Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: apud

Your search found 3413 occurrences

More search results (batches of 100)
First 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 2859-2904:


2859. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

infamantur. Nuspiam id clarius apparuit quam in quidam popularium nostrorum opinione, qui personarum vitium ad rem transferentes incultam malunt habere neglectamque iuventutem, quam illam ad exteras provincias erudiendi causa transmittere; quod quidam sic missi eorum, apud quos degebant, vitia retulissent, visitationem inde provinciarum, non personas insectantes. Sic tu quoque cum cerneres quospiam (novi enim qui sint) iam alioquin subdolos, cum politicae insuper praesidia adiunxissent, in omne fraudis astutiaeque genus erumpere, parum


2860. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

nempe dum offecturam aliorum improbitate sinceritatem scimus, consilium tegere atque aliud, fors etiam a mente alienum, dicere esse prudentis dico. Ut ut tamen omne hoc saeculum post fraudes abierit, suum nihilominus nunc quoque sinceritatem honor manet; nihil enim vel nunc apud quosdam, eosque potiores, illa antiquius est, ut taceam quod nunc quoque omnes amicitiam sinceritate licitentur. Neque velim vos ita arbitrari quasi simulare tantum aut repulsam verbis officiosis tegere actus sit politicae; immo sinceritatem per se (ut more


2861. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

contendit. Sed enim hos quoque sparsim, non ex composito rem egisse fatendum est, ut ipse quoque Aristoteles, qui dum ad particularia devenit quid nisi politica in quinto et sexto libro praecepta tradidit? Aeque igitur late politica atque prudentia patet, atque sicut sibi apud alterum ingenioso quodam nec tamen illicito commento gratiam quaerere, ita et urbem in fide servare, principem suum populo gratum facere actus politicae est. Longius provectus sum, finiam dum Baronio respondero, ne aliquid uspiam Alonico praesidii relinquatur.


2862. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

genus erumpitur: quod tamen sua auctores invidia, quod adhuc sint exigui, constat. Ad alia nunc venio: quis ignorat Croatarum in litteras eruditosque homines odium? Exsecrandum morem! Cum vituperare quem quis cogitat, litteris deditum dicit; ita qui maximus apud alios honoris titulus est, apud miseram gentem istam in opprobrium vertitur. Iam invidiam illam, illos dolos, quibus aestimationem eiusmodi hominis minuere, honores impedire, procurare adversitates student, quis unquam satis deploret? Est haec praeterea seu ira


2863. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

tamen sua auctores invidia, quod adhuc sint exigui, constat. Ad alia nunc venio: quis ignorat Croatarum in litteras eruditosque homines odium? Exsecrandum morem! Cum vituperare quem quis cogitat, litteris deditum dicit; ita qui maximus apud alios honoris titulus est, apud miseram gentem istam in opprobrium vertitur. Iam invidiam illam, illos dolos, quibus aestimationem eiusmodi hominis minuere, honores impedire, procurare adversitates student, quis unquam satis deploret? Est haec praeterea seu ira divum, seu propria pravitate


2864. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

seu ira divum, seu propria pravitate contracta illis passio ut cuncta potius alia quam e suis aliquem efferri patiantur. Si immeritus scandat, id ipsum opprobrio datur; si iter illi virtute stratum sit, haec sugillatur: mille eius defectus primum privatos inter audias, mox apud principem quoque similibus non abstinetur. Hinc inprompti erga virtutem gentilium animi ac, ut ut adsit, tegere satius videtur. Inde acerba aliorum in gentem dominatio, ipsis honor nullus, patria ipsa in exterorum manus iam iam concessit: suavia tamen haec et, ut invidiam


2865. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

suffragia tulit! Gens est praeterea, ut magis in septentrionem prona, ita Italis minus ingeniosa, et quae crebro post factum sapiat. Vino plus nimio, veneri minus indulgetur, nisi id externis e vitiis peregrinus quis adferat. Multus superstitioni locus vel apud optimates: ex externis aestimare omnia consueverunt. Hinc praecipua virtus modestia, excitata ingenia contemnuntur. Adulatio quoque frequens vitium atque ut crebra erga eos, qui praecellunt, et saepe foeda servitus, ita nullus in exigenda


