Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: apud

Your search found 3413 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 10-33:


10. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ubi est Dirachium et protenditur usque ad sinum Quarnarium, in cuius interioribus est oppidum Stridonis, quod Dalmatie Pannonieque confinium fuit. Hec fuit patria tellus beati Hieronymi, egregii doctoris. Dicta est Dalmatia etiam alio nomine Liburnia a quodam genere nauis piratice, que in usu erat apud illos, unde Lucanus: Pugnacesque mari Graia cum classe Liburnos . Exercebant enim piraterium propter oportunitatem locorum, quia mare illud ob multitudinem insularum latebrosum et portuosum est ualde. 2Dicta est etiam hec prouintia Illiris a quadam regina Amazonum, que


11. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

direxit quendam discipulum suum, nomine Domnium, natione Syrum, patria Anthiocenum, qui Dalmatie populis uerbum uite, quod per Titum inchoatum fuerat, predicaret. Hoc enim beatus Petrus statuerat, ut pontificia christiane religionis sic disponerentur per urbes singulas totius orbis, quemadmodum apud gentiles fuerat antiquitus constitutum. In illis enim urbibus, in quibus erant gentiles antistites, qui dicebantur protoflamines, fecit ordinari episcopos, in metropoles uero prouintiarum, ubi erant archiflamines, archiepiscopos censuit statuendos. Unde per horas Adriatici sinus tres direxit


12. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

quia per montes et siluas oberrantes agrestem uitam ducebant. Ex asperitate quidem patrie naturam trahentes armorum asperitatibus, inuasionibus, predationibus, ferino more gaudebant. Bellaces ualde et quasi pro nichilo ducentes se morti exponere, nudos se plerumque hostilibus armis obiciunt. Hi apud plures poetarum de quadam ridiculosa opinione notantur. Etenim quando luna ecclipsin patitur, putantes eam a spiritibus corrodi et consumi, omnia eramenta domorum pulsant, quasi per strepitum fugatis demonibus credunt lune succurrere laboranti, unde Virgilius: pulsantes era Curetes. Permixti


13. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Dalmatie multos redemit captiuos de Sclauis eosque ad parentes suos remisit. Iste Martinus ex apostolica iussione multorum sanctorum reliquias accepit in partibus Dalmatie et Ystrie et detulit eas Romam ad predictum papam Iohannem. Qui uenerabilis pontifex eas reuerenter suscipiens recondidit apud ecclesiam beati Iohannis Lateranensis, ubi est fons baptisterii et ibidem iuxta fecit depingi ymaginem beati Domnii cum pallio et ceteris pontificalibus indumentis totum ex musio aureo. Similiter fecit ymaginem beati Anastasii inter alios sanctos. 4Per idem fere tempus


14. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ciuitas destructa fuisset a Venetis, mutauit sedem suam in Scardonam. Traguriensis episcopatus, quia sue metropoli uicinior erat, maiorem diocesim sortitus est, uidelicet castrum Sibinicense cum tota sua iupa, protendebatur enim fere usque ad fluuium Cetinensem. Fuit etiam episcopalis sedes apud Mucarum eratque sua parochia a confinio Craine usque Stagnum. In Stagno nichilominus fuit episcopatus suaque parochia erat in comitatu Chilmie. Voluerunt etiam Chroatorum reges quasi specialem habere pontificem petieruntque ab archiepiscopo Spalatensi et fecerunt episcopum, qui Chrouatensis


15. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

his negotiis ad nos accedant, quia te, utpote ignotum, super his exaudire minime possumus. 10Malignus ergo presbiter papalia scripta non quibus missa erant detulit, sed ad Gothos, qui eum miserant, reuerti otius properauit. Tunc percontantibus eum, quid de suis petitionibus apud sedem apostolicam actum esset, respondit dicens: Ecce per Dei gratiam, quicquid uoluistis a domino papa impetraui, nam ecclesie uestre apperte sunt, sacerdotibus uestris officia restituta sunt. Insuper etiam hoc uobis optinui, ut de gente uestra et de littera uestra uobis pontificem


16. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Tunc episcopus Chroatensis, utpote uir discretus et cautus, uolens honoris sui euitare periculum, ascendit in ambonem et coram omni populo protestatus est, quod non uoluntarius, sed inuitus et coactus metropolitano suo in hac parte parebat. Tandem consecratione huiusmodi celebrata, protinus apud sedem apostolicam factum Gaudii archiepiscopi diuulgatum est. Summus uero pontifex, misso apochrisario suo iussit tam archiepiscopum, qui ordinauerat, quam episcopum, qui ordinatus fuerat, ab administratione suorum ordinum perpetuo amoueri. Episcopum ero, qui protestationem fecerat, decreuit a


17. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

electionis facto, unde nunc turbulentis animis accessistis, opportet uos esse placatos, quia mea uoluntas magis concordat uobiscum, qui non uultis, quam cum clericorum uotis, qui me in suum desiderant pontificem promouere. Nec tamen propter uestras uoces electionem hanc respuo, sed quia maioris apud Deum meriti existimo hec esse uniuersalis ecclesie negotia, que exequenda comporto. Ad clerumque conuersus ait: Quia me sincero affectu diligitis, gratias refero, electionem autem uestram in alium transferatis. Post hec cardinalis iste reuersus ad curiam transactis aliquot annorum


18. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ergo Rauennam. Habebat autem Raynerius archiepiscopus uasa argentea non modica, pecuniam et indumenta pontificalia pretiosa. Cum autem timerent in mari latrocinia piratarum, noluerunt predictas opes secum in naui portare, sed includens eas archiepiscopus in quodam dolio recommendauit seruandas apud sancte Marie monasterium de portu Rauennate, mandans ut nulli hominum illud depositum traderetur, nisi ad manus cuiusdam seruientis sui, quem eis presentem ostendit. Tunc conscendentes nauem profecti sunt. 4Cum autem peruenissent ad ciuitatem, cum magno tripudio cleri


19. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

episcopus recuperata sanitate iam compos mentis effectus, querelam domino pape de sua expulsione et de Lucari intrusione deposuit. Summus uero pontifex auditis et cognitis cause meritis Lucarum deposuit, Martinum uero ad suam sedem remisit. 8Eo tempore Emanuhel inclite memorie apud Constantinopolim imperabat. Tota autem Dalmatia et pene Chroatia uniuersa subiecta erat principatui eius. Ipse autem erat benignissimus circa omnes sibi subiectos, non tributorum exactor, sed diuitiarum suarum liberalissimus distributor. Omnes ad se uenientes honorabat, omnibus impensas ex


20. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Iacebant miserorum cadauera in domibus et in ecclesiis inhumata, nesciebant miserandi ciues, quid potius, funerea an publica officia, procurarent. Sicque factum est, ut infelix ciuitas, suorum presidiis indefensa, in breui et de facili ab hostibus caperetur. Die autem sancti Crisogoni, qui apud illos celeberrimus habebatur, diuina ultio patuit super eos. Nam Veneti tunc de ratibus egressi cateruatim in ciuitatem irruerunt, quam in momento captam et aliquamdiu hospitatam in recessu totam in solitudinem redegerunt. Dirruerunt enim omnes muros eius et turres per circuitum et uniuersas


21. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Iaderenses, nec satis legitime in eorum fuerat promotione processum, quippe in etate et in scientia non modicum patiebantur defectum. Unde quia Bernardus non qua debuit circumspectione ad eorum examinationem processit, nimisque festinanter manum eis imposuit, non sibi cessit impune. Nam delatus apud summum ponitificem, canonica fuit animaduersione punitus. Fecit autem Gruptium, filium Prodani, archidiaconum ecclesie Spalatine, archipresbyterum uero fecit eodem nomine Gruptium, nepotem Firme. Hi ambo manebant in eius obsequio, sequentes eum quocumque pergebat. Sed in controuersia illa


22. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

paralisis morbum incurrit adeo, ut trementibus membris elinguis efficeretur. Et cum non posset uerbum nisi cum difficultate exprimere, flebat amare quando aliqui ueniebant ad eum. Sed cum nondum fuisset ex toto ui languoris absorptus, abiit Romam et interfuit concilio domini Innocentii, quod apud Lateranum celebratum est. Inde autem rediens, cum iam per omnia inutilis esset effectus, uix pauca uerba coram clero et populo proponere potuit. Sed Treguanus episcopus Tragurensis uno et altero die aliquot capitula ipsius concilii perlegit et exposuit. XXV. De


23. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ergo legatione Guncellus ualde letus effectus est et mox ad summum pontificem pro confirmatione sue electionis nuntium destinauit. Ipse uero iter arripuit Spalatum ueniendi. Cum autem esset inops scientie, ambitionis uero stimulus eum acriter perurgeret, adhuc in itinere positus apud Vranam templariorum in uigilia Pentecostes se fecit in diaconum ordinari a Gruptio Nonensi episcopo, qui cum eo ab Hungaria ueniebat. Cum autem ciuitatem intrasset, satis officiose ab omnibus susceptus est. Et cum aliquantam ibi moram fecisset, tanta in eo leuitas uerborum et morum apparuit,


24. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

archidiaconum toto ore glutire parantes. At ipse nullam habens aliunde fidutiam nisi ex Deo, qui facit iudicium omnibus iniuriam patientibus, de sola enim innocentie sue causa confisus, bono animo rerum exitum expectabat. 7Erat autem tunc temporis dominus Gregorius papa nonus apud Perusium. Itaque Thomas archidiaconus consilio et fauore quorundam, quos numquam nouerat, intromissus est ad papam, quando solus erat in camera cum uicecancellario tantum. Et flexis genibus coram eo cepit cause sue seriem exponere diligenter. Ipse autem clementissimus pater benignam ei


25. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

alterum uero Domitium ei succurrere properantem cede simili mactauerunt. Et sic sui sanguinis ultione patrata ad turris sue presidium sunt cum exultatione reuersi munientes se undique, ne qua ex parte ab aduersariis possent inuadi. Iohannes uero, maior ex filiis Vitalis, cum sua sotietate apud portum monasterii positus audiens miserabilem casum fratrum suorum cepit tristis et anxius ad ciuitatem reuerti. 7Tunc communitas congregata cepit fouere partem alteram, partem uero Duimi compulit ire Tragurium destructis eorum domibus omnia bona ipsorum Iohanni et eius


26. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

pro salario unius anni. Et multis coram positis pactionem firmauerunt et ipse iuramentum prestitit super quibusdam articulis. Et sic potestatis officium suscepit. 2Confectis autem publicis instrumentis cepit se preparare ad iter. Cum ergo denuntiata fuisset electio Gargani apud potestatem et consilium Anconitanum, ualde commendantes factum Spalatinorum pulsu campane ac preconis uoce populum conuocarunt. Et facto grandi conuentu iuerunt nuntii cum Gargano ad palatium publicum. Et intrantes curiam, perorauit archidiaconus processum legationis et electionis, quam


27. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

crebris exeniis et donariis eius curiam frequentabant. 5Eo tempore Colomannus rex ad Dominum feliciter de hac luce migrauit. Fuit enim uir pietate magis ac relligione preditus quam in administrandis publicis rebus intentus. Sepultus est autem in loco fratrum predicatorum apud Cesmam, latenti mausoleo infossus. Etenim gens nefandissima Tatarorum sepulchra christianorum et maxime principum sceleratis manibus uiolantes confringebant ossaque spargebant. XXXVIII. De fuga Hungarorum 1Itaque transacto Ianuario hyemalis


28. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

assensu. Sed tunc temporis mortuo bene memorie Gregorio papa, facta est dissensio inter cardinales ita, ut subrogatio summi pontificis foret ferme biennio protellata. Sic ergo causa electionis ipsius episcopi toto illo tempore indeterminata permansit. XLI. De seditione apud S. Stephanum 1Interim autem Garganus completo regiminis sui triennio ad propria repedauit. Spalatenses uero fecerunt potestatem quendam iuuenem de domo Vegliensium comitum, nomine Iohannem. Hic, quantum sibi dabatur scire, per Gargani uestigia gradiens rem publicam


29. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

dominus Innocentius, nuper ad summe sedis apostolice apicem sublimatus. Quam ob rem dictus episcopus misit Spaletum et renunciauit postulationi de se facte dans licentiam de persona alia prouidendi. 2Aliquantis autem elapsis diebus coadunatum est capitulum et clerus ciuitatis apud palatium episcopii et facto grandi conuentu uocati sunt fratres utriusque ordinis, minorum et predicatorum, et cepit de subrogatione pontificis consuetus haberi tractatus. Affuit potestas cum populo, ultro se ingerentes, non enim extimabant aliquid ratione procedere, si non ipsi suas


30. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

comitatum ciuitatis Spalatensis et dominium insularum cum quibusdam aliis rebus. 17Reuersus igitur archidiaconus ad propria non inuenit uiuos Fuscum et Murgiam et quosdam alios, qui in depressionem ecclesiastici iuris nequiter et perperam plus ceteris contendebant. Rex uero apud Vranam positus circa Pascale festum susceptis a Spalatensibus quinque milibus librarum relaxari fecit cunctos captiuos. Et dominus Hugrinus archielectus cum magna familia equitum et clientum ueniens archiepiscopale domicilium habitaturus intrauit. Postea uero toto elapso triennio iste Hugrinus


31. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

de cetero tale quid facere nullatenus attemptarent. Verumtamen eundem archiepiscopum, quamdiu hic stetit et quotiens ad ipsum in Hungariam est profectus, debita semper ueneratione tractabat ipsum ad se crebro uenire faciens et cum eodem amicabiliter colloquia faciebat. Demoratus est autem Bela rex apud sanctum Petrum multis diebus. A ciuibus autem nostris pluribus est honoratus delitiis, quos regratians affatim eosque cum plenitudine sue gratie relinquens ad Hungariam reuersus est. IL. De aduentu regine 1Aliquantis autem transcursis annorum


32. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

iam et confusi miserunt et remiserunt ad eam suppliciter postulantes, ut nobiles, quos absque culpa capi fecerat, misericorditer relaxaret. Sed ipsa nullatenus acquieuit, uerumtamen, ut uidebatur aliquantulum mitigata, dedit consilium, ut ad dominum regem nuntios idoneos destinarent, spondens se apud ipsum efficaciter intercessuram. Tunc ipsos captiuos de castro Clisie transferens ad Tininum ibidem eos artissime custodie mancipauit. Et sic ipsa ad Hungariam est regressa. 6Spalatenses uero miserunt Thomam archidiaconum et Marinum, cognomento Bonaiunctam, in Hungariam


33. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

archidiaconum et Marinum, cognomento Bonaiunctam, in Hungariam illico post reginam. Qui uenientes illuc et data copia coram domini regis presentia constituti, ibidem residente regina cum legationis seriem, ut erat congruentius, perorassent. Regina, que se spoponderat pro captiuorum liberatione apud maiestatem regiam intercedere cum effectu, cepit Spalatenses accusare de multis. Rex autem nimis credulus uerbis sue uxoris respondit, quod non acquiesceret petitioni Spalatensium, nisi darentur ei uiginti quatuor obsides de melioribus ciuitatis. Archidiaconus autem allegans tenorem


Bibliographia locorum inventorum

Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.