sum, septies uenditus sum,


1297. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Section]

quinquageni aut sexageni per seriem colligantur. Idem quoscunque non absumit hostilis gladius, a praedatoribus emunt, quod illis ea lege permissum est: si principi decimas mancipiorum praestent, reliquos ipsis uel in suum usum, uel ad nundinationem detinere fas est, nec ulla apud illos uberior aut frequentior mercatura. ut et olim apud Romanos fuit, qui merces nullo uitio emptas, et in quibus euictio timeri non debuit, res mancipi appellabant. QVIBVS REBVS TVRCArum Imperator suos captiuos


1298. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Section]

Idem quoscunque non absumit hostilis gladius, a praedatoribus emunt, quod illis ea lege permissum est: si principi decimas mancipiorum praestent, reliquos ipsis uel in suum usum, uel ad nundinationem detinere fas est, nec ulla apud illos uberior aut frequentior mercatura. ut et olim apud Romanos fuit, qui merces nullo uitio emptas, et in quibus euictio timeri non debuit, res mancipi appellabant. QVIBVS REBVS TVRCArum Imperator suos captiuos destinet. SEnes, et utriusque sexus iuuentutem, quae illi


1299. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

per saxa, aestates et hyemes detrahuntur, nec finis donec uel moriantur, uel stultum dominum, qui malam mercem emat, inueniant, talis enim illorum est iudicatio. Caeterum nemo omnium tam est foelix, cuiuscunque uel conditionis, uel aetatis, uel artis, uel formae, ut eum in itinere aegrotantem apud hospitem deponant. Primum cogitur flagris ire, id si non potest, iumento imponitur, ibidemque si sedere nequeat, prono corpore alligatur, non aliter quam sarcina aliqua, aut mantica: morientem detractis uestibus in proximam foueam aut uallem canibus et uulturibus abijciunt.


1300. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

horis facere coguntur. Singulis mensibus pascua mutant, de montibus in montes se transferentes. Qui humaniores sunt, dant aliquam mercedulam seruis, qualem dimensum fuisse apud Romanos legimus, id in peculium cedit, quod conseruant uel in uiaticum, si in patriam post libertatem adeptam redire uelint, uel ad alias necessitates uitae. Caeterum id non ubique fit, est autem illud miserum


1301. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

DE GRAECORVM ET Armeniorum pietate erga captiuos. MOrtis poena et confiscatio omnium bonorum illis infligitur, qui captiuorum fugam instituunt. Tamen non cessant Armeni et Graeci captiuos Christianos apud se occultare, et deformatos suo cultu deducere ad naues Venetas, uel aliorum Christianorum, dantque uiaticum et omnia necessaria, nec ullum pietatis genus omittunt: eandem enim pietatem nostrorum aiunt se experiri, si quando Romam uel Compostellam uenerint.


1302. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

imperij. QVAE CONDITIO DEbellatorum. VBI prouinciam cepit, omnia prouincialium bona tam mobilia quam immobilia in praedam cedunt. Nobilitatem stirpitus excindit, praecipue regiam sobolem. Et quod nunc Vaiuodae filium apud se retinent, non alio consilio faciunt, quam si illis Hungaria adimatur, cum immittant ad res nouas moliendas: ubi illis securae possessio Hungariae fuerit, haud dubie e uita tolletur, nam Turcae in ea re nec generis, nec soceris, imo ne fratribus quidem parcunt. Clericos si non occidunt, omni


1303. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ostendimus in templis descripta. Puer ob id non defertur in templum, sed in domibus parentum circunciditur. Huic solennitati saepe interfui, quae ita se habet. Primo conuocatis amicis ad conuiuium, quibus satis delicata parantur fercula, ex omni genere carnium, quo ipsis uesci licet, et passim (ut apud ditiores) bos caeditur, in hunc excoriatum et exenteratum includunt ouem, in qua gallinam, et in illa ouum, quae integre assantur ad splendorem illius diei. Deinde inter epulas tempusque coenae adducitur puer circuncidendus, cuius (medicus illius artis) glandem retegit, et replicatam pellem


1304. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

liber erit, sicut et caeteri MVSLVMANLAR, id est, Circuncisi. DE SACERDOTIBVS eorum. SAcerdotes uero, illorum lingua TALISMANLAR uocati, parum uel nihil differunt a laicis, nec etiam a Proceribus caeremoniarum (quales apud nos sunt Episcopi) nec magna in ipsis doctrina requiritur, satis erit si Elcoranum, et Mussaphum nouerint legere. Illi autem qui etiam interpretari secundum textum nouerint, peritissimi habentur: quoniam non uulgari lingua Turcica, sed Arabica a Mehemmeto sunt tradita,