2866. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

amplexus ita reipublicae consuluit ut, nisi ira numinum pridem Romanis rebus infensorum obstitisset, pristinum procul dubio reipublicae statum restituissent. Atque haec quidem ita iam tum evenere; nunc nihil dubii superest quin apertam illam vivendi rationem qui iniisset non apud nostrates tantum, ubi plurimum popularis invidia viget, sed ubique gentium seu regnantium odio seu aemulorum artibus dicto citius interiret. Qua de causa nos quoque eam vivendi normam, ut nobis prorsus incongruam et horum potissimum temporum rationi minime accommodatam,


2867. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

nihil uspiam sit quod popularem magis illi viroque suo infamiam possit procurare. Itaque in totum ne ego quidem id suaserim; in parte non est quod impediat, nempe ubi per nimium otium licet librorum aliquid ipsam revolvere, quod tum praesertim facile potest evenire si, ut sunt apud nos nonnullae, Italicas litteras teneat. Cogor hic invitus licet in eam descendere quaestionem quae ut contrariis studiis maxime agitatur, ita plurimum invidiae apud illum, contra quem sentias, afferat: nimirum an rei tantum familiaris administratio mulieris opus


2868. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

otium licet librorum aliquid ipsam revolvere, quod tum praesertim facile potest evenire si, ut sunt apud nos nonnullae, Italicas litteras teneat. Cogor hic invitus licet in eam descendere quaestionem quae ut contrariis studiis maxime agitatur, ita plurimum invidiae apud illum, contra quem sentias, afferat: nimirum an rei tantum familiaris administratio mulieris opus sit? Longus sim, si per auctorum testimonia et per rationum ambages rem vellem subtilius resecare Aristotelisque et Xenophontis dubias super eo opiniones examinare. Ista


2869. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

transeamus quam de possesione rebusque inanimis futuram diximus. De aedibus id ei primum, qui populariter velit vivere, est fugiendum ne ad exteram magnificentiam apparatae patrii moris contemptum praeferant. Atque id quidem hactenus prorsus oportuit; nunc, ubi peregrina iam apud complures ornamenta conspici coeptavere, vereor ne re in plures (ut fieri assolet) sensim diffusa non modo supervacuum, sed etiam subrusticum consilium istud evadat. Utcunque sit, nos mores hominum condicionemque temporis oportet aestimare, id autem prorsus vitare ne


2870. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

minoris esse vulgarem auram quam ut spontaneas eius gratia miserias subeamus. Quidquid itaque vulgus obmurmuret, colenda esse a nobilitate in rerum suarum subsidium commercia puto, tum ob quotidianas has tributorum difficultates, id fere necessarium evaserit, tum quod id apud exteros omnes factitetur. Deum immortalem! nisi ex commercio aes quodpiam in patriam influat, quum tantum illinc quotidie per mille vias efferatur, qui vel aliquid in ea aeris poterit reperiri? Haec iis inculcanda sunt, qui id infra dignitatem suam esse arbitrantur.


2871. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

ex commercio aes quodpiam in patriam influat, quum tantum illinc quotidie per mille vias efferatur, qui vel aliquid in ea aeris poterit reperiri? Haec iis inculcanda sunt, qui id infra dignitatem suam esse arbitrantur. Lenienda verbis invidia est neque id passim, sed apud eos quos magis ratio regit. Hi primum in sententiam, si fieri potest, nostram traducendi sunt, ut sensim in plures exemplum transeat. Sic populari, quantum fieri potest, invidiae est occurrendum. Atque id quidem non in hoc tantummodo casu, sed universim omnibus in rebus


2872. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

et provincialis senatus praesidium invaluit, nexum, praesidiales illas inscio saepe toto dicasterio manipulationes recogitaverit, una et id reputarit, quod principes ea ferme tantum suscipere soleant, quae ipsis a respectivis ministris suggeruntur, facile certe assequetur apud nos etiam plurimas legum violationes prima arbitrarii imperii initia per eos, qui potestatem executivam proximius circumstant, perpetratas fuisse. Nos ipsi dimiseramus certe curam reipublicae. Nam honorum fortunarumque suarum incrementa aucupari, pro installationis


2873. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

ad senatum academicum habita die 11. Octobris 1776. Depulsa a litteris scholasticarum subtilitatum barbaria, cum primum amoenior scientiis lux affulsit, ea apud praestantissimos quosque non modo philosophorum, sed ipsorum etiam politicorum pervaluit opinio, quod institutioni juventutis intendere sit munus praecipuum regalis potestatis. Eximiam hanc sententiam nostra, cujus imperio gloriamur, Augusta animo Suo ita impressit, ut


