Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: pariter

Your search found 1051 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 262-287:


262. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 17 | Paragraph | SubSect | Section]

quidem amplissimum est, delato par haberetur, sed etiam Constantinopolitano imperio dignus iudicaretur. Quod profecto uestris armis ad illius uirtutem atque ad Polonici regni opes adiunctis iam diu Christianae factum esset ditionis, ni eum mors importuna media ferme in expeditione uobis pariter et uniuersae Christianae reipublicae rapuisset. Maternum deinde nostri principis genus ab illo clarissimo Hungariae rege Lodouico, Sigismundoque eius genero ducitur, qui non Hungariae modo regnum, Boemiaeque, additis multis Alemmaniae regionibus, sed etiam


263. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 63 | Paragraph | SubSect | Section]

in summum periculum esse coniectum, Viannam amissam, Alemanos magna utriusque infamia in Hungariam inductos, seque eius insolentia ac temeritate ignauiae suspitionem omnibus facile dedisse, dum tot ciuilibus pariter ac externis motibus non tam imparem animum gereret quam ab exercitu nondum paratus inops consilii ambigeret, cui primum ingruenti procellae obuiam iret; illum uero ambitionis ac impietatis nota aspersum, quod iure gentium neglecto fratris natu maioris


264. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 64 | Paragraph | SubSect | Section]

rapinis uexant; Pacs oppidum et Sogoram diripiunt. Interea Alemani, qui Albam Regiam praesidio obtinebant, commeatus simul stipendii inopia solicitante, ducibus atque adiutoribus transfugis Hungaris, omnia circumquaque frequenti uexabant incursione, pecora pariter hominesque, quos casus obtulisset, abigebant, tantumque audacię sibi sumunt nullo obsistente ― omnes enim tormentorum, quae plumbeas emittebant pillulas, ut ante dictum est, incesserat timor ut ne regionibus quidem longius positis parcerent. Itaque Paxon oppidum, quod ab Alba circiter


265. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 82 | Paragraph | Section]

fumus tamen supprimi una cum flamma nequit. Nam Vuladislauus, quod uidebatur nulli negocio intentus, ex quo gloriam sibi ac regno compararet, simul quia militaribus uiris nihil agendo nullo fere emolumento foret, Hungaris pariter ac Boëmis contemptui esse coepit, illis quidem quod haud idoneum regem ad regni munera exequenda se sortitos putarent, his uero quia regis Matthiae largitionibus assueti non modo nihil dono, sed ne debitum quidem stipendium acciperent. Igitur Boëmi, causati


266. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 83 | Paragraph | Section]

potuit, peditibus imperat (qui fere agricultores raptim collecti erant), ut falcibus ad eius belli usum directis ― nam his alioqui ad messionem et caetera rustica opera recuruis utuntur ― equos Boemorum iam cursu defatigatos ipsosque pariter insessores, nihil tale uerentes, suffoderent. Porro inopia militarium armorum uim magnam eiusce ferramentorum, ut dictum est, agrestes attulerant. Equites uero iubet bifariam agmine diuiso in utrunque latus hostium equis incurrere quam maxime concitatis, licet essent et pauci ―


267. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 91 | Paragraph | SubSect | Section]

ueluti indigni, qui suis legibus uiuerent, id consilii coeperunt, quo quidem neque ipsi seruitutem effugerunt, et patriam alienae ditioni subicientes sibi pariter et posteris suis perpetuam inusserunt notam. Erat inclita eo tempore Veneti populi non tam imperii, quod admodum tenue erat, quam iustitiae caeterarumque ciuilium artium fama. Huc accedebat publicum simul et priuatum


268. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 99 | Paragraph | SubSect | Section]

deficiente sanguine concideret hostium telis obrutus. At praefectus, dolore amissi filii, qui adolescentia atque animi magnitudine inconsultius pugnans ceciderat, haud satis compos mentis, dum hortatur pugnantes pericula pariter adeundo, dum fugientes reuocat, dum praelium restituit, ab hostibus capitur, uiuusque ad Bazethem Turcarum regem adductus est. A quo neque blanditiis, neque crudelissimae mortis denuntiatione impelli ad perfidiam potuit, quum eum per se Turca diu uerbis fatigasset, uti a


269. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 117 | Paragraph | SubSect | Section]

Aestate nihil praeter choreas puellarum ac iuuenum, cibo potuque madentium, per urbeis et pagos spectare licet. Per totam uero hyemem ueluti insecta animalia, quae hiberno tempore subterranea petunt loca, in cellis caldariis abditi, perpetua item crapula graues iacent, corpore pariter et animo torpentes. Quare magis nobis timendum est, ne ob illius tam desidis gentis ignauiam haud satis egregiam potius reportemus uictoriam, quam ut ullum illic incommodum capiamus. Hac Marconius oratione, traducto in suam rege sententiam, Polonam obtinuit


270. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 126 | Paragraph | SubSect | Section]

atque ab omni alienam luxu ducunt. Maior anni pars aut sub dio, aut sub tabernaculis fronde seu culmo intectis agitur, atque quum iter faciunt, uel in expeditionibus sunt, si sol aestiuus feruet, aut imber incesserit, eadem penula ex subcoactis confecta equum pariter et dominum protegit. Cibus his simplex ac parabilis est, potus lac aut purus, ut fere et caeteris Machometanis, fontium liquor, uel, cum genio indulgent, melle conditus. Nulla apud eos ars aut disciplina in maiore habetur precio, quam quae


271. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 131 | Paragraph | SubSect | Section]

inuehi ausus es, qui quidem itidem Deo, ut putamus, acceptus, et in paucis charus fuit? Turcasque perinde ac uanę superstitionis ac stultitiae arguere non dubitasti, quum pro certo haberi debeat Machomethem aeque ac Mosen et Christum ueritatem mortalibus nuntiasse, immo antiquato ipsius Mosae pariter et Christi ritu, licet ex utroque dogmate suam Machomethes religionem composuerit, Deum iussisse Machometanis legibus humanum genus deinceps teneri oportere. Quemadmodum enim priores Testamenti tabulae conditis posterioribus irritae fiunt, ita etiam mos


272. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 143 | Paragraph | SubSect | Section]

coniectus est, unaque cum nauibus homines eodem incendio absumpti sunt, pauci admodum ex utraque parte, qui scilicet sese praecipites in mare dederant atque ad Turcaicas biremes adnarant, ignem euasere, quarum aliquot hostili metu abutentes a caetera classe seiunctae suos pariter et hostes recipiebant, hos quidem ut spoliatos aut occiderent, aut in seruitutem abducerent, illos uero ut conseruarent. Turcae enim Christianos, quos seruituti minus idoneos putant, prius diligenter excussos subinde interficere atque in mare solent


273. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 152 | Paragraph | SubSect | Section]

quam suauibus auium carnibus uesceretur, uidit paucis post diebus accipitrem a rustico, cuius columbas insectabatur, captum ad metum caeterorum ex alta turri pendere. Cui cuculus: quam melius tibi, amice, fuisset uermes uenari, quam alienas aueis impetere. At Alfonsus, ira pariter et superbia eius animo obstrepente, non parentis uerba auribus, non consilium animo recipere, non dolorem tegere, non linguae temperare, uerum propalam de Lodouico obloqui atque ei minari, bellumque prope denuntiare, nisi procuratione Mediolanensis imperii ocius abiret.


274. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 157 | Paragraph | SubSect | Section]

pro fratris filio nefarie necato, alienoque imperio ui oppresso. Neque enim, ut impii arbitrantur, Deus negligit mortalia, quamquam hoc seculum seu mortalis uitae curriculum uidetur potius esse naturae quam iudicii. Itaque dum ab se pestem auertere conatur, Galliarum prius pariter et Germaniae principibus nequicquam in nouum Francorum regem solicitatis, aduersus Gallicas copias iam Alpes transgredientes atque in se aduentantes parat exercitum, propriis uiribus tandem sese postea quam externa deerant auxilia defensurus. Coacta igitur magna militum ui castra in


275. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 158 | Paragraph | SubSect | Section]

hostium praepositi erant, ne hyemem sine ullo praelio segnem omnino transigerent, crebro cum hostibus leuia conserebant certamina. Est oppidum in Troezenio agro Venetae ditionis, ab ipsis Venetis instauratum, natura pariter et operibus perquam munitissimum, Naupliam scriptores uocant. Hunc locum praeter caeteros ciues ad mille Albanesiorum equitum incolebant, qui eo ex diuersis Peloponesi atque Achaiae regionibus Turcarum graue Christianis


276. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 171 | Paragraph | SubSect | Section]

in urbem una cum suis irrupisse. Turcae, qui praesertim terra Methonem oppugnabant, ubi animaduertunt Christianas naues oppidanis subsidio uenisse suosque inde, ni totis uiribus adnitantur, elusum iri conatus, adeo ira atque indignatione accensi sunt, ut iniussi omnes pariter, quatenus loci angustiae permittebant, muris oppidi, qua parte iam diu quassati prociderant, succederent. Rex hanc animorum incitationem haud reprimendam ratus e tabernaculo propere egreditur, signumque pugnae dari iubet, adit per se milites, testis et spectator cuiusque uirtutis ac


277. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 171 | Paragraph | SubSect | Section]

quibusdam praefecturas offert, nulli demum humilitatem suam (modo adsit uirtus) ad magnae cuiuslibet fortunae gradum obfuturam affirmat; segnes contra asperis increpat uerbis, mortemque timidis minatur. Succedunt ergo ad murorum ruinas, strenui pariter et ignaui, illi praemio ac gloria illecti, hi metu coacti. Caeterum nec a mari oppidanis quies ulla dabatur. Iacobus enim, classis Turcaicae praefectus, quum suopte impulsus in Christianos odio, tum ut uanas hostiles faceret suppetias, utpote quae culpa sua in oppidum importatae


278. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 171 | Paragraph | SubSect | Section]

inquit, in muros, fortissimi uiri, et regi nostro inspectanti, uirtutisque ac ignauiae nostrae arbitro, operam praestatis? Neque enim ipse more Veneti principis domi in urbanis deliciis procul ab hoste agit, uerum nobiscum militiae una graues sustinet labores, nobiscum imbres, pariter et aestus patitur feruorem, atque ad ipsos prope hostilium telorum ictus exponitur, haud plane alia magis causa quam ut illi largior suppetat uestrae uirtutis remunerandae facultas. Eia agite, commilitones, irrumpite in urbem, quam quidem Graeci, nobis multo magis quam Venetis


279. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 213 | Paragraph | SubSect | Section]

in Cappadociam, et ibi inglorium desidere cogat, sed permitteret se esse in finibus imperii Hungaris adiacentibus. Ex hoc se nec patri suspectum fore, utpote procul a Constantinopoli et regni sede ablegatum, armis uero ita operam daturum, ut omnes Christiani pariter et Turcae intelligant se ueram Othomani sobolem esse. Hoc autem dicebat, non quo Hungaris bellum inferre uellet, quippe quos ne omnibus quidem Turcaici imperii uiribus aggredi auderet, sed ut, feroces gentes ad Danubium positas imperio


280. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 215 | Paragraph | SubSect | Section]

ulla in re, quae maioris momenti sit, morem gerant. Quo facto et ille praefectum magis quam regem aget, et citra tui sanguinis effusionem, quem uolueris, regem facies. Nam cuicunque legiones tuas una cum thesauro tradideris, is non modo uolentibus pariter et inuitis procul dubio imperabit, sed etiam totas regni uires ad se trahet, adempta uiuo quoque tibi regia auctoritate. Nempe regium per se nomen uiribus ablatis uanum euadere, atque in ordinem facile cogi nulli dubium est. Hac sententia a rege, simplicis ingenii homine, et


281. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 221 | Paragraph | SubSect | Section]

Achimathi in regni successione ille praeferendus esse uideretur. Itaque praetoriani, ne Achimathes, qui gratia apud patrem ualidior erat, mox tractis ad se prouinciarum praefectis uiribus quoque praeualeret, tale aduersus eum ineunt consilium. Conuocatis in aedes, quas omnes pariter incolebant, tribunis ac centurionibus, iubent eos et ipsos idem sentientes Bazethem adire, ac tumultuosius ab illo petere sibi Selynem ducem daret, quocum aduersus Achimathem in Asiam transportati eius conatus reprimerent, ne ille uiuo parente de regno per nefas ambigat; se enim non


282. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 240 | Paragraph | SubSect | Section]

instantis quam coniurationis poenitentia, et quia proprium rusticorum est in dimicatione ferocia magis quam fortitudine uti, et quia putabant iustum exercitum esse cum Ioanne Abstemio Pestensibus inclusum muris. Itaque extemplo in incertos sententiae signa illata, omnesque pariter non sine cęde in fugam coniecti. Eodem quoque astu ac fortuna coniuratio Antonii cognomento Longi in agro Colociensi disiecta est, de quo quidem, quum uiuus captus esset, supplicium Budae in regia ciuitate sumptum est. Hoc nobilitatis successu coeteri coniurati a


283. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 242 | Paragraph | SubSect | Section]

nomini per absentiam Selynis tantam ignominiam inferri, admonerentque illum supplicii, quod eum arce amissa a Seline maneret. Balis simul periculo eorum, qui Chaualae obsidebantur solicitus, simul sciens se Selynis iram non euitaturum, si locus expugnaretur, omnibus Turcis, pariter et Christianis suae ditionis, qui euocari subito potuerunt, coactis, se sequi ad soluendam Chaualae obsidionem iubet. Sed quia magna pars exercitus eius inermis erat, utpote qui ex Illyricis pastoribus Turcis intermixtis


284. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 246 | Paragraph | SubSect | Section]

ipsis Turcarum munitionibus peremptus est, pilula plumbea e minore tormento in frontem adacta, cuius casu maior prope pars Sophenorum turbata a castrorum oppugnatione auersa est. Cernere erat in campis, ubi depugnatum est, spectaculum adeo foedum ac horribile, ut Sophenis pariter et Turcis terror quidam pigritiaque posthac inter se manus conserendi incuteretur. Iacebant tot millia hominum caesa, e queis partim gladiis sagittisque, ac lanceis uulnera acceperant, partim tormentis lacerati conspiciebantur: his crura, illis humeri et manus, aliis capita a


285. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 252 | Paragraph | SubSect | Section]

seruis instituendos, ratus id genus hominibus arma esse tuto committenda, nec alios milites, ubi hi assueuissent militiae, rem Aegyptiam desideraturam. Igitur serui e longinquis regionibus petiti huic consilio aptiores uisi. Ciues pariter ac finitimi timebantur, ne fraude detecta, priusquam coalescerent, uires euerterentur, resque summa calliditate coepta non sine repertoris perfidiae periculo uana euaderet. Itaque Pontica gens, quae inter Moeotim et Phasim incolit (uulgo Cercassos uocant) ad hanc militiam


286. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 253 | Paragraph | SubSect | Section]

aciem prodire sinebat, alter alterius conatus metu mutuo expectantes. Nempe Turcis ueniebat in mentem Bazethe Selynis patre regnante, quum de finibus certatum esset, saepius se a Cercassis profligatos fuisse; rursus Cercassus uerebatur hostium multitudinem, uim magnam tormentorum, genus teli equis pariter et sessoribus terribile et perniciosum, praesentiam Selynis, quo quidem, praeterquam quod ne uictus quidem sciret cedere, ac cum uictoribus instauraret certamen, spectante atque suos adhortante Turcae


287. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 257 | Paragraph | SubSect | Section]

suorum campo haud esse commitendam, statuit dolo et moenibus uim hostium arcere. Itaque qua hostem muris successurum arbitratus est, crebras fossas perducit, puluere accensibili quasdam replet, ut quum eo Turcae peruenissent, iniecto igni homines pariter et equi comburerentur; in aliis sudes, stipites acutos defigit, atque hęc leuibus cratibus terraque occultanda fraude contegit. Iam coeperat admouere exercitum ad urbem Selynes copiam pugnae hostibus pro portis facturus, aut Cercassis certamen detrectantibus ui in urbem nulla fossa


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.