1305. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

stipendium autem a Rege pro labore accipiunt: Vxores habent, et habitum ut seculares. Si stipendium non sufficiet propter multitudinem liberorum, mechanica tractant, ac libero etiam homine digna attingunt: praeficiuntur scholis, aut libros describunt. Apud illos sane nullos uidi typographos, sed chartam optime parant. Alij alium quaestum faciunt, ut sartoris, sutoris, et similia. DE SCHOLIS ipsorum. HAbent quoque loca ad instituendum OCHVMACHGIRLERI eorum lingua


1306. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

moturus consulere solet. DE MATRIMONII contractione. MAtrimonium eorum lingua EVLENMECH uocatum, tale est. Coeunt nuptiae sine iuramento, accipiunt plane indotatas, propemodum emere coguntur, contrario (quam olim apud Romanos) more, ubi gener emi solebat, non nurus. Nil habet sponsa in corpore cultus uel ornamenti, quod non cogatur a soceris redimere. Diuortium apud illos faciunt improbi mores, uel infoecunditas: cognoscit de istis rebus iudex ipsorum. Inter seruos emptos etiam


1307. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

uocatum, tale est. Coeunt nuptiae sine iuramento, accipiunt plane indotatas, propemodum emere coguntur, contrario (quam olim apud Romanos) more, ubi gener emi solebat, non nurus. Nil habet sponsa in corpore cultus uel ornamenti, quod non cogatur a soceris redimere. Diuortium apud illos faciunt improbi mores, uel infoecunditas: cognoscit de istis rebus iudex ipsorum. Inter seruos emptos etiam matrimonium permittunt, sed geniti ex illis uernae fiunt. DE PEREGRINATIONE illorum. PEregrini,


1308. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

praebetur, altera deinde pars datur pauperibus, tertia uicinis. Caeteras reliquias ipsi uictimatores sibi, et comitibus parant ad uescendum, neque tenentur uoto, si e morbo uel periculo erepti non fuerint. Omnia enim illorum conditionalia sunt, dabo si dederis. Similis etiam apud Graecos et Armenios, et caeteras nationes Asiaticas Christianae religionis. cultus obseruatur. DE LEGATIS ET Testamentis. SI quis ex Muslumanis moriens testamentum condere constituit, talia ferme legata fiunt,


1309. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

insidiantes, aduersarios totis uiribus extinguere nitentes. Puncturae autem gladij, hostem, uel equum ferire, non laudi, sed ignominiae duceretur. Hi omnem uitam, et salutem in protectione Fortunae Deae, ipsorum lingua NASSVP, siue CTSVTARA dicta, habentes, cuius apud omnes prouerbium istud celebratissimum est: IAZILAN GELVR BASSINA, quod ita potest interpretari lingua Latina, IASILAN, id est, scriptura: GELVR, id est, ueniet: BASSINA, id est, capiti, quasi dicerent, quicquid die natiuitatis uniuscuiusuis Fortuna Dea capiti inscripsit, id euitare


1310. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

In edulijs illis multiplex ars, et uaria conditura: cibus uero maxime solennis est, puls ex orysa, ita addensata, ut partes inde manibus decerpantur. Piscium mira abstinentia. Carnibus omnibus utuntur, praeter porcinis. Nullae ibi tabernae hospitijs designatae, aut publica diuersoria, quemadmodum apud nostrates, tamen in plateis diuersa uenduntur cibaria, et alia huiusmodi ad uictum necessaria. DE POTV ILLORVM. TRiplex illis potus: Primus ex sucaro, ab illis SECHER uocato, aut melle diluto aqua, TSERBTH


Bibliographia locorum inventorum

Đurđević, Bartul (c. 1506 - c. 1566) [1545], De Afflictione, Tam Captivorum Quam Etiam Sub Turcae tributo viventium Christianorum : cum figuris res clarè exprimentibus ; Similiter de Ritu, deque Caeremoniis domi, militiaeque ab ea gente usurpatis ; Additis nonnullis lectu dignis, linguarum Sclavonicae & Turcicae, cum interpretatione Latina, libellus (, Leuwen), Ed. Đurđević, Bartul [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - libellus; poesis - epigramma] [word count] [djurdjevicbafflictio].


More search results (batches of 100)
First 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.