2874. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

quem totius Reipublicae litterariae vox et consensus parem huic operi praedicabat. Hoc dum dico, quin pronunciem, video jam mentibus omnium vestrum Svitenii earum litteris nomen obversari. Et profecto debemus manibus illius viri haec justa, ut, quoties de studiorum ratione apud nos sermo instituitur, nostram honorifica adminus compellatione in eum gratitudinem contestemur. Illius laboribus eam, qua modo nitet, faciem Universitas Viennensis accepit, ille ea artium scientiarumque jecit fundamenta, ut solidior


2875. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

videtis, quanta vobis incitamenta ad explendas quam exactissime vobis concrediti muneris partes proponantur. Ego tamen de ingenuo vestro in litteras ardore ita persuasus sum, ut vos ne his quidem stimulis eguisse existimem. Scio ego, quid apud ingenuos artium et scientiarum cultores generoso incoctum pectus honesto valeat, scio, quid amor litterarum, quid sitis doctrinae efficere possit, quantum aucta ipso successu proficiendi cupiditas animum intendere soleat, nec diffido vos haud alia quam colendi


2876. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

intendere soleat, nec diffido vos haud alia quam colendi propagandique litteras causa operam vestram huic vivendi generi addixisse. Ita vos animatos dum plane confido, superfluum certe reputo vos pluribus hortari, ut, quam de vobis publicum concepit opinionem, quam vos ipsi apud Augustam concitastis expectationem, explere non intermittatis. Id unum est, de quo vos monere constitui, ut quoties vestras subiveritis Cathedras, ita semper animo vobiscum reputetis, tamquam sub Augustis Clementissimae Dominae oculis eam decurrere deberetis praelectionem.


2877. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1098 | Paragraph | SubSect | Section]

certam iis pro feriatis etiam diebus subsistentiam praebeat. § 9. Nulli Zingaro, nisi qui agriculturae se addixerit, liceat equum possidere, minus vero adhuc cum his traficam exercere. Quare si equus apud Zingarum compertus fuerit, adimatur ab eo per localem Jurisdictionem, simul statim stringatur ad se legitimandum, unde illum acceperit? Si ostendere potuerit quod illum emerit, vendatur equus et pecunia illi consignetur; sin, tanquam de furto suspectus detineatur,


2878. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1098 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

administrationis publicae officium sit hanc promovere: denique si omnes locales Jurisdictiones agnoscerent quod ordinationes ejusmodi irremisso conatu exequendo utilissimum Patriae servitium praestent, tunc lex haec certe supervacanea foret. Nunc cum commune adhuc sit apud populum praejudicium illud, quod prosperitas Regni agricultura, re pecuaria et vinaria, et quidem ut nunc usu venit, manipulata absolvatur; cum sint adhuc aliquae Jurisdictiones locales, quae mechanicis ejusmodi objectis occupari infra dignitatem officii publici


2879. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1122 | Paragraph | SubSect | Section]

Viennense, mox atque Pestini depositorium erexit, eam invexit manipulationem ut constituti ad illud officiales sui in omnibus occurrentiis tantum ad se recurrere debuerint; illud deinde postulata eorum medio Cancellariae Bohemicae promovebat, haec negotia ejusmodi apud Cancellariam Hungaricam procurare solebat, hac via disponebatur apud Consilium Locumtenentiale, quod tum primum negotium ad primam Instantiam remittebat, sicque per graduales hos canales res iterum usque ad Suam


2880. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1122 | Paragraph | SubSect | Section]

officiales sui in omnibus occurrentiis tantum ad se recurrere debuerint; illud deinde postulata eorum medio Cancellariae Bohemicae promovebat, haec negotia ejusmodi apud Cancellariam Hungaricam procurare solebat, hac via disponebatur apud Consilium Locumtenentiale, quod tum primum negotium ad primam Instantiam remittebat, sicque per graduales hos canales res iterum usque ad Suam Majestatem redire debebat: quandoque ipsum Abaldo Consilium Locumtenentiale in forma correspondentiae


2881. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1122 | Paragraph | SubSect | Section]

determinari debet. Articulus XIV. De propagatione equorum altioris staturae. § 41. Equos altioris staturae apud plebem propagandi ratio non eadem ubique convenit: quare hanc auditis, quorum situs institutum hoc admittit, jurisdictionibus Sua Majestas via Consilii Locumtenentialis determinabit. Motivum. Dominia quoad institutum hoc


2882. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | SubSect | Section]

est ad massam circulantis pecuniae circulationisque celeritatem, ut hae se mutuo producant, et sicut sine hac nulla industria existere potest: ita haec vicissim illam adaugeat; et ideo dum unum populum alio industriosiorem dicimus, per id ipsum jam exprimimus quod apud illum major sit circulantis pecuniae quantitas et celeritas circulationis. Apparet itaque vel a posteriori quod Germanicae licet majores impositiones magis tamen admensae sint circulanti in illis pecuniae massae et circulationis celeritati,


2883. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1244 | Paragraph | SubSect | Section]

Judex vero tenetur commodissimum hunc in finem locum sub onere resarciendi, si quod e neglectu officii hujus oriturum est, damni, assignare, una et proprietarium de incidenti hoc ocyus edocere. Motiva. Insinuatio impedimenti apud judicem eo etiam fine necessaria est, ut si forte de validitate impedimenti quaestio oriatur, haec testimonio judicis facilius dilucidari possit; potest autem judex ad assignandum commodum depositorium vel ideo obligari, quia et hujus census, et fatigia sua, ut


2884. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1244 | Paragraph | SubSect | Section]

ipsa matricula non est opus, sufficit si extractus hujus eidem annue submittatur, nimirum quot Flumine? quot Buccari? quot e Portu Regio, aliisque seu immediate littoralibus, seu propius adjacentibus locis professionem hanc exerceant? quot Tergesti, aut apud exteras nationes servitium assumserint? et vicissim. Ex annuis enim ejusmodi relationibus Consilium cognoscet, an nautarum numerus crescat, vel decrescat? et si posterius compererit, indagabit in causas, hisque remotis progressum instituti hujus denuo facilitabit.


2885. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

perinde introductum fuisse constat. Interest proinde ut a contrario et Departamentum Hydraulicum, et dirigentes geometrae tamquam Consilii, comitatenses vero tamquam comitatuum simplicia instrumenta considerentur, ut nec Departamentum Hydraulicum apud dirigentes geometras, nec hi apud comitatenses quidquam ordinare, aut vicissim hi suas retrogrado ordine relationes praestare possint; verum ut sicut reliqua, ita etiam hydraulica negotia, per canalem Cancellariae, Consilii, et


2886. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

fuisse constat. Interest proinde ut a contrario et Departamentum Hydraulicum, et dirigentes geometrae tamquam Consilii, comitatenses vero tamquam comitatuum simplicia instrumenta considerentur, ut nec Departamentum Hydraulicum apud dirigentes geometras, nec hi apud comitatenses quidquam ordinare, aut vicissim hi suas retrogrado ordine relationes praestare possint; verum ut sicut reliqua, ita etiam hydraulica negotia, per canalem Cancellariae, Consilii, et localium Jurisdictionum


2887. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | SubSect | Section]

hactenus eventu suscipietur. Ad ipsum autem hunc selectum revisiones hae multum momenti adferrent. Si enim dirigens omnium localium, Departamentum vero Hydraulicum ipsorum dirigentium opera reviderit, Consilium, apud quod omnia haec concentrabuntur, majorem atque nunc de capacitate singuli individui notitiam habebit, adeoque in casibus promotionum eo tutiores depromere poterit opiniones. Si generale aliquod planum elaborandum fuit, hactenus promiscue tantum ad


2888. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | SubSect | Section]

seu domesticus, seu exter, modo praescriptis in Codice Cambio Mercantili conditionibus satisfaciat, suscipere et exercere potest. Officinam etiam aperire, aut merces sub tuguriolo exponere, qui vulgo Ständler appellantur, absque ulla seu apud judicem, seu apud magistratum insinuatione singulo civi in propria civitate liberum est. Quodsi tamen regnicola, sed alterius jurisdictionis incola officinam in aliqua civitate aperire velit, praevie concivilitatem, quam magistratus eidem recusare non possit,


2889. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | SubSect | Section]

seu exter, modo praescriptis in Codice Cambio Mercantili conditionibus satisfaciat, suscipere et exercere potest. Officinam etiam aperire, aut merces sub tuguriolo exponere, qui vulgo Ständler appellantur, absque ulla seu apud judicem, seu apud magistratum insinuatione singulo civi in propria civitate liberum est. Quodsi tamen regnicola, sed alterius jurisdictionis incola officinam in aliqua civitate aperire velit, praevie concivilitatem, quam magistratus eidem recusare non possit, assumere debet;


2890. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1332 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

argumentum hoc ad omnium potius nundinarum sublationem spectare videtur; quam cum ratio moderni temporis non admittat, interesse potius videtur ut eae quam maxime multiplicentur. Ita enim eveniet ut nundinae ipsa hac de causa suapte sensim evanescant, quemadmodum id apud eos, quibus nullus amplius est nundinarum usus, populos factum est. § 142. Sub limitationem nonnisi articuli primae necessitatis cadunt, et hi sunt e victualibus panis,


2891. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1332 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Hungaria in prima adhuc epocha versabatur, dum veteres leges et generalem, et periodicam articulorum primae necessitatis limitationem praescripserunt. Quod tertiam necdum attigerit, vel id demonstrat, quod commercium ejus cum iis populis, apud quos limitatio omnis jam exolevit, nullatenus comparari possit, id est, quod in Hungaria necdum tanta, quanta apud populos illos, venditorum concurrentia vigeat. Itaque Hungaria in secunda adhuc epocha versatur, adeoque non interest ejus ut seu generalem et


2892. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1332 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

articulorum primae necessitatis limitationem praescripserunt. Quod tertiam necdum attigerit, vel id demonstrat, quod commercium ejus cum iis populis, apud quos limitatio omnis jam exolevit, nullatenus comparari possit, id est, quod in Hungaria necdum tanta, quanta apud populos illos, venditorum concurrentia vigeat. Itaque Hungaria in secunda adhuc epocha versatur, adeoque non interest ejus ut seu generalem et periodicam limitationem continuet, seu eam simpliciter aboleat, sed ut remedium hoc in specificis tantum casibus et


2893. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1332 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

et periculis obnoxia, adeoque nonnisi multa prudentia, et assiduo ordinatoque labore, ut succedant, dirigenda negotia a pluribus suscipiantur, praeter utilitatem, honoris etiam stimulus accedere debet. Omnes enim hae qualitates nonnisi apud homines, quorum mentem et animum natura ultra vulgus elevavit, reperiri solent; hi autem jam ex indole sua honoris stimulis agitantur, et nisi hunc per majora negotia assequendi spem habeant, facile ineunt aliud vitae institutum, quod ipsis viam ad honores, etsi


2894. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1332 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

assequendi spem habeant, facile ineunt aliud vitae institutum, quod ipsis viam ad honores, etsi minori cum utilitate, pandit. Axioma hoc non in sola rationis subtilitate, sed in ipsa omnium populorum et seculorum experientia fundatur; nam prout Status Mercantilis apud aliquem populum majori aut minori honore gaudebat gaudetque, ita etiam pauciora aut plura magna negotia et olim gerebantur, et hodiedum geruntur. Interest itaque ut Legislatio hoc vitae institutum pro nobili declaret. Caeterum ipsas,


2895. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

mercantilis voce celebrabitur; quemadmodum id in vicinis Germanicis Provinciis factum fuisse videmus. Caeterum provisionem hanc ne quidem mixtum ex importatione et exportatione commercium moratur. Tunc enim id spectari debet, quae commercii species apud talem quaestorem praevaleat, et is secundum hanc tractari; secus posset omnis importationis quaestor paucos aliquot domesticos articulos ad speciem educere, tantum ut immunitates illas sibi vindicare queat. Superest adhuc ea commercii species, dum


2896. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

dum alicujus fundi publici exquisitionem Deputationi huic commisit; quodsi enim hunc e contributionis augmento conflare voluisset, poterat id jam tum determinare, quin curam hanc tertio cuipiam debuerit delegare. Quodsi autem fundus ejusmodi apud privilegiatas classes quaeratur, his pro publicis proprii comitatus necessitatibus dum, et quantum volunt, conferre alioquin liberum est, quin ullus eatenus legislationis actus intercedere debeat. In ipsa tamen generalis pro toto Regno


2897. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

hunc in idea populi suapte consequantur. Securitas autem haec duobus potissimum modis procuratur; primum si in cassis publicis omnes solutiones cum schedis his instar paratae acceptentur; dein si eaedem singulo privato, qui nec earum usum in commercio facere, neque eas apud alios privatos in paratam convertere potest seu e speciali in hunc finem destinata, seu e quacunque demum, publica cassa in parata promte exsolvantur. Ultra hoc debet certa inter massam circulantis pecuniae et schedarum harum quantitatem


2898. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

a proportione taxae, quae Regio Aerario debetur, quotta stabiliatur, quam donationem aut armales impetrans ad rationem fundi publici dependere debeat, e.c. 10, vel 20 pro 100. Imo quotta ejusmodi potiori adhuc jure exigi et a proportione duplicari posse videtur apud eos, qui characterem tantum aliquem, aut honorem, utpote baronis aut comitis diploma, vel vero consiliarii, aut aulae familiaris titulum impetrant. Ita enim fieret ut ipsa honoris cupiditas bono publico


2899. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

sollicitare, ut hic quoque vulgo arhalis proventus dictus pro fundo publico convertatur. Reflexio de testamentis huic quoque Deputationi fundata videtur. Imo cum talia statuta apud clerum et aliquas civitates jam subsistant, ut omnis testator, clericus quidem pro seminario, civis vero pro xenodochio aliquam pro arbitrio suo summam sub nullitate testamenti legare teneatur, nihil obstare


2900. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

cum haec nonnisi notabilibus sumtibus perfici potuerint, ne hi destinato jam in alios fines Aerario Regio oneri cedant, pretium salis in uno grosso adauxit, fundumque hunc commercialibus, ac praesertim hydraulicis usibus perpetuo addixit; nec multo post enascituras etiam apud quaestores Turcicos contrabandas eidem fundo adjecit. Atque ita primum distinctus ab eventuali cassa Fundus Commercialis enatus est. Verum cum commercium sola navigatione non absolvatur, sed insuper vias facile permeabiles requirat, ad utrumque autem hoc ne duo


2901. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

subsistit, ut iis tantum viduabus pensio attribuatur, quibus nullae post fata mariti facultates supersunt; secus enim illa destinationi suae minime sufficere posset. Jam vero in sensu legum patriarum nobilioribus officiis nobiles possessionati admoveri debent. Itaque apud nos casus hic non secus evenire potest, quam si quis in officio tali consitutus decoquat; non interest autem, ut leges decoctoribus patrocinentur. Institutum proinde hoc systemati Hungarico non congruit: et ideo hactenus etiam paucorum Hungarorum viduae beneficium


2902. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

florem provehendum, imo per actualem commercii vicinorum populorum praeponderantiam semper magis et magis labefactandum sit, Deputatio vel dubitare nefas esse existimavit, quod Status Regni eam, quam vel per commissam Deputationi huic fundi publici elaborationem etiam apud exteros excitarunt exspectationem, ultro expleturi sint. Superest ut quoad ultimam etiam, quae circa hoc objectum moveri potest, quaestionem Deputatio demissum sensum suum aperiat; nimirum: an fundus ejusmodi in Diaeta offerri? vel vero


2903. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

proponi possent, modalitatibus, unica haec sit, quae omnes talis, qualem Legislatio exigit, fundi publici characteristicas notas habeat. Nam 1. Convenit dignitati Legislationis et nationis honori, qui exigit, ut haec concitatam jam de se quoad objectum hoc etiam apud exteros exspectationem impleat, et detractoribus Constitutionis nostrae ulteriorem cavillandi ansam praecidat. 2. Est practicabilis. Hactenus enim gratuito ejusmodi oblato obstabat potissimum difficultas elaborandae pro justa et aequali


2904. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

semper retinebunt, adeoque ipsae ab uno redemtae schedae ab alio iterum acceptabuntur, et sic proventui, quem calculavimus, nihil decedet. Verum si massa circulantis pecuniae diminui contingat, aut malevolis de insecuritate Cassae Commercialis rumoribus eadem apud publicum in discreditum ponatur, tunc casus notabilis redemtionis reipsa emergere potest. In primo casu schedae nonnisi ab ea proportione, qua pecuniae circulatio minuetur, ad cassam refluent, adeoque haec beneficium residuae quantitatis,


Bibliographia locorum inventorum

Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].


More search results (batches of 100)
First 